Tract. I, Cap. 2

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

I,2. 〈De matutinis laudibus〉

1. Sequitur1 de matutinis laudibus, quas, sicut diximus, alique ecclesie diuidunt a nocturnis, et hec dicuntur in mane, quia tali hora submersit dominus egiptios, saluauit hebreosA. Hac igitur hora laudamus deum2, ne in mari huius seculi cum egiptiis submergamur, sed ad similitudinem hebreorum saluemur. Et quia tali hora surrexit dominus, unde "mane prima sabbati surgens dei filiusa" et cetera, et quia tali hora ambulauit dominus super mare, laudamus igitur, et quia saluauit nos per suam resurrectionem et ut supra mare huius seculi faciat nos ire sicco uestigio ad similitudinem petrib B.

2. 〈De quinque psalmis〉. Sunt autem quinque psalmi3, ut notetur per christi resurrectionem nostra resurrectio futura et quinque sensuum reparatio. Vel sunt quinque psalmi propter quinque status ecclesie. Primus enim psalmus est "dominus regnauitc", in quo laudatur deus, qui "firmauit orbem terred" in fide et4 resurrectione. Et ita hic psalmus pertinet ad regnum christi. Secundus pertinet ad confessores, unde ibi habetur "introite portas eius in confessionee". Et bene incipit a iubilo, quia confessio multum placet deo. Tercius psalmus significat statum martirum, qui sitiunt ad dominum, unde "sitiuit5 in te anima meaf" et cetera. Et quia tota sitis nostra6 et intentio debet esse in trinitate et ad trinitatem, sequitur psalmus, ubi notatur7 8 trinitas, scilicet "deus misereatur9 g", ibi: "benedicat nos deush" pater, "deus10 i noster" filius, "benedicat nos deusj" spiritus sanctusC. Et ideo uniuntur duo psalmi, scilicet psalmus11 significans sitim et psalmus de trinitate. Quartus psalmus significat statum antichristiD, in cuius tempore purgabuntur iusti tamquam aurum12 in camino ignis. Non tamen urentur13, sed accipient ibi formam auri. Vnde apocalipsis i: "uidi pedes christi similes auricalcok E". In hoc etiam psalmo non dicitur "gloria14 patri", quia ultimus uersus idem dicit15, quod "gloria patri et filio et spiritui sanctoF". Sequitur quintus psalmus, in quo notatur ille status16, quando scilicet post mortem antichristi conuertentur17 iudeiG. Et tunc erit senectus in misericordia uberi18 l. Tunc triplex ordo iustorum laudabit deum in magna plenitudine, scilicet coniugati, continentes et uirgines cum aliis, quibus debetur aureolaH.

3. Ideo etiam non dicitur "gloria patri19" post "benedicitem", quia distincte20 ibi tota trinitas21 laudatur in creaturisI. Dicitur autem "gloria patri" post "laudate dominum de celisn", ut notetur, quod per bonam operationem sociabimur angelis, qui incessanter laudant deumJ.

4. Questio. Sed queritur, quare ecclesia in matutinis laudibus22 inuitat ad iubilandum23, cum ipsa non24 iubiletK. Queritur etiam, quare duo psalmi, scilicet "deus, deus25 meuso" cum suo26 combinato, scilicet27 "deus misereatur28 p" et "laudate dominum de celisq" incommutabiles manent29 L.

5. 〈Ad primum〉. Ad primum dicimus, quod officium, quod dicitur in laudibus, resurrectionem domini significat, que completa in capite christo implenda est in membris30. Ad notandum, quod in parte31 est impleta, non dicitur iubilus in fine32 antiphonarum, maxime in illis psalmis, | ubi fit mentio de resurrectione. Est enim iubilus cantus33, qui concipitur spe glorie. Tamen, quia adhuc implenda est34 resurrectio, in quibusdam antiphonis dicitur iubilus. In tempore enim paschali in uersiculis et responsoriis et alleluia iubilamus propter nostram resurrectionem, quam adhuc speramus, nec adhuc exprimere plene35 possumus, quod significamus in iubilo per uocem non significatiuam ostendentes36 nos sperare resurrectionem, quam modo non uidemus nec exprimere possumus.

6. In antiphonis autem non dicitur iubilus propter resurrectionem domini, que impleta est. Eodem modo non dicitur iubilus in antiphonis matutinarum laudum, in quibus fit mentio de resurrectione domini ut in tribus primis37 psalmis. In antiphona quarti psalmi non dicitur iubilus, quia nabucodonosor, dum iussisset tres pueros38 poni39 in camino ignis, uidit quartum cum eis, id est christum eos consolantem. Qui enim sunt in tribulatione, hoc solum orant, ne deficiant. Et potius est locus timendi quam sperandi. Et propter hoc non dicitur iubilus. In fine autem huius psalmi40, maxime quia in tribulatione sanctorum non apparet gloria dei, non dicitur iubilus41.

7. In fine autem42 psalmi, scilicet43 "laudate dominum de celisr", dicitur iubilus, quia in hoc psalmo non fit mentio de resurrectione, sed de44 spe glorie, quam expectamus, ex qua est45 iubilusM.

8. 〈Ad aliud〉. Ad aliud dicimus, quod psalmi inuariabiles sunt hii, scilicet "deus, deus meuss" cum suo combinato et "laudate dominum de celist", quia sine fide trinitatis et desiderio ipsius, que in duobus psalmis unitis46 exprimuntur47, et sine laude dei, que per "laudate dominum de celisu" intelligitur, numquam debet esse christianusN.

9. Primus autem psalmus, scilicet "dominus regnauitv", quandoque48 mutatur in49 "miserere mei, deusw" ut in quadragesima et feriis, ut notetur, quod per50 penitentiam ad gloriam resurrectionis perueniemus51. Psalmus enim ille penitentialis estO.

10. Sequitur hymnus52 post psalmos et post hymnum canticum zacharie, et hoc est, quod apostolus dicit esse seruiendum deo in psalmis, hymnis et canticis53 x, id est corde, ore et opereP. Sed ne fastidium se ingerat nobis sicut iudeis, qui fastidiebant manna54, unde etiam deus inmisit55 in eos serpentes ignitos, qui eos interficiebant, precedit capitulum, id est lectio breuis56 sumpta a nouo uel a ueteri testamento, prouocans nos ad deuotionem, que contraria est fastidioQ. Illud autem sacerdos dicit57, cuius est officium excitare pigros.

11. Post hymnum sequitur zacharie canticum58, per quod notatur promissio. Sed quia tardi sumus ad credendum promissionibus, precedit uersiculus alta uoce prolatus59, ut nos excitet ad credendum promissa deiR.

12. Sed cum60 dicitur illud canticum, offertur incensum, ut notetur deuotio egrediens ab igne caritatis, que debet esse in omni laude dei61. Fumus62 omnis in altum tendit, per quod notatur deuotio, que sursum tendere debet63 S. Primo circa altare offertur64 65 incensum66, ut notetur canticum toto cordis affectu esse proferendum, uel ne nobis accidat, quod67 zacharie accidit: qui dum offerret incensum68, apparuit ei angelus dicens, quod ei nasceretur filius, non credidit et ideo obmutuit. Ita cauendum est tibi, quia nisi credas promissionibus dei, fies mutus a laude deiT.

13. De oratione69. Sequitur oratio, quia per orationem impetranda est promissioU. Sed ante orationem| salutat presbiter populum dicens70: "dominus uobiscum71", ut animet72 eos ad orandum pro ipso, ut73 sua oratio accepta sit74 deo75, ut deus det ei gratiam. Finita oratione iterum76 orat dicens: "dominus uobiscumV" ad perseueranciam in gratia. Sed quia simplices sacerdotes imperfecti sunt, non dicunt uerbum domini, scilicet77 "pax uobiscum78", sed episcopi, qui perfecti debent esse. Ad ultimum dicitur: "benedicamus domino" a pueris, qui imperfecti79 sunt quo ad etatem, ut notetur, quod nos debemus estimare omnia opera nostra80 esse imperfectaW, ne superbiamus, uel ad notandum, quod soli81 pueri, id est puri82 a malicia, laudant digne deum et gratias aguntX. Chorus uero respondet "deo gratias". Sed uidetur, quod deberet dicere "amen83", id est "fiat", id est "sit ita", quod deus sit benedictus. Ad hoc dicimus, quod bene respondet "deo gratias", ut notetur, quod hoc ipsum84, quod deum benedicimus, habemus85 ab ipso deoY.

Lesarten
1 Sequitur: ante add T
2 deum: om P2, T
3 quinque psalmi: psalmi u T
4 et: in add T
5 sitiuit: ss man rec T
6 sitis nostra: nostra sitis P2, T
7 notatur: tota add P2
8 psalmus ubi notatur: e ubi notatur psalmus corr T
9 misereatur: miseriatur P2 nostri add T
10 deus: T; om P1, P2
11 psalmus: e spiritus corr T
12 aurum: P2; om P1, T
13 urentur: uruntur T
14 gloria: om P2
15 idem dicit: dicit idem P2
16 ille status: status ille P2, T
17 conuertentur: conuertuntur T
18 uberi: ubi P2
19 patri: om P2
20 distincte: notificatur add P2, T
21 trinitas: et add P2, T
22 in matutinis laudibus: om P2
23 inuitat ... iubilandum: inuitat ad iubilandum in matutinis laudibus T
24 non: ss T
25 deus: om P2
26 suo: om P2
27 scilicet: om P2
28 misereatur: miseriatur P2
29 incommutabiles manent: om P2, T
30 membris: et add P2
31 parte: post antiphonarum exp T
32 in fine: in parte P2
33 cantus: canticus T
34 implenda est: est inplenda T
35 exprimere plene: exprimere plene add P2
36 ostendentes: ostendendo P2
37 primis: P2, T; om P1
38 pueros: puos P1
39 tres pueros poni: poni tres pueros P2, T
40 huius psalmi: psalmi huius T
41 non dicitur iubilus: om P2, T
42 autem: huius add P2, T
43 scilicet: om P2, T
44 de: P2; om P1, T
45 est: om T
46 unitis: unius P2; unitur T
47 exprimuntur: exprimentur T
48 quandoque: imitatur add T
49 in: etiam T
50 per: om T
51 perueniemus: ueniamus P2, T
52 hymnus: hynus P1
53 hymnis et canticis: et hympnis et canticis (e et canticis et hympnis corr) P2
54 manna: in anima P2, inannia T
55 inmisit: inmissit P2
56 lectio breuis: breuis lectio P2, T
57 sacerdos dicit: dicit sacerdos P2, T
58 zacharie canticum: canticum zacharie P2, T
59 prolatus: prelatus T
60 cum: dum P2, T
61 dei: om P2
62 Fumus: sumus P2
63 tendere debet: debet tendere P2, T
64 offertur: fertur P2, T
65 altare offertur: altare fertur e fertur altare corr T
66 incensum: ante ca exp T
67 quod: quia T
68 incensum: et add P2, T
69 De oratione: om P2, T
70 populum dicens: e dicens populum corr T
71 uobiscum: propter hoc add P2
72 animet: anime P2
73 ut: ubi P2
74 accepta sit: sit accepta P2, T
75 deo: et add P2, T
76 iterum: item P2
77 scilicet: sed T
78 uobiscum: uobis P2
79 imperfecti: P2, T; perfecti P1
80 opera nostra: nostra opera P2
81 soli: solum P2, T
82 puri: pueri P2, T
83 dicereamen: amen dicere P2, T
84 hoc ipsum: ipsum hoc T
85 habemus: habebit T

Quellen
a mane ... filius: Marc 16,9
b sicco ... petri: cf Matth 14,29
c dominus regnauit: Ps 91
d firmauit ... terre: Ps 91,1
e introite ... confessione: Ps 99,2
f sitiuit ... mea: Ps 62,2
g deus misereatur: Ps 66
h benedicat nos deus: Ps 66,7
i deus noster: Ps 66,7
j benedicat nos deus: Ps 66,8
k uidi ... auricalco: Apoc 1,15
l senectus ... uberi: cf Ps 91,11
m benedicite: Canticum trium puerorum: "... Benedicamus patrem et filium cum sancto spiritu; laudemus et superexaltemus eum in saecula ..."; cf Dan 3,57-88; 3,56
n laudate ... celis: Ps 148
o deus deus meus: Ps 66
p deus misereatur: Ps 62
q laudate ... celis: Ps 148
r laudate ... celis: Ps 148
s deus deus meus: Ps 66
t laudate ... celis: Ps 148
u laudate ... celis: Ps 148
v dominus regnauit: Ps 92
w miserere mei deus: Ps 50
x apostolus ... canticis: Eph 5,19

Rezeption
A quia ... hebreos: Durandus, Rationale V,iii,2,17-19 (CCCM 140A, p 52)
B tali hora ... petri: Durandus, Rationale V,iv,1,6-12 (CCCM 140A, p 72)
C quinque psalmi ... sanctus: Durandus, Rationale V,iv,7,84-98 (CCCM 140A, p 74)
D Quartus ... antichristi: Durandus, Rationale V,iv,7,99sq (CCCM 140A, p 74)
E in cuius tempore ... auricalco: Durandus, Rationale V,iv,13,148-152 (CCCM 140A, p 76)
F non dicitur ... sancto: Durandus, Rationale V,iv,7,103-105 (CCCM 140A, p 74)
G quintus psalmus ... iudei: Durandus, Rationale V,iv,7,110-112 (CCCM 140A, p 75)
H tunc erit ... aureola: Durandus, Rationale V,iv,13,174-177 (CCCM 140A, p 76)
I quia distincte ... creaturis: Durandus, Rationale V,iv,7,106sq (CCCM 140A, p 74)
J Dicitur ... deum: Durandus, Rationale V,iv,7,112-114 (CCCM 140A, p 75)
K queritur ... iubilet: Durandus, Rationale V,iv,16,223sq (CCCM 140A, p 78)
L Queritur ... manent: redigit Durandus, Rationale V,iv,15,189-191 (CCCM 140A, p 77)
M dicimus ... iubilus: Durandus, Rationale V,iv,16,224-249 (CCCM 140A, p 78)
N psalmi inuariabiles ... christianus: cf Durandus, Rationale V,iv,15,192-195 (CCCM 140A, p 77)
O Primus ... penitentialis est: Durandus, Rationale V,iv,17,251-259 (CCCM 140A, p 78sq)
P quod ... opere: Durandus, Rationale V,iv,27,552sq (CCCM 140A, p 86)
Q Sed ... fastidio: Durandus, Rationale V,ii,50,728-733 (CCCM 140A, p 39)
R Post hymnum ... dei: Durandus, Rationale V,iv,27,539-542 (CCCM 140A, p 86)
S Sed cum ... debet: Durandus, Rationale V,iv,28,594-598 (CCCM 140A, p 88)
T Primo ... dei: Durandus, Rationale V,iv,28,603-608 (CCCM 140A, p 88)
U Sequitur ... promissio: Durandus, Rationale V,iv,28,610sq (CCCM 140A, p 88)
V ante orationem ... uobiscum: Durandus, Rationale V,ii,55,843-847 (CCCM 140A, p 42)
W a pueris ... imperfecta: Durandus, Rationale V,ii,62,1027sq (CCCM 140A, p 47)
X ad notandum ... agunt: Durandus, Rationale V,ii,62, 1036-1038 (CCCM 140A, p 48)
Y Sed uidetur ... deo: Durandus, Rationale V,ii,63,1057-1060 (CCCM 140A, p 48)

Zitiervorschlag: Guillelmus Autissiodorensis, Summa de officiis ecclesiasticis, tract. I, cap. 2, hrsg. v. Franz Fischer, Köln 2007-2013, guillelmus.uni-koeln.de/tcrit/tcrit_t1c2

Vergleichsstellen

Transkription P1

>> Folio anzeigen

>> Volltext anzeigen

Cambrai-Fassung

>> Kapitel anzeigen

>> Volltext anzeigen

Handschriftenseiten (Abb.)

B 3v, 4r, 4v, 5r
Br 271r, 271v
C 66v, 67r
D 3r, 3v, 4r, 4v
G 108r, 108v
M 6v, 7r, 7v
P1 42r, 42v
P2 84v, 85r
S 37v, 38r, 38v, 39r
T 179v, 180r
Tr 65r, 65v
U 93r, 93v