III,7. Quarta dominica aduentus 1
1. In quarta dominica est introitus: "memento nostri domine a " et cetera 2 . Et dicitur illa dominica uacans et ostendit, quod omnis sanctus uacat, ex quo iohannes, quo 3 "inter natos mulierum non surrexit maior b ", "non 4 est dignus soluere corrigiam calciamenti 5 c ", sicut dicitur in euangelio istius 6 dominice et propter hoc dominus papa non facit stationem ad aliquem sanctum A d .
2. Primum autem responsorium est: "canite tuba e ", et est sumptum 7 de ioele. Antiquitus canebant iudei tubis 8 ad inuitandum homines ad nuptias et festiuitates 9 et etiam ad mouenda 10 castra. Vnde etiam 11 precepit 12 dominus prelatis 13 , ut canant 14 tubis inuitando ad nupcias noui regis, quarum dies instat, scilicet dies 15 natalis 16 , in qua christus desponsauit sibi humanam naturam, secundum quod dicitur in psalmo: "et 17 ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo f ". "Canite" igitur, quia prope sunt 18 nupcie B .
3. In septimis etiam annis ante annum iubileum canebant tubis. Annus iubileus est tempus gratie. Tube sunt illi, qui predicant tempus huius. Predicant enim remissionem debiti, libertatem futuram et restitutionem hereditatis eterne per christum, propter quod tempus gratie et glorie dicitur annus iubileus. Pro huius 19 leticia 20 precipit 21 deum 22 canere tubis 23 .
4. Ad ostendendum etiam desiderium antiquorum patrum et 24 cantantur septem antiphone, que dicuntur septem "o 25 ". Prima est 26 : "o sapientiam g 27 " propter septem dona spiritus sancti, que christus ueniens largitus est mundo C . Et sunt omnes secundi toni, quia quelibet loquitur de utroque aduentu 28 D . Et iterum propter geminam naturam christi, unde: "gemine gigas substantie h E ".
5. In quibusdam uero ecclesiis adduntur due: in honore beati thome, cuius festum tunc accidit, prima. In honore beate uirginis secunda F . Due autem adduntur, ut perficiatur nouenarius 29 ad significandum 30 , quod per uii dona spiritus sancti perueniemus 31 ad ix ordines angelorum G .
6. Bibitur 32 autem 33 in quibusdam ecclesiis, quia post desiderium uenit refectio.
7. Alia, que secuntur in missa et matutinis, patent 34 ex predictis.