Prologus

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

|Incipit summa magistri guillelmi 1 autisiodorensis de officiis ecclesiasticis 2

〈PROLOGVS〉

1. "Ierusalem que sursum 3 est 4   a ", mater nostra dicitur propter tria. Sumus enim filii eius per doctrinam apostolorum et aliorum sanctorum, qui sunt ciues illius ciuitatis. Sumus etiam filii eius per intercessionem. Ipsa enim intercedit pro nobis, quod haberi potest 5 per illud tercii regum i, ubi dicitur 6 , quod bersabee, que interpretatur puteus sacietatis b , impetrauit regnum filio suo salomoni c . Sumus enim 7 filii eius conformatione. Ei enim, dum uiuimus, conformari debemus, quod habetur per illud exodi xxu in fine 8 , ubi dicit dominus moysi: "omnia fac secundum exemplar, quod tibi monstratum est in monte 9   d ".

2. Maxime autem conformari debemus celesti ierusalem in laudando deum. Vnde apocalipsis iiii habetur, quod "animalia oculos undique habentia requiem non habebant 10 , dicentia: sanctus, sanctus, sanctus e " et cetera.

3. Conformare igitur nos debemus ei laudando deum ad exemplum ipsius. Quia uero non potest ecclesia militans imitari ecclesiam triumphantem plenarie propter hoc, quod dicitur genesis iii 11 : "in sudore uultus tui 12   f " et cetera 13 , et sapientie ix: "corpus quod corrumpitur, aggrauat animam g ". Et ideo neccesse habet homo aliquando intendere eis, que sunt neccessaria corpori.

4. Propter quod non potest incessanter laudare deum 14 , facit quod potest, horis statutis laudando deum octies in die naturali A , secundum quod hesdras instituit: "quater in die et quater in 15 nocte h ". Dauid etiam 16 dicit: "septies in die laudem dixi tibi i ". Et iterum: "media nocte surgebam ad confitendum nomini tuo, domine j ". Et hunc ordinem sequitur ecclesia k   l .

5. Quidam ita diuidunt: media nocte canitur officium nocturnale 17 , matutine laudes, et sex alie de die. Missa oblatio est et non numeratur inter laudes. Alii uero ponunt nocturnale officium et 18 matutinas laudes pro una laude et 19 sex alias laudes de die, et missam ponunt pro una laude. Et quia ecclesia hunc octonarium seruat, hoc officium sub octonario redactum est a 20 theologis determinandum.

6. Primo autem de officiis ecclesie 21 in generali dicendum est 22 , et postea in speciali, quod in unaquaque dominica sit officium et in unaquaque sollempnitate. Secundo de personis, quarum est celebrare diuinum officium. Tercio de 23 loco, scilicet de ecclesia materiali et qui libri theologie et quare determinatis temporibus legantur.

Lesarten
1 guillelmi: willelmi T
2 magistri ... ecclesiasticis: de officiis ecclesiasticiis (!) secundum magistrum willelmum altisiodorensem P2
3 sursum: desursum P2
4 est: ad galatas quarto ante finem add T
5 haberi potest: potest haberi P2, T
6 ubi dicitur: om P2, T
7 enim: etiam P2
8 xxu ... fine: T, Dur ; xxui P1, P2
9 monstratum ... monte: in monte monstratum est T
10 habebant: habeant P2
11 iii: om P2
12 tui: uesceris pane tuo add P2 ; pane tuo uesceris add T
13 et cetera: om P2, T
14 deum: om P2, T
15 in: de P2, T
16 etiam: P2, T ; et P1
17 nocturnale: P2, T ; matutinale P1
18 et: om T
19 et: P2, T ; et quia ecclesia P1
20 a: a add T
21 ecclesie: om P2
22 est: om P2, T
23 de: P2, T ; om P1

Quellen
a Ierusalem ... est: Gal 4,26
b bersabee ... sacietatis: cf Hieronymus, Liber de interpretatione hebraeorum nominum, Gen litt B (CCSL 72, p 62); cf Hieronymus, Liber de interpretatione hebraeorum nominum, I Reg litt B (CCSL 72, p 103); cf Thiel, Hebräischkenntnisse, p 264
c bersabee ... salomoni: 3 Reg 1,30 (Vulgata: ' Bethsabee ...')
d omnia ... monte: Ex 25,40
e animalia ... sanctus: Apoc 4,8
f in ... tui: Gen 3,19
g corpus ... animam: Sap 9,15
h quater ... nocte: cf Beda Venerabilis, In Ezram et Neemiam, lib 3 (CCSL 119A, p 372,1316-1332); Neh 9,3
i septies ... tibi: Ps 118,164
j media ... domine: Ps 118,62
k Dauid ... ecclesia: cf Regula Benedicti 16,1-4 (SC 182, p 524); cf Decretales Gregorii IX, lib 3, tit 41, cap 1 (Friedberg II,635): Ex concilio Agathense
l hesdras ... ecclesia: cf Pseudo-Hugo de Sancto Victore, Speculum 3 (PL 177,340C-D)

Rezeption
A Ierusalem ... naturali: redigit Durandus, Rationale V,i,1,6-22 (CCCM 140A, p 9)
B Dauid ... ecclesia: cf Durandus, Rationale V,i,2,33-35 (CCCM 140A, p 10)

Zitiervorschlag: Guillelmus Autissiodorensis, Summa de officiis ecclesiasticis, Prologus, hrsg. v. Franz Fischer, Köln 2007-2013, guillelmus.uni-koeln.de/tcrit/tcrit_prologus

Vergleichsstellen

Transkription P1

>> Folio anzeigen

>> Volltext anzeigen

Cambrai-Fassung

>> Kapitel anzeigen

>> Volltext anzeigen

Handschriftenseiten (Abb.)

B 1r, 1v
Br 270v
C 66r
D 1r
G 107r
M 5r
P1 41r
P2 83r
S 36r
T 178r
Tr 64r
U 92v