Tract. III, Cap. 52

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

III,52. Tercia feria1

1. Tercia2 feria est de oratione, id est de efficatia orationis, quantum scilicet ualet oratio salua iusticia, quod ostenditur3 in epistola de exodo: "dixit dominus ad moysen dicens4: descende de montea", et post: "dimitte me, ut deleam eum5 b". Et moyses orauit pro populo, et dominus dimisit peccatum illud salua tamen iusticia, quia reseruauit sibi uindictam. Vnde est, si6 propter peccatum7, quod commiserunt in christum, precipue puniantur, tamen est propter illud. Vnde dicit dominus in euangelio: "implete mensuram patrum uestrorumc" tamen temporaliter.

2. Quia uero tam efficax est oratio, ideo in introitu dicit ecclesia: "exaudi, deus, orationem meamd", et est uersus: "contristatus sum8 e 9", pro dilatione patrie et incolatu miserie. Quia uero exercitatio christiani est in cohibitione10 a petulantia et lasciuia quinque sensuum, idcirco11 quinto tono resonat12 introitum ecclesia.

3. Et sequitur epistola, sicut dictum est, in qua impetrauit moyses dimissionem peccati salua iusticia et tamen impetrauit ueniam in tantum13, ut intrarent terram promissionis. Ideo in responsorio orat ecclesia, ut ipsa mereatur filiis suis ueniam, ut intrent in terram promissionis, licet adorauerint uitulum conflatilem, id est lasciuiam et pompam mundi: "exurge domine, fer opemf", et: "deus auribus nostris audiuimusg", quoniam tu liberasti eos et condonasti eis, similiter fac nobis spiritualiter.

4. Postmodum sequitur euangelium de obstinatione iudeorum14, qui dicebant: "quomodo scit litteras, qui non didiscit15 h". Et dixit | dominus: "moyses dedit uobis legem et uos uultis me interficerei", quasi contra legem uestram uultis et facitis. Et dixerunt: "demonium habes16 j". Ecce17, obstinati erant, et hoc est, quod in epistola habetur: "cito recesserunt a uia, quam ostendisti eisk".

5. Ecclesia uero ostendens18 se non consentire peccatis eorum, dicit se expectare christum usque in finem in offertorio: "expectans expectauil" et cetera19. Quia uero non20 bene expectat, nisi21 qui a lasciuia quinque sensuum abstinet, ideo quinti toni est.

6. Per hanc autem spem22 introducitur nouus populus in terram promissionis, unde sequitur postcommunio: "letabimur in salutari tuom", et est23 primi toni24, quia omnis leticia est a deoA.

Lesarten
1 Tercia feria: om P2, T
2 Tercia: uero add P2, T
3 ostenditur: ostnditur P1
4 dicens: om P2, T
5 eum: rubro ex eam correxit P1
6 est ... si: et Dur
7 peccatum: e ppccatum corr P1
8 sum: in exercitatione add P2, T
9 sum: contristatus add P2, T
10 cohibitione: coitione P2; cohertione Dur
11 idcirco: ante et P1
12 resonat: hunc add P2, T
13 in tantum: om P2
14 iudeorum: post iudeorum expunxit T
15 didiscit: ante dicid expunxit P2; didicit e dixit correxit T
16 habes: om P2
17 Ecce: quomodo add P2, T
18 ostendens: ostens P2
19 et cetera: om P2, T
20 non: om P2, T, Dur
21 nisi: om P2, T, Dur; ss P1
22 spem: speciem P2
23 est: om T
24 primi toni: i tono P2

Quellen
a dixit ... monte: Ex 32,7
b dimitte ... eum: Ex 32,10
c implete ... uestrorum: Matth 23,32
d exaudi ... meam: AMS 62 (Hesbert, p 76sq: B C K S)
e contristatus sum: AMS 62 (Hesbert, p 76sq: K S)
f exurge ... opem: AMS 62 (Hesbert, p 76sq: B C K S)
g deus ... audiuimus: AMS 62 (Hesbert, p 76sq: B C K S)
h quomodo ... didiscit: Ioh 7,15
i moyses ... interficere: Ioh 7,19-20
j demonium habes: Ioh 7,20
k cito ... eis: Ex 32,8
l expectans expectaui: AMS 62 (Hesbert, p 76sq: B C K S)
m letabimur ... tuo: AMS 62 (Hesbert, p 76sq: B C K S)

Rezeption
A Tercia ... deo: Durandus, Rationale VI,lv,1-3,4-41 (CCCM 140A, p 297sq)

Zitiervorschlag: Guillelmus Autissiodorensis, Summa de officiis ecclesiasticis, tract. III, cap. 52, hrsg. v. Franz Fischer, Köln 2007-2013, guillelmus.uni-koeln.de/tcrit/tcrit_t3c52

Vergleichsstellen

Transkription P1

>> Folio anzeigen

>> Volltext anzeigen

Cambrai-Fassung

>> Kapitel anzeigen

>> Volltext anzeigen

Handschriftenseiten (Abb.)

B 41r, 41v
Br 283v, 284r
C 80v, 81r
D 40v, 41r
G 127r, 127v
M 30v, 31r
O 144r
P1 58r, 58v
P2 107v, 108r
S 67v, 68r
T 202r
Tr 87r, 87v