III,26. Quinta feria 1
1. Sequitur de quinta feria. Inuitati sunt, ut dictum est, in prima die 2 ad penitenciam. Sed quia penitencia consistit in tribus, in oratione et ieiunio et elemosina, ideo in tribus diebus sequentibus agit de his tribus, et primo in quinta feria de oratione. Vnde incipit introitus: "dum clamarem ad dominum a 3 ".
2. Fit autem oratio ab aliquo quandoque pro se 4 , quandoque pro alio. Vt autem ostendatur, quantum ualet oratio ab aliquo pro se facta, ideo sequitur epistola, in qua proponit ecclesia 5 regem ezechiam in exemplo, qui oratione pro se facta impetrauit a domino quindecim annos uite sue superaddi b , ut habetur 6 ysaie xxxix c .
3. Et 7 ut etiam ostendat ecclesia, quantum ualet oratio pro aliquo facta, legitur euangelium de centurione, qui rogauit 8 dominum pro puero suo, ut sanaretur, quod etiam impetrauit d A .