Tract. III, Cap. 84

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

III,84. De rogationibus1

1. Tribus2 diebus ante ascensionem fiunt rogationes, que3 dicuntur letaniaA minor4. Maior autem letania est in festo beati marchi, que inuenta fuit a beato gregorio propter pestem inguinariamB. Hec autem inuenta est a beato mamerto5 archiepiscopo6 uienensi7 propter pestem luporuma. Sicut enim habetur in euangelio, quod demones dei permissione8 propter peccata hominum intrabant porcosb, similiter etiam intrauerunt lupos, ut magis nocerent, et interficiebant homines, non tantum in9 uicis sed etiam in urbibus.

2. Minor autem dicitur, quia a minore inuenta fuit10, a simplici scilicet11 episcopo, illa uero maior, quia a maioreD c.

3. Questio12. Quare autem hoc13 tempore fiat, sunt due14 rationes.

4. Solutio15. Prima est, ut christo ascendente et dicente: "petite et accipietisd" confidentius petat ecclesiaE.

5. Secunda est, quia ecclesia ieiunat16 ad hoc, ut deposita mole carnis sequatur dominum17, qui ascendit pandens iter ante eos18 et "uolauit super pennas uentorume". Auis enim, que habundat in carne, licet habundet et19 in plumis, non potest bene uolareF sicut structioG, licet habeat pennas similes pennis herodii et accipitrisf, sicut dicitur20 in21 iob xl.

6. Fit22 autem23 processio, in qua precedit crux, ut diabolus expellatur a nobis illo uexillo, in quo triumphatus est,et ad significandum, quod diabolus, qui prius antecedebat24, sequitur amissa potestate.

7. In principio antiphona25 cantatur: "exurge, domineg H", precedente cruce et26 capsis, in quibus sunt reliquie sanctorum, ut27 uexillo crucis et orationibus sanctorum demones, id est lupi, expellanturI 28. Per campos etiam uadit, ut etiam a segetibus demones expellanturh.

8. Postmodum cantatur missa in aliqua ecclesia et incipit introitus: "exaudiuit29 i 30". Et rememorat ecclesia preterita dei beneficia ad maiorem spem, et ut31 dei largitas inuocetur, ut per hoc coniciat32 futura. Ex eo enim, quod multociens exaudiuit, perpenditur, quod exaudiet33. | "Exaudiuitj" inquam, "de templo sancto suok", in quo habitat34 per gratiam, id est de christo, scilicet et35 ecclesia.

9. Et quia non potest esse huiusmodi exauditio sine dilectione, sequitur uersus36: "diligam te, dominel".

10. Quia iterum37 non exaudiuntur nisi per confessionem, dicit38 iacobus in epistola: "confitemini alterutrum peccata uestra". Et ut maior spes habeatur, additur39 exemplum de helia, qui petiit, quod non40 plueret, et non pluit tribus annis et mensibus sex. Et postea, quod plueret, et pluitm. Si enim solus helias exauditus est, multo fortius tota ecclesia exaudietur: "manus enim domini non est abreuiatan".

11. Et sequitur unum alleluia: "confiteminio".

12. Questio41. Queritur42 autem, cum in antecedentibus diebus43 duplex alleluia44 cantetur, quare et45 in hac die unicum? Iterum46, cum in aliis ieiuniis non dicatur alleluia, quare in isto47?

13. Solutio48. Ad primum dicitur49, quod duplex alleluia cantatur50, sicut supra dictum est, propter duplicem stolam, que habetur in resurrectione, scilicet anime51 et corporisp. Officium autem paschale52 finitur53 hic, et ideo remota causa remouetur54 effectus.

14. Ad aliud55 dicimus, quod in aliis ieiuniis56 preterquam in ieiuniis pentecostes, que sunt ieiunia exultationis, non cantatur alleluia, que57 est canticum leticie, quia fiunt pro peccatis et dicuntur ieiunia meroris. Hoc autem ieiunium non fit pro peccatis tantum58, sed ut potestas diaboli remoueatur et pestis, et iterum propter gaudium ascensionis.

15. In59 euangelio, quod est de luca, ostenditur, quod debemus petere perseueranter, per amicum, qui dicit alii: "amice, acomoda michi tres panes, quia amicus meus uenit de uia, et non habeo, quid ponam ante eumq" et cetera60. "Si perseuerauerit pulsans, saltem propter improbitatem surget et dabit eir". Per hoc habetur, quod etiam existens in peccato mortali, si perseueranter petierit, exaudietur propter improbitatem61.

16. Allegorice62 amicus noster63 christus est64, a quo intellectus65 66 petit "tres paness": fidem, spem et caritatemt, quia amicus, id est67 intellectus practicus, scilicet68 ratio inferior "uenit de uiau", id est69 de consideratione temporalium70. "Et non habeo71, quid ponam72 ante eumv", quia non inuenit spiritualem refectionem, et sic petit superior intellectus pro inferiori uel pro tota anima. Non73 potest habere anima uel ratio inferior aliquam refectionem spiritualem nisi ab intellectu74 superiori. Eius est contemplari celestia.

17. Postea: "numquid75 si petierit panemw", id est caritatem, "lapidem dabit eix?", id est indurationem, quod est contrarium caritatis. Numquid76 dabit contrarium? Quasi dicat "non77". Similiter si petierit "piscem78 y", id est fidem, que nutritur79 in aquis baptismi, "numquid pro pisce dabit ei serpentemz?", id est infidelitatem, a qua80 est omne uirus81 peccati, "aut si petierit ouumaa", id est spem, quia in ouo est spes pulli, "numquid pro ouo dabit82 scorpionemab?", id est desperationem, que retro et occulte83 pungit sicut scorpioac. Desperantis enim est retro abire84 85 K.

Lesarten
1 De rogationibus: cum indice in margine P2; om P1, T; *** man rec in marg T
2 Tribus: ante add P2
3 que: qui T
4 minor: e maior corr P1
5 mamerto: mammeto P1
6 archiepiscopo: episcopo P2, Dur
7 uienensi: uianensi P2, T
8 dei permissione: permissione dei P2; per missionem dei T
9 in: om P2
10 fuit: est P2, T
11 scilicet: uidelicet P2, T
12 Questio: om P2; *** man rec in margine T
13 hoc: tali P2, T
14 sunt due: due sunt T
15 Solutio: om P2, T
16 ieiunat: ieiuna P2
17 dominum: om T
18 eos: nos P2, T
19 et: etiam P2, T
20 dicitur: habetur P2, T
21 in: om P2, T
22 Fit: ante add P2
23 autem: om P2
24 antecedebat: anteibat P2, T
25 antiphona: autem P2, T
26 et: in add P2, T
27 ut: ante et P1
28 expellantur: et add P2, T
29 exaudiuit: post me expunxit P2
30 exaudiuit: et cetera add P2, T
31 ut: om P2, T, Dur
32 coniciat: cognoscat P2; conuiciat Dur
33 exaudiet: exaudiret T
34 habitat: etiam add T
35 scilicet et: uel P2, T
36 uersus: om P2, T
37 iterum: in tantum P2
38 dicit: ut T
39 additur: adhibet P2, Dur; adhybet T
40 non: ss man rec T
41 Questio: om P2; man rec in margine T
42 Queritur: ante add P2
43 antecedentibus diebus: diebus antecedentibus P2, T
44 alleluia: alla P1
45 et: etiam P2, T
46 Iterum: ante add P2
47 isto: hoc T
48 Solutio: om P2, T
49 dicitur: dicimus T
50 cantatur: cantabatur P2, T
51 scilicet anime: anime scilicet P2, T
52 paschale: quod hoc significat add Dur
53 finitur: sumitur P2
54 remouetur: ante te P1
55 aliud: hoc P2
56 ieiuniis: om P2
57 que: quod P2, T
58 tantum: om P2; T
59 In: ante add caput manus recentior in margine delineauit P2
60 et cetera: P2, T, Dur; om P1
61 surget ... improbitatem: P2, T, (' eius ... Per hoc ...') Dur; om P1; nota man rec in marg P2
62 Allegorice: ante add P2
63 noster: P2, T, Dur; dicitur P1
64 est: P2, T, Dur; om P1
65 intellectus: ex inq corr T
66 intellectus: theoricus add Dur
67 id est: ante mens cancelauit P1
68 scilicet: id est P2, T
69 id est: scilicet P2
70 temporalium: corr T
71 habeo: habet P2
72 ponam: ponant P2
73 Non: enim add P2, T
74 intellectu: T
75 numquid: nonquid T
76 Numquid: nonquid T
77 non: nam P2, T
78 piscem: ante panem cancelauit P1
79 nutritur: nuturtur P1
80 qua: quo P2, T
81 omne uirus: omnis uis Dur
82 dabit: ei add P2, T
83 occulte: ante et in margine rasura P1
84 abire: ante ire cancelauit P1
85 abire: et in aliis add P2, T

Quellen
a inuenta est ... luporum: cf Burchardus Wormaciensis, Decretum XIII, 7 (PL 140,886B-C)
b demones ... porcos: Luc 8,27-39
c autem ... a maiore: cf Iohannes Beleth, Summa de ecclesiasticis officiis 122c (CCCM 41A, 233); Sicardus Cremonensis, Mitrale VII,6 (PL 213,367B-368B)
d petite ... accipietis: Ioh 16,24
e uolauit ... uentorum: Ps 17,10
f structio ... accipitris: Iob 39,13
g exurge domine: AMS 201a (Hesbert, p 203: S)
h Per campos ... expellantur: cf Sicardus Cremonensis, Mitrale VII,6 (PL 213,368C-D)
i exaudiuit: AMS 94a (Hesbert, p 112sq: R B C K S)
j Exaudiuit: Ps 17,7
k de ... suo: Ps 17,7
l diligam te domine: AMS 94a (Hesbert, p 112sq: R B C K S)
m confitemini ... pluit: Iac 5,16-18
n manus ... abreuiata: Is 59,1
o confitemini: AMS 94a (Hesbert, p 112sq: R B C K S: ' Alleluya Confitemini ')
p sicut ... corporis: cf supra III,78,3
q amice ... eum: Luc 11,5-6
r Si ... ei: Luc 11,8
s tres panes: Luc 11,6
t tres ... caritatem: cf Rupertus Tuitiensis, De diuinis officiis II,8 (CCCM 7, p 40,347)
u uenit de uia: Luc 11,6
v Et non ... eum: Luc 11,6
w numquid ... panem: Luc 11,11
x lapidem ... ei: Luc 11,11
y Similiter ...piscem: Luc 11,11
z numquid ... serpentem: Luc 11,11
aa aut ... ouum: Luc 11,12
ab numquid ... scorpionem: Luc 11,12
ac numquid ... scorpio: cf Hrabanus Maurus, Expositio in Matthaeum II (CCCM 174, p 208,87-98)

Rezeption
A Tribus ... letania: Durandus, Rationale VI,cii,1,3sq (CCCM 140A, p 499)
B Maior ... inguinariam: Durandus, Rationale VI,cii,2,12-14 (CCCM 140A, p 499)
C inuenta est ... luporum: cf Durandus, Rationale VI,cii,4,52-61 (CCCM 140A, p 500)
D Minor ... a maiore: cf Durandus, Rationale VI,cii,4,62-65 (CCCM 140A, p 500)
E christo ... ecclesia: Durandus, Rationale VI,cii,5,88sq (CCCM 140A, p 501)
F ecclesia ieiunat ... uolare: redigit Durandus, Rationale VI,cii,5,89-96 (CCCM 140A, p 501)
G Quare ... structio: Iacobus de Voragine, Legenda aurea, cap 66, 38-41 (ed Maggioni I,475)
H In principio ... domine: redigit Durandus, Rationale VI,cii,6,97sq (CCCM 140A, p 501)
I precedente ... expellantur: redigit Durandus, Rationale VI,cii,7,125-127 (CCCM 140A, p 502)
J Per campos ... expellantur: Durandus, Rationale VI,cii,9,144sq (CCCM 140A, p 502)
K cantatur ... abire: Durandus, Rationale VI,cii,12-14,184-237 (CCCM 140A, p 504sq)

Zitiervorschlag: Guillelmus Autissiodorensis, Summa de officiis ecclesiasticis, tract. III, cap. 84, hrsg. v. Franz Fischer, Köln 2007-2013, guillelmus.uni-koeln.de/tcrit/tcrit_t3c84

Vergleichsstellen

Transkription P1

>> Folio anzeigen

>> Volltext anzeigen

Cambrai-Fassung

>> Kapitel anzeigen

>> Volltext anzeigen

Handschriftenseiten (Abb.)

B 57v, 58r, 58v
Br 289r, 289v
C 87r, 87v
D 56v, 57r, 57v
G 135v, 136r
M 47v, 48r
O 146r
P1 65v, 66r
P2 118r, 118v
S 81r, 81v
T 211v, 212r
Tr 98r, 98v