Tract. I, Cap. 8

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

I,8. De uesperis1

1. Sequitur de uesperis. In hac hora significat ecclesia primum aduentum, qui fuit in uespera mundi, scilicet in ultima etate, de quo reddit2 gratias deo, unde in hac hora psallit. Vnde apostolus: "nos sumus, in quos fines seculorum deuenerunta A".

2. Dicit autem quinque psalmos, ut impetret ueniam peccatorum, que fecit per quinque sensusB, uel quia munit se contra nocturnales tribulationes3 4 C.

3. Antiphona et hymnus dicuntur ratione predicta. Precedit hymnum quandoque responsorium ad notandum, quod tunc maxime debemus respondere exhortationi facte per capitulum precedensD.

4. Post hymnum sequitur uersiculus exhortationis, ut excitet pigros ad intelligendum promissa dei, que continentur in cantico beate marie. Prima promissio facta fuit noe, unde genesis5: "ponam archum meum in nubibus celib", et hec impleta est. Secunda abrahe6 et dauid, abrahe in genesi7: "in semine tuo benedicentur8 omnes gentesc", et dauid in psalmo: "de fructu uentris tui ponam super sedem tuam9 d", et hec impleta est in beata uirgine, quod notatur in suo cantico10, ibi: "recordatus misericordie suee" et cetera. Per hoc certi sumus, quod dabit nobis11 ultimam, paradisum scilicet12 E.

5. Item tunc13 apponitur incensum ad implendum iuge sacrificium. Sic enim fiebat in lege, in qua offerebantur duo agni, unus in mane, alius in14 sero, et hec pinguior15 ad notandum, quod caritas crescit, ut simus semper bonus odor deo proficiendo in scientia et doctrina, et etiam quia propter promissiones dei debemus tales esse, ut simus ei boni odorisF.

Lesarten
1 De uesperis: om P2; de hora uespertina man rec T
2 reddit: redditur P2, T
3 nocturnales tribulationes: tribulationes nocturnales T
4 tribulationes: tribulationes post add P1
5 genesis: om T
6 abrahe: habrahe P2; hebrae T
7 abrahe ... genesi: in primo genesis P1; abrahe igitur P2, T
8 benedicentur: benedicuntur P2, T
9 ponam ... tuam: om T
10 suo cantico: cantico suo T
11 nobis: nos P2
12 paradisum scilicet: scilicet paradisum P2, T
13 tunc: iterum T
14 in: om P2, T
15 pinguior: pigrior P2, T

Quellen
a nos ... deuenerunt: 1 Cor 10,11
b ponam ... celi: Gen 9,13
c in ... gentes: Gen 22,18
d de fructu ... tuam: Ps 131,11
e recordatus misericordie sue: Luc 1,54 (Vulgata: ' Suscepit Israhel puerum suum memorari misericordiae ')

Rezeption
A In hac ... deuenerunt: Durandus, Rationale V,ix,1,3-6 (CCCM 140A, p 105)
B ut impetret ... sensus: Durandus, Rationale V,ix,3,25sq (CCCM 140A, p 106)
C munit ... tribulationes: Durandus, Rationale V,ix,3,28sq (CCCM 140A, p 106)
D Precedit ... precedens: Durandus, Rationale V,ix,4,68-70 (CCCM 140A, p 107)
E uersiculus ... scilicet: Durandus, Rationale V,ix,6,112-121 (CCCM 140A, p 108sq)
F ad implendum ... odoris: Durandus, Rationale V,ix,5,91-96 (CCCM 140A, p 108)

Zitiervorschlag: Guillelmus Autissiodorensis, Summa de officiis ecclesiasticis, tract. I, cap. 8, hrsg. v. Franz Fischer, Köln 2007-2013, guillelmus.uni-koeln.de/tcrit/tcrit_t1c8

Vergleichsstellen

Transkription P1

>> Folio anzeigen

>> Volltext anzeigen

Cambrai-Fassung

>> Kapitel anzeigen

>> Volltext anzeigen

Handschriftenseiten (Abb.)

B 6v, 7r
Br 272r
C 67v, 68r
D 6r
G 109v
M 8v
P1 43r
P2 86r
S 40r
T 181r
Tr 66v
U 94r