Tract. III, Cap. 76

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

III,76. Quinta feria1

1. Quinta2 feria est de conuersione gentium per christi passionem et resurrectionem. Vnde introitus est: "uictricem manum tuam laudauerunt pariter christiani, quia sapientia aperuit os mutorum3 a". Vnde ysaie xxxu: "tunc saliet4 sicut ceruus5 claudus et aperientur6 lingue mutorumb", quoniam7 ille demones eiciebat8, qui faciebant homines9 mutos. Lucas10: "erat ihesus eiciens demonium, et illud erat mutumc".

2. In epistola significatur conuersio ista gentium, scilicet11 unde ibi habetur12 de eunucho, qui | conuersus est13 a philippod, qui interpretatur os lampadis uel14 os illuminanse. Quandoque15 per scripturarum inspectionem16 conuertitur17 homo, quandoque per predicationem18 ut gentiles, qui significantur per eunuchum, quandoque uero per inspirationem conuertitur19 a domino20, unde habetur in euangelio, quod apparuit marie magdalenef.

3. Quia uero per conuersionem gentium factus est christus lapis angularis21, in uersu responsorii habetur: "lapidem, quem reprobaueruntg 22".

4. Et quia hoc fit per penitenciam, sequitur alleluia: "in die resurrectionis mee, dicit dominus, precedam uos23 in galileamh", id est24 in transmigratione de uiciis ad uirtutes25.

5. Euangelium est de apparitione domini marie magdalene26 in specie peregrinii. Peregrinus enim est dominus27 homini, quamdiu28 est in peccato.

6. In offertorio similiter promittitur29 illa terra30 31.

7. In communione32 uero ad laudandum33 inuitamur.

8. Et fit statio ad apostolos, quia34 in philippo, qui interpretatur os lampadisj, intelliguntur omnes apostoli, per quorum predicationem35 conuersio36 gentium facta estA.

Lesarten
1 Quinta feria: om P2, T
2 Quinta: iuinta (!) littera initialis falsa P2
3 mutorum: mutum P2, T
4 saliet: faciet P2
5 ceruus: ceruuus (!) T
6 aperientur: ex apparientur corr P2
7 quoniam: quando T
8 eiciebat: eciebat P1
9 homines: omnes P2
10 Lucas: luce P2, T
11 scilicet: om P2, T
12 ibi habetur: habeturur (!) ibi P2; habetur ibi T
13 est: qui add P2
14 uel: om T
15 Quandoque: quando P2
16 inspectionem: uel predicationem P2, T, Dur
17 conuertitur: conuertitur add T
18 per predicationem: enim scilicet P2, T
19 per ... conuertitur: P2, T, Dur; conuertitur homo per inspirationem P1
20 a domino: ad dominum Dur
21 christus lapis angularis: lapis angularis christus T
22 reprobauerunt: et cetera add P2, T
23 uos: illos P2
24 id est: om P2
25 uirtutes: e uirtutem corr T
26 est ... magdalene: domini marie magdalene est de apparitione T
27 dominus: deus P2, T
28 quamdiu: quam diu P1
29 promittitur: in add P2
30 terra: e tercia corr P2
31 illa terra: conuertentibus uera beatitudo Dur
32 communione: postcommunione P2, T
33 laudandum: deum add P2
34 quia: qui P2
35 predicationem: ss (infra conuersationem ill) T
36 conuersio: conuersatio T

Quellen
a uictricem ... mutorum: AMS 84 (Hesbert, p 104sq: B C K S)
b tunc ... mutorum: Is 35,6
c erat ihesus ... mutum: Luc 11,14
d ibi ... philippo: Act 8,36-38
e philippo ... illuminans: Hieronymus, Liber de interpretatione hebraeorum nominum, Luc litt F (CCSL 72, p 140)
f apparuit ... magdalene: Ioh 20,14sq
g lapidem ... reprobauerunt: CAO 6251 (Hesbert 4, p 63); Ps 117,22sq; Matth 21,42
h in ... galileam: PM 8, p 123; Montpellier, Bibliothèque de l'École de Médécine, Cod H 159 (Antiphonale tonale missarum saeculi XI; cf Durandus, Apparatus fontium); cf CAO 3222 (Hesbert 3, p 271); Matth 26,32
i Euangelium ... peregrini: Ioh 20,16
j philippo ... lampadis: Hieronymus, Liber de interpretatione hebraeorum nominum, Luc litt F (CCSL 72, p 140)

Rezeption
A Quinta ... est: Durandus, Rationale VI,xciii,1-3,3-33 (CCCM 140A, p 484sq)

Zitiervorschlag: Guillelmus Autissiodorensis, Summa de officiis ecclesiasticis, tract. III, cap. 76, hrsg. v. Franz Fischer, Köln 2007-2013, guillelmus.uni-koeln.de/tcrit/tcrit_t3c76

Vergleichsstellen

Transkription P1

>> Folio anzeigen

>> Volltext anzeigen

Cambrai-Fassung

>> Kapitel anzeigen

>> Volltext anzeigen

Handschriftenseiten (Abb.)

B 54r, 54v
Br 288r
C 86r
D 53v, 54r
G 134r, 134v
M 45r, 45v
O 145v
P1 64r, 64v
P2 116r
S 78v, 79r
T 209v, 210r
Tr 96r