III,64. Dominica in ramis palmarum 1
1. Post sabbatum, in quo 2 ostendebatur deuotio marie, sequitur dominica, in qua ostenditur deuotio puerorum. Vngimus enim dominum cum maria et cum 3 pueris ueneramur 4 .
2. Et ideo facit ecclesia processionem 5 6 corporaliter et spiritualiter. Exierunt enim pueri extra castra 7 obuiam domino. Et nos 8 similiter debemus exire extra castra, id est extra delicias carnis, sicut dicit apostolus: "exeamus extra castra inproperium eius portantes a ", id est extra delicias corporis.
3. In egressu autem cantatur quedam antiphona: "pueri hebreorum b ", et nos debemus esse pueri, id est innocentes, et debemus esse pueri 9 hebreorum, id est transiliencium 10 omnia terrena.
4. Postmodum facit ecclesia stationem in aliquo 11 loco competenti, ut ibi cum deuocione et leticia suscipiatur uerbum dei 12 , sicut susceptus est christus, qui est dei uerbum, cum leticia in ierusalem a pueris. In scripturis 13 siue sermonibus est christus, unde ipse in euangelio: "scrutamini scripturas, ille 14 enim locuntur de me c ". Ipse enim est dulcedo scripture.
5. Et legitur euangelium de matheo: "cum apropinquasset d " et cetera, "misit duos de discipulis suis dicens illis: ite in castellum e " et cetera. Vnde 15 alibi: "misit discipulos septuaginta binos et binos f ", id est habentes geminam caritatem dei et proximi. Misit, inquam 16 , querere asinam et pullum, id est iudaicum populum et gentilem 17 , ut duceret eos 18 in celestem ierusalem. Et legitur ideo hac die, quia ibi 19 fit mentio 20 de fructu passionis 21 .
6. Postea autem cantatur: "occurrunt turbe cum floribus et palmis redemptori obuiam et uictori 22 g ", et nos debemus similiter 23 ei | occurrere cum floribus uirtutum et palmis uictoriarum. De 24 octauo tono propter uictoriam christi in se et in membris, per quam uenitur ad uictoriam 25 resurrectionis. Postea cantatur canticum puerorum: "gloria laus et honor 26 h ", in introitu ciuitatis, quia "ingrediente domino in sanctam ciuitatem pueri hebreorum 27 i 28 29 ", quia innocentes, laudant dominum 30 A .
7. Ante uero infiguntur 31 rami uirides in cruce 32 , quia christus fuit ramus 33 uiridis habens in se omnem uirorem uirtutum et nos ab eo. Vnde ipse dicit: "si in uiridi hoc fiunt, in arido quid fiet j ?" Vnde per hoc, quod cruci affigimus ramos uirides, significatur, quod omnem 34 uirorem uirtutum habemus a crucifixo B .
8. In introitu uero ciuitatis cantatur responsorium: "ingrediente domino k ", post canticum puerorum, quod est primi 35 toni propter primam etatem, uel quia soli deo cantandum est C .
9. Post illam processionem sequitur statim missa de passione, quia debemus gaudere de fructu passionis 36 et debemus compati, quia pro nobis passus est. Ibi est 37 , unde letemur, scilicet de amore, quem ostendit nobis in cruce. Et unde tristemur de peccatis nostris, que tanta sunt, quod propter ea oportuit filium dei pati.
10. Venit autem decima luna, ut esset in domibus iudeorum, sicut preceptum est exodo xii l et in deuteronomio: "decima luna accipietis agnum m D ". Mistice uero, quia populus israeliticus decima plaga egressus est de egipto, similiter per istum uerum agnum data est libera potestas populo israelitico, id est uidenti deum per fidem exeundi de 38 peccato, quod non fuit datum per moysen et uirgam eius, id est per disciplinam et sacerdotium legale.
11. In principio ergo misse reducens ad memoriam ecclesia domini passionem incipit ab oratione 39 ipsius 40 : "domine, ne elonge 41 facias n ". est 42 octaui toni 43 , quia 44 per 45 passionem uenitur ad resurrectionem.
12. Postmodum sequitur epistola: "hoc sentite in uobis, quod et in christo ihesu o ", in qua ostenditur passio et fructus passionis: "hoc sentite in uobis p " et cetera, id est 46 imitamini ipsum, ut sicut ipse habuerit 47 caritatem, qua uoluit pati, ita et uos habeatis caritatem, qua patiamini omnia tormenta temporalia, et 48 ut habeatis humilitatem 49 , que in christo 50 maxima fuit, mansuetudinem, patienciam 51 , in intellectu reali, ut 52 sentiatis, cito enim sentietur dulcedo spiritus sancti in corde, quando ibi est. Hec sunt fructus passionis: dulcedo 53 in corde et gloria in futuro.
13. Viso 54 autem hoc fructu fit 55 homo patiens, quia consideratio fructus generat patienciam. Ideo sequitur responsorium, quod respondet epistole, in quo ostenditur, quomodo per passiones uenitur ad gloriam. Et dicuntur ibi tria, quare est tercii toni 56 . Primum est: "tenuisti manum 57 tuam q " et 58 confortasti 59 me in bono. Secundum est 60 : "et in uoluntate 61 deduxisti me r ", talis facit, quicquid deus uult 62 . Tercium est: "quomodo 63 cum gloria suscepisti me s ". Primum est causa crucis, secundum est 64 ipsa crux, tercium fructus ipsius.
14. Vnde: "quam bonus israel deus t ", quia 65 ita deducit suos ad passionem, unde: "lapides torrentes 66 illi dulces fuerunt u ".
15. Post 67 sequitur tractus: "deus, deus meus, respice 68 v " et cetera 69 . De 70 secundo tono, quia ibi ostenditur passio et fructus passionis, unde titulus | illius psalmi est "pro susceptione matutina w ". Vel ideo est 71 secundi toni propter contumelias 72 et tormenta, sapientie ii: "contumelia 73 et tormento 74 interrogemus eum x ".
16. Euangelium de passione est 75 .
17. Offertorium: "inproperium expectauit cor meum et miseriam y " quasi dicat ecclesia: ex quo christus tot passus est, libenter patiar. Vnde dicit: "expectauit 76 z " quasi rem dulcem. Postcommunio 77 : "pater, si fieri potest aa 78 ", de 79 octauo tono 80 utrumque, quia per passionem uenitur ad resurrectionem E .
18. In nocturnali uero officio dicitur inuitatorium 81 : "ipsi uero non cognouerunt uias meas 82 ab ", quod dicitur inuitatorium per contrarium. Inuitat 83 nos ad cognoscendum uias domini per contrarium iudeorum, quia non cognoscentes uias domini non introierunt in requiem.
19. In primo uero responsorio ostenditur 84 securitas patientium tribulationes et causa, quare non est timenda tribulatio, quia deus est adiutor: "in die, qua inuocauerimus 85 te, dixi: tu es ac ". Versus: "in die tribulationis ad 86 ", quia si deus 87 adiuuat, non est timendum. Vnde iob: "pone me 88 iuxta te, et cuius uis manus pugnet 89 ae ". De 90 primo tono, quia a solo 91 deo speranda est liberatio et auxilium F .
20. Secundum responsorium est de passione. Ex quo enim homo securus est nec timet tribulationes, non restat, nisi ut ueniat tribulatio. Et sumitur de iob: "fratres mei af ". De 92 octauo tono. Ideo enim destituitur homo omni humano auxilio, ut cogitet de gloria resurrectionis.
21. Tercium responsorium sumitur de ieremia: "conclusit 93 ag ". de 94 septimo tono, quia per istas tribulationes uenitur ad requiem.
22. Alia patent et sumuntur 95 de ieremia uel ysaia uel de libro sapiencie, sicut illud: "dixerunt inpii ah ", preter nonum, quod est: "ingrediente domino ai ". De 96 secundo tono, quia laudabant pueri utramque 97 naturam in christo: deitatem, cum dicebant "osanna", id est 98 salua obsecro, humanitatem, cum dicebant "filio dauid aj ", uel quia deum 99 corde et ore pueri laudabant 100 , sicut iudei corde et ore conuiciabantur G .
23. Legitur uero ieremias in passione triplici ratione, quia manifestius prophetat de passione quam alius et quia per suam passionem prefigurata est passio domini et quia deplorando captiuitatem iudeorum per babilonios factam prefigurabat 101 etiam romanam, quam incurrrerunt propter passionem christi.