Tract. III, Cap. 65

 

 

 

 

Cambrai-Fassung

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

 

 

Tractatus III, Caput 65

 

 

 

De iia feria

 

 

Secunda feria est de causis passionis domini, undi in introitu petit christus confusionem et conciliationem inimicorum, pro causis passionis dicens: Iudica domine nocen|tes me et cetera, psalmus xxxiiii, et in uersu: Effunde frameam et conclude et cetera, de eodem psalmo. Epistola, que sumpta est de libro ysaie l circa medium, ostenditur una causa passionis: Dominus deus aperuit mihi aurem, id est dedit intelligentiam mihi, quod passiones et tribulationes presentes leues et transitorie et tamen eternum glorie pondus operantur in nobis, iia ad corinthios iiii circa finem, unde sequitur in epistola: Ego autem non contradico et cetera. In euangelio, quod est sumptum de xiio iohannis in principio, ostenditur triplex causa passionis christi:

 

 

fol. 146ra

ia

Prima in iuda, scilicet cupiditas, unde dixit de effusione unguenti: Quare hoc unguetum non uenit cccis denatiis, et datum est egenis.

 

iia

Secunda in iudeis, scilicet inuidia, unde dixerunt: Ecce totus mundus post eum abit.

 

iiia

Tercia in christo, scilicet infructificatio, unde dixit: Nisi granum frumenti et cetera.

 

 

 

Cambrai, Bibliothèque Municipale, Ms. 259 A,
fol. 130ra-152va