Tract. III, Cap. 53

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

III,53. Quarta feria 1

1. Sequitur quarta feria, que est catezizatorum, qui 2 ea die ducebantur ad ecclesiam catecumini et catezizabantur, id est instruebantur A et in nouo et in ueteri testamento, maxime in illis, que pertinent ad baptismum, et ideo est ibi lectio 3 et epistola.

2. De lectione autem, que de ezechiele est, sumitur 4 introitus: "dum 5 sanctificatus fuero in uobis 6 , dabo uobis cor nouum a ", id est spiritum sanctum uel 7 baptisma, quod 8 dicitur cor nouum.

3. In uersu autem sunt gratiarum actiones de hac sanctificatione: "benedicam dominum in omni tempore b ", et est de 9 tercio tono, quia sanctificatio ad trinitatem pertinet.

4. Lectio 10 postea sequitur, in qua habetur idem: "sanctificabo 11   c " et cetera. Et quia per talem sanctificationem fiunt homines filii dei, sequitur responsorium: "uenite filii d " et cetera 12 , et est 13 septimi toni propter septem 14 dona spiritus sancti, que dantur in baptismo B .

5. Epistola uero 15 de ysaia: "lauamini" per baptismum, "et estote", id est permanete, "mundi e ". Et 16 quomodo poterunt, ostendit: "auferte malum cogitationum 17 uestrarum 18   f ", "si fuerint peccata uestra ut coccinum g   C   19 ".

6. Postea sequitur graduale: "beata gens h ", quia 20 in talibus locum habet beatitudo. Et 21 est 22 primi toni 23 , quia beatitudo a solo deo est.

7. Idem habetur in euangelio, quod est de illuminatione ceci. Ceci enim illuminantur in baptismo: "lutum fecit dominus ex sputo 24   25 et precepit ei, ut lauaret se in natatoria syloe i ", id est christi 26 , qui missus fuit a patre, in baptismo uel doctrina christi D   j .

8. Postmodum 27 in gratiarum actionem sequitur offertorium, secundo tono per 28 illuminationem et confirmationem E .

9. In communione 29 uero agit gratias cecus de illuminatione sua: "lutum fecit ex sputo k " et cetera, id est tacto, quia "ad locum, unde ueniunt 30 , flumina reuertuntur, ut iterum fluant l ". Sic recognoscendo bona dei agit gratias F .

Lesarten
1 Quarta feria: om P2
2 qui: quia P2, T
3 lectio: P2, T ; leticia P1
4 sumitur: e sumitus corr T
5 dum: unde P2
6 in uobis: om T
7 uel: et P2
8 quod: om P2, T
9 est de: om P2, T
10 Lectio: ecclesie P2
11 sanctificabo: P2, T ; sanctificabor P1
12 et cetera: om P2, T
13 et est: om P2, T
14 septem: om T
15 uero: est add P2, T
16 Et: om P2
17 cogitationum: malam cogitationem P2, T ; correxit P1
18 uestrarum: om P2
19 coccinum: i add T
20 quia: quod P2
21 Et: om P2
22 est: om P2, T
23 primi toni: i tono P2, T
24 ex sputo: exputo T
25 sputo: et cetera et cetera add P2 ; et cetera add T
26 christi: om (lacuna) T
27 Postmodum: primus modus P2
28 per: propter P2, T
29 communione: postcommunione P2, T
30 ueniunt: exeunt P2, T, Dur

Quellen
a dum ... nouum: AMS 63a (Hesbert, p 76sq: B C K S); cf Ez 36,23
b benedicam ... tempore: AMS 63a (Hesbert, p 76sq: B C K S)
c sanctificabo: Ez 36,23
d uenite filii: AMS 63a (Hesbert, p 76sq: B C K S)
e lauamini ...mundi: Is 1,16
f auferte ... uestrarum: Is 1,16
g si ... coccinum: Is 1,16
h beata gens: AMS 63a (Hesbert, p 76sq: M B C K S)
i lutum ... syloe: Ioh 9,11
j Lectio ... christi: cf Praepositinus, Tractatus de officiis I,152sq (ed Corbett, p 91sq)
k lutum ... sputo: AMS 63b (Hesbert, p 78sq: R B C K S); cf Ioh 9,11
l ad ... fluant: Eccle 1,7

Rezeption
A Sequitur ... instruebantur: Durandus, Rationale VI,lvi,1,4-6 (CCCM 140A, p 298)
B De ... baptismo: Durandus, Rationale VI,lvi,11,214-221 (CCCM 140A, p 304)
C lauamini ... coccinum: Durandus, Rationale VI,lvi,11,232-235 (CCCM 140A, p 304)
D quia ... christi: Durandus, Rationale VI,lvi,11,242-248 (CCCM 140A, p 304sq)
E Postmodum ... confirmationem: Durandus, Rationale VI,lvi,11,251-253 (CCCM 140A, p 305)
F In communione ... gratias: Durandus, Rationale VI,lvi,11,267-271 (CCCM 140A, p 305)

Zitiervorschlag: Guillelmus Autissiodorensis, Summa de officiis ecclesiasticis, tract. III, cap. 53, hrsg. v. Franz Fischer, Köln 2007-2013, guillelmus.uni-koeln.de/tcrit/tcrit_t3c53

Vergleichsstellen

Transkription P1

>> Folio anzeigen

>> Volltext anzeigen

Cambrai-Fassung

>> Kapitel anzeigen

>> Volltext anzeigen

Handschriftenseiten (Abb.)

B 41v, 42r
Br 284r
C 81r
D 41r
G 127v
M 31r
O 144r
P1 58v
P2 108r
S 68r
T 202r, 202v
Tr 87v