Tract. III, Cap. 10

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

III,10. 〈De festis sanctorum stephani, iohannis et innocentium〉

1. De festo beati Stephani. Post natiuitatem domini sequitur de 1 festo 2 beati stephani. Et uidetur, quod hoc 4 non deberet esse, ut in illa die celebraretur festum de morte ipsius 5 , quia non tunc 6 mortuus est, sed in festo illo, quod sit de inuentione 7 corporis sui.

2. Ad 8 hoc dicitur a quibusdam, quod 9 est propter dignitatem. Dignius enim est illud 10 festum, quod est de morte, quam aliud. Et ideo post natiuitatem domini positum est festum 11 | competenter, et facta est hoc modo 12 continuatio.

3. Secunda 13 causa est, quod post natiuitatem christi dignissima natiuitas est mors martirum, et maxime prothomartiris. Quia sicut canitur 14 in festiuitate eius: "mortem, quam saluator dignatus est pro omnibus pati, ille primus reddidit saluatori a ". Et ideo legitur illa die: "heri christus natus est in terris, ut hodie stephanus 15 nasceretur in celis b ", quia 16 mors martirum 17 natiuitas est 18 eorum c .

4. Et ideo ordinantur in ecclesia tres sollempnitates martirum post natiuitatem domini. Cum enim omnium sanctorum mors natiuitas sit eorum et mors martirum dignissima sit mors, potius debuerunt 19 sequi 20 tunc festiuitates martirum quam aliorum et primo primi A .

5. Tres uero, quia triplex est martirium: unum uoluntate et opere, quod 21 est dignissimum 22 in genere. Hoc autem dicimus 23 , quia aliqua circumstantia posset facere, quod aliquis confessor dignior esset aliquo martire. Et ideo festum beati stephani continuatur natiuitati dei 24   B .

6. Secundum martirium est uoluntate et non opere, quale fuit martirium beati iohannis euangeliste, sicut patet in illa antiphona: "in feruentis olei dolio 25 missus d " et cetera, quia 26 "iohannes apostolus diuina se protegente gratia illesus exiuit e ", ut sicut non senserat carnis estum, quia uirgo fuit mente et corpore, sic nec estum olei feruentis C .

7. Tercium martirium est opere et non uoluntate, quale fuit martirium innocentium, quod 27 sicut tercium locum obtinet in 28 dignitate, ita 29 tercium locum obtinet in festis 31 martirum f .

8. 〈De festo innocentium〉. Queritur 32 autem de festo innocentium, quare celebratur 33 ante festum stelle, cum mortui fuerint post apparitionem stelle, quando scilicet uidit herodes, quod illusus esset a magis E .

9. Item 34 queritur, quare cantica leticie subticentur 35 .

10. Tercio 36 queritur, quare ecclesia sollempnizat pro morte istorum puerorum. Videtur enim, quod eadem 37 ratione, quod 38 si quis 39 tirannus occideret hodie 40 tot pueros, quod ecclesia deberet sollempnizare pro eis, quod falsum est F .

11. Prima 42 questio soluitur per hoc, quod reuera 43 herodes auditis 44 rumoribus de christo nato turbatus est timens amittere regnum et cogitauit, quod faceret interficere omnes pueros, ut christus non 45 euaderet. Sed impeditus fuit. Mandauit enim ei 46 augustus cesar, quod ad eum ueniret aristobolo et alexandro filiis 47 ipsius herodis responsurus 48 coram eo. Quod quia non est ausus mutare, iuit et anno reuoluto quarta die post natale domini, postquam reuersus est, fecit omnes pueros interfici a 49 bimatu et infra 50   g   h .

12. Ad 51 aliud dicitur a magistris, quod cantica leticie non dicuntur 52 , quia mortui sunt ante passionem dei, et ideo descenderunt ad inferos i . Sed hac ratione subticerentur 53 in festo 54 sancti iohannis babtiste H . Fuit enim apud inferos, sicut dicit gregorius, super illum locum 55 : "tu es, qui uenturus es, an alium expectamus?" Vnde dicendum est, quod hoc sit, quia tunc legitur 56 propheti|a de innocentibus a 57 ieremia: "uox in rama audita est 58   j ", que ad litteram de beniamitis 59   60 , qui interfecti sunt 61 pro uxore 62 leuite, quam oppresserant.

13. "Rachel fuit mater beniamin k , alleluia 63 ". Per rachel, que interpretatur ouis 64 uel uidens l , intelligitur ecclesia, que plorat filios triplices. Martires primo, quia considerat eos sibi sublatos et non uult consolari in presenti, sed omnem consolationem transfert in futurum, quia non sunt presentes.

14. Secundos filios luget 65 ecclesia, qui 66 fere ad partum ueniunt 67 , in quibus aborsum 68 patitur.

15. Tercii uero sunt, qui iam renati erant in baptismo, sed propter penam retrocedunt 69 . Propter 70 illos luget ecclesia, quia non sunt, id est, quia dampnati sunt. Et ideo, quia luget ecclesia, subticentur 71 cantica leticie.

16. Alia 72 ratio est, quia cantica leticie proprie post uictoriam debent cantari. Vnde ezechieli dictum est: "dispone domui tue 73   m ", quia post uictoriam habitam non cecinit cantica leticie. Sed innocentes non habuerunt uictoriam. Non est enim uictoria, ubi non est pugna.

17. Media ratio melior est I : in octauis cantantur, quia octaue festiuitatum 74 celebrantur 75 in memoriam generalis resurrectionis. Significat 76 enim octaua resurrectionem J .

18. Questio 77 . Sed adhuc obicitur, equipollens est ei, quod dicitur 78 alleluia: "laus 79 tibi, christe n " uel "laudate inuisibilem ".

19. Solutio 80 . Ad hoc dicendum 81 , quod preter significationem, quam 82 habet 83 ex componentibus, hec 84 dictio 85 "alleluia" significat angelicam leticiam. Vnde tobie penultimo 86 : " in plateis eius cantabitur alleluia o ".

20. Ad 87 tercium dicimus, quod festum innocentium celebratur, licet non habuerint uoluntatem patiendi martirium 88 , propter istas 89 tres causas, quia scilicet in eis christus 90 querebatur et occidebatur. Secunda causa est, quia christus celabatur 91 in eis a 92 diabolo et herodi. Tercia, quia 93 nuntium 94 domini: "non loquendo sed moriendo confessi sunt 95   p   L ". "Moriendo 96 " inquam pro christo siue 97 pro fide 98 christi. Erant 99 autem innocentes, quia circumcisi, quod erat tunc remedium contra peccatum originale, licet non ita sufficiens sicut nunc 100 baptismus 101   M .

Lesarten
1 de: ante de beato stephano cancelauit P1
2 de festo: festum P2, T
3 de ... stephani: om P2, T
4 hoc: om P2
5 ipsius: eius P2, T
6 non tunc: tunc non T
7 inuentione: inunctione T
8 Ad: ante add P2
9 quod: hoc add P2, T
10 illud: om T
11 festum: om P2, T
12 hoc modo: hec P2
13 Secunda: ante add P2
14 canitur: cantatur P2
15 stephanus: om T
16 quia: * quia T
17 mors martirum: martirum mors T
18 natiuitas est: est natiuitas T
19 debuerunt: debuerant P2 ; deberent T
20 sequi: supra P2 ; fieri T
21 quod: et hoc P2, T
22 est dignissimum: dignissimum est P2, T
23 dicimus: dominus T
24 dei: domini T
25 dolio: dolium P2, T
26 et cetera quia: om P2, T
27 quod: quia P2, T
28 in: ss T
29 ita: in T
30 questio: om P2, T
31 festis: festiuitatibus P2, T
32 Queritur: ante add P2
33 celebratur: celebretur P2, T
34 Item: ante add P2
35 subticentur: non cantantur P2, T
36 Tercio: ante add P2
37 eadem: ista T
38 quod: om P2
39 quis: aliquis P2
40 occideret hodie: modo interficeret P2, T
41 solutio: om P2, T
42 Prima: ante add P2
43 reuera: reus T
44 auditis: e auditus corr P2 ; auditoribus T
45 non: ss T
46 ei: om P2
47 filiis: e filius corr P2
48 responsurus: responsuris Dur
49 a: ante et expunxit T
50 infra: post occidit P1
51 Ad: ante add P2
52 non dicuntur: subticentur P2 ; subticuntur T
53 subticerentur: subticentur P2
54 festo: ante bap expunxit T
55 illum locum: locum illum T
56 legitur: legiturur P1
57 a: de T
58 audita est: est audita T
59 de beniamitis: om T
60 beniamitis: exponitur add P2, T
61 sunt: fuerunt P2
62 pro uxore: propter uxorem P2, T
63 alleluia: P2, T ; om P1
64 ouis: uis (ex ouis corr) T
65 luget: lugit T
66 qui: quia P2
67 ueniunt: ueniunt add P2
68 aborsum: P2
69 retrocedunt: introcedunt T
70 Propter: hoset add P2, T
71 subticentur: subticuntur T
72 Alia: alio T
73 tue: et cetera P2, T
74 festiuitatum: in margine T
75 celebrantur: celebrentur T
76 Significat: P2, T ; significant P1
77 Questio: om P2, T
78 dicitur: est P2, T
79 laus: T
80 Solutio: om P2, T
81 dicendum: est add P2, T
82 quam: tuam T
83 habet: om T
84 hec: P2 ; hoc T
85 dictio: dicto P2, T
86 penultimo: et add P2, T
87 Ad: ante add P2
88 martirium: maririum P2
89 istas: om P2, T
90 in eis christus: christus in eis P2, T
91 celabatur: celatur P2 ; celebratur T
92 a: om T
93 quia: tercia ante add P1
94 nuntium: nomen P2, T, Dur
95 sunt: om P2
96 Moriendo: modo P2, T
97 siue: sum T
98 fide: uice P2, T
99 Erant: erunt T
100 nunc: nec P2
101 baptismus: baptismis P2

Quellen
a mortem ... saluatori: Maximus Taurinensis, Homilia 64, In natalem Sancti Stephani (PL 57,381A)
b heri ... celis: cf Fulgentius Ruspensis, De Sancto Stephano Sermo 3,1 (CCSL 91A, p 905 = PL 65,729sq); cf Amalarius, Liber officialis IV,35,1 (ed Hanssens II,516); cf CAO 3036 (Hesbert 3, p 248: Antiphona); cf CAO 3037 (Hesbert 3, p 248: Antiphona); cf CAO 6810 (Hesbert 4, p 203: Responsorium)
c Post ... eorum: cf Iohannes Beleth, Summa de ecclesiasticis officiis 70e (CCCM 41A, p 131); cf Iohannes Beleth, Summa de ecclesiasticis officiis 143a-b (CCCM 41A, p 278sq); cf Sicardus Cremonensis, Mitrale IX,6 (PL 213,407D-408A)
d in ... missus: CAO 3234 (Hesbert 3, p 273)
e iohannes ... exiuit: CAO 3234 (Hesbert 3, p 273)
f Tres ... martirum: Bernardus Claraevallensis, De SS Stephano, Ioanne, Innocentibus Sermo (ed Leclercq et Rochais IV, p 270-273); Praepositinus, Tractatus de officiis I,46 (ed Corbett, p 36sq)
g anno ... infra: cf Sicardus Cremonensis, Mitrale IX,8 (PL 213,409B)
h herodes ... infra: Petrus Comestor, Historia scholastica, cap 11 (PL 198,1543B-1544A)
i Ad aliud ... inferos: Petrus Comestor, Historia scholastica, cap 12 (PL 198,1544D); Iohannes Beleth, Summa de ecclesiasticis officiis 70h (CCCM 41A, p 132)
j uox ... est: Ier 31,15 (Vulgata: ' Vox in excelso audita est ')
k Rachel ... alleluia: AMS - om fontes (?)
l rachel ... uidens: Hieronymus, Liber de interpretatione hebraeorum nominum, 1 Reg litt R (CCSL 72, p 104): "... aut uidens deum".
m dispone domui tue: Is 38,1
n laus ... christe: cf Analecta Hymnica Medii Aevi 53, p 258, Nr. 157
o in ... alleluia: Tob 13,22 (Vulg.)
p non ... sunt: Hadrianum 75 (Deshusses I, p 110): Ex oratione 'Deus, cuius hodierna die praeconium'

Rezeption
A post natiuitatem ... primi: cf Durandus, Rationale VII,xlii,1,19-34 (CCCM 140B, p 107)
B triplex ... dei: Durandus, Rationale VII,xlii,2,35-41 (CCCM 140B, p 107sq)
C Secundum ... feruentis: Durandus, Rationale VII,xlii,6,73-78 (CCCM 140B, p 109)
D Tres ... martirum: Iacobus de Voragine, Legenda aurea, cap 8, 117sq (ed Maggioni I,86)
E tercium ... magis: Durandus, Rationale VII,xlii,10,123-128 (CCCM 140B, p 110)
F queritur ... est: Durandus, Rationale VII,xlii,14,197-200 (CCCM 140B, p 112)
G herodes ... infra: Durandus, Rationale VII,xlii,10,129-136 (CCCM 140B, p 110)
H dicitur ... babtiste: Durandus, Rationale VII,xlii,6,139-142 (CCCM 140B, p 110sq)
I legitur ... est: Durandus, Rationale VII,xlii,11,146-163 (CCCM 140B, p 111)
J octaue ... resurrectionem: Durandus, Rationale VII,xlii,12,178-180 (CCCM 140B, p 111sq)
K laus ... christe: cf Durandus, Rationale VII,xlii,11,171 (CCCM 140B, p 111)
L quod festum ... sunt: Durandus, Rationale VII,xlii,14,201-205 (CCCM 140B, p 112)
M Erant ... baptismus: Durandus, Rationale VII,xlii,14,206-208 (CCCM 140B, p 112)

Zitiervorschlag: Guillelmus Autissiodorensis, Summa de officiis ecclesiasticis, tract. III, cap. 10, hrsg. v. Franz Fischer, Köln 2007-2013, guillelmus.uni-koeln.de/tcrit/tcrit_t3c10

Vergleichsstellen

Transkription P1

>> Folio anzeigen

>> Volltext anzeigen

Cambrai-Fassung

>> Kapitel anzeigen

>> Volltext anzeigen

Handschriftenseiten (Abb.)

B 21r, 21v, 22r
Br 276v, 277r
C 73r, 73v
D 20v, 21r, 21v
G 117r, 117v
M 19v, 20r
O 141r
P1 49r, 49v
P2 94v, 95r
S 51v, 52r
T 190r, 190v
Tr 74v, 75r
U 98v