Tract. III, Cap. 85

 

 

 

 

Cambrai-Fassung

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

 

 

Tractatus III, Caput 85

 

 

 

De uigilia ascensionis

 

 

In uigilia ascensionis est introitus misse: Omnes gentes plaudite, psalmus xlui. Ieiunium enim debet habere duas alas, orationem et elemisinam. Et propter elemosinam dicitur: Plaudite manibus. Idem dicitur in alleluia. Epistola sumitur de iiiio actuum circa finem: Multitudinis credentium erat cor unum et anima una et cetera.

 

 

Sed queri potest, cum istud factum sit post accensionem, quare legatur in uigilia ascensionis.

 

 

Ad hoc dicimus, quod hoc fit propter duas causas. Prima est, ut concordet epistola cum euangelio. Est enim euangelium de xuiio iohannis circa principium de oratione domini: Subleuatis oculis et cetera, in qua oratione orauit pro se et pro discipulis. Et propter hoc tunc fiunt rogationes. Orauit autem pro discipulis dicens: Vt ipsi in nobis unum sint.

 

 

Secunda est, quia non dat bene elemosinam, nisi qui reputat omnia esse communia. Hoc enim facit caritas. Vnde in epistola dicitur: Erant illis omnia communia. Et notandum, quod in duobus diebus precedentibus draco precedit ore aperto et cauda tumida ad significandum dominium diaboli in duobus temporibus. In tercio sequitur ore clauso ad significandum, quod in hoc tempore amisit potestatem suam.

 

 

 

Cambrai, Bibliothèque Municipale, Ms. 259 A,
fol. 130ra-152va