Tract. VI, Cap. 1

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

〈LIBER SECVNDVS〉

〈De ministris officiorum〉

〈PARS PRIMA〉

De uestibus ministrorum *

〈Tractatus VI〉

〈De uestimentis pontificum ueteris testamenti〉

VI,1. 〈De femoralibus〉

1. Dicto de officiis ecclesiasticis dicendum est de ministris officiorum 1 . Et primo uidendum est, que sunt uestimenta 2 pontificum ueteris testamenti a .

2. Sciendum igitur, quod in principio lauabant se, quia nullus potest indui uestibus uirtutum, nisi primo lauetur a sordibus uiciorum.

3. Postea ipsemet femoralia 3 induebat 4 , alia moyses. Per femoralia significatur iugis continentia 5 , que est res consilii, non precepti, et ideo ipsemet induebat b . Vnde apostolus prima 6 corinthiorum 7 xiii dicit: "de uirginibus preceptum non habeo, consilium autem do c   d ", et dominus in euangelio: "qui potest capere, capiat e ". Hoc indumentum alternatim 8 induebant, quia ad iugem continentiam non tenebantur sicut ministri noui testamenti.

4. Et ideo huic 9 indumento nullum respondet A , quia ad iugem continenciam tenentur ministri noui testamenti 10 , quia non possunt habere uxores. Illi uero, scilicet sacerdotes ueteris testamenti, in ebdomada uel in 11 uice 12 a propriis uxoribus abstinebant.

Lesarten
* De ... ministrorum: om P2 ; de uestimentis (man rec in margine) T
1 ministris officiorum: P2, T ; uestimentis ministrorum P1 ; ante ministris off exp P1
2 sunt uestimenta: uestimenta fuerunt P2, T
3 femoralia: feminalia Dur
4 femoralia induebat: induebat femoralia ( induebat ex induit corr) T
5 continentia: uirginalis add Dur
6 prima: illud P2
7 corinthiorum: ad corinthios P2, T
8 alternatim: ex alternabant corr T
9 huic: e hoc corr P1
10 quia ... testamenti: P2, T ; om P1
11 in: om P2, T
12 uice: sua add P2

Quellen
a uestimenta ... testamenti: cf Ex 28,4-43; cf Ex 39,1-31; cf Leu 8,6-9
b Per ... induebat: cf Ivo Carnotensis, De ecclesiasticis sacramentis et officiis, Sermo III (PL 162,521C-D); cf Rupertus Tuitiensis, De sancta trinitate XV, In Leu 2,1 (CCCM 22, p 855)
c de ... do: recte 1 Cor 7,25
d iugis ... do: cf Decretum Gratiani II, causa 28, quaestio 1, cap 9 (Friedberg I,1083)
e qui ... capiat: Matth 19,12

Rezeption
A ipsemet ... respondet: Durandus, Rationale III,xix,8,113-121 (CCCM 140, p 233)

Zitiervorschlag: Guillelmus Autissiodorensis, Summa de officiis ecclesiasticis, tract. VI, cap. 1, hrsg. v. Franz Fischer, Köln 2007-2013, guillelmus.uni-koeln.de/tcrit/tcrit_t6c1

Vergleichsstellen

Transkription P1

>> Folio anzeigen

>> Volltext anzeigen

Cambrai-Fassung

>> Kapitel anzeigen

>> Volltext anzeigen

Handschriftenseiten (Abb.)

B 83r, 83v
Br 296v
C 95v
D 79v
G 146v, 147r
M 64v
O 149v
P1 76r
P2 131v, 132r
S 97v, 98r
T 225r
Tr 112r