III,100. Quarta dominica 1
1. Quarta causa, quare 2 defendimus regnum nostrum, sunt opera misericordie. Vnde in euangelio quarte 3 dominice 4 dicitur: "estote misericordes a ", et post: "mensuram bonam et confertam et coagitatam et supereffluentem 5 dabunt 6 in sinum uestrum b ".
2. Quia uero non 7 potest 8 homo facere opera misericordie, nisi illuminetur, ideo incipit introitus: "dominus illuminatio mea c ".
3. Et quia per opera misericordie est ecclesia 9 "terribilis ut castrorum acies ordinata d ", sequitur uersus: "si consistant aduersum me castra e 10 ".
4. Postea petit misericordiam et gratiam dandi elemosinas, cum dicit in oratione 11 : "protector in te sperantium, deus, sine quo nichil est ualidum, nichil sanctum f 12 ".
5. In epistola uero ostenditur premium: "non sunt condigne passiones 13 huius temporis g " et cetera. Et post: "omnis creatura ingemescit 14 expectans reuelationem filiorum dei h A ". Et hoc ostenditur, ut libentius faciamus opera misericordie.
6. Postquam autem 15 epistola ostendit reuelationem filiorum dei, petit 16 in responsorio ueniam de peccatis: "propicius esto peccatis nostris 17 i ".
7. Et sequitur alleluia: "in te, domine, speraui", quia sperantibus in se est propicius B .
8. Adaptantur autem 18 iste quatuor dominice quatuor libris 19 regum sic: in primo enim libro habetur 20 , quomodo dauid inunctus est 21 ; unde incipit introitus: "domine, in misericordia tua speraui j "; unde in responsorio: "et inunxit me unctione misericordie sue et oleo exultationis k "; unde sequitur in introitu: "exultauit cor meum l "; et ita ostendit 22 se unctum oleo leticie per misericordiam dei.
9. In secundo libro habetur, quomodo 23 liberatus fuit 24 ab inimicis et unctus bis 25 , ut haberet 26 latitudinem regni; unde in secunda dominica incipit 27 introitus: "factus est dominus protector meus et eduxit me in latitudinem m ", ut late regnarem.
10. In | tercio habetur, quomodo mortuus fuit; unde utitur ecclesia uoce decedentium dicens: "respice in me et miserere mei n ", et in uersu: "in te domine speraui o ", in tercia dominica.
11. In quarto libro habetur de prophetis, qui illuminati sunt a deo, ut uiderent uentura; et 28 ideo in quarta dominica dicitur in introitu: "dominus, illuminatio mea p 29 C ".