Tract. III, Cap. 97

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

III,97. Dominica post pentecosten 1

1. In sequenti dominica legitur de libro regum, ut inuitemur ad pugnam A . Postquam enim digni sumus numero per librum numeri et in statu perfectionis per nouam legem, scilicet per deuteronomium 2 , in quo habetur: "diliges dominum deum tuum ex toto corde 3 tuo 4   a ", et sumus sub ihesu per librum iosue et sub iudicibus, id est 5 sub prelatis per librum iudicum, et sumus sine acceptione personarum per librum ruth, que fuit moabitis; restat tantum pugnare 6 , quia 7 tunc magis temptat diabolus. Sic ordinatur liber iste ad alios libros B .

2. Legitur autem in tali tempore post missionem spiritus sancti et festum trinitatis, quia, quando accepimus gratiam spiritus sancti et sumus similes deo et per hoc filii summi regis fimus 8 reges, unde: "qui fecit nos sibi regnum 9 et sacerdotes b ", et dicit petrus 10 : "uos estis genus electum, regale sacerdocium c ", nichil restat, nisi ut regnum nostrum defendamus, quia tunc inuidet diabolus nobis 11 , unde nobis 12 iminet pugna 13 .

3. Ostenditur autem nobis 14 dauid in exemplum, qui uicit per humilitatem et iocunditatem mentis d et unctus fuit ter: primo a samuel in bethleem in signum regni, postea super domum iuda in regem a uiris iuda in hebron. Tercio, iterum in hebron in confirmatione 15 regni super totum israel e .

4. Similiter si bene pugnemus 16 , ter inungemur: primo in baptismo in signum 17 regni, secundo in confirmatione, tercio in paradiso, quando regnum nostrum confirmabitur 18 .

5. Saul autem ponitur in exemplum, qui per inobedienciam 19 ammisit regnum, ut 20 non simus tales.

6. Humilis 21 fuit 22 dauid in omnibus operibus suis C , sicut quando uenit ad eum nathan et publice penituit. Io|cunditatem in deo habuit, unde cantatur 23 antiphona: "preualuit dauid 24 in philisteum in funda et lapide in nomine domini f ". Ecce exultatio in deo, non confidebat in se.

7. Funda est predicatio, per quam fundam predicationis eicitur diabolus de cordibus hominum, ut quando per duram reprehensionem incutitur timor, quo concipitur penitencia g . Lapis uero 25 reprehensio est.

8. Ideo incipit introitus: "domine in misericordia tua speraui h ", ecce humilitas dauid, "exultauit cor meum i ", ecce mentis iocunditas. Per hec duo uincitur pugna. Qui 26 nichil atribuit sibi, sed omnia bona sua 27 deo atribuit et sperat in eo, uincit 28 .

9. Vnde sequitur oratio: "deus in te sperantium fortitudo j ".

10. Postea sequitur epistola de caritate, quia per caritatem reges fimus 29 et per eam facimus bona opera, per que regnum nostrum defendimus et 30 conseruamus: "in hoc apparuit caritas dei k " et cetera. Et post: "deus caritas est l ". Et ostenditur, quid diligere debeamus, scilicet 31 deum et proximum.

11. In euangeliuo autem ostenditur, quid 32 non debeamus 33 diligere, scilicet 34 diuicias, propter 35 diuitem, qui induebatur purpura et bisso 36   m . Quia enim diligebat, non dabat elemosinas. "Qui enim amat diuicias, fructum non capiet ex eis 37   n ", ecclesiaste u, "qui amat o " scilicet amore libidinoso 38 . Naturali uero uel caritatiuo 39 potest. Et habetur ibi de mendico lazaro, in cuius persona incipit graduale: "ego dixi, domine, miserere mei p ". Et sequitur uersus de operibus misericordie: "beatus, qui intelligit aliquid in paupere, quod sit super egenum et pauperem q ". Dicit enim gregorius, quod debemus eos uocare patronos et amicos nostros et etiam fratres sunt et sic facere nobis amicos de mammona 40 iniquitatis, ut recipiant nos in eterna tabernacula r . Hoc non fecit diues et ideo cum eo districtissime fecit dominus, ut non posset 41 habere gutam aque ad refrigerium lingue s .

12. Et ideo sequitur alleluia: "deus iudex iustus 42   43   t ".

13. Postea sequitur offertorium in persona mendici: "intende uoci mee u   D ".

Lesarten
1 Dominica post pentecosten: om P2 ; de prima dominica post trinitatem man rec in marg T
2 scilicet ... deuteronomium: per deuteronomium scilicet P2 ; per deum scilicet T
3 numeri ... corde: margo rubricata P1
4 tuo: et ex tota anima tua add P2, T
5 id est: om P2, T
6 pugnare: P2, T, Dur ; purgare P1
7 quia: P2, T, Dur ; quare P1
8 fimus: simus T
9 sibi regnum: reges P2, T
10 dicit petrus: prima petri P2, T
11 diabolus nobis: nobis dyabolus P2, T
12 unde nobis: om T
13 pugna: e pugne corr P1
14 iminet ... nobis: om hom. P2
15 confirmatione: confirmationem T
16 pugnemus: pugnamus P2, T
17 signum: signo T
18 confirmabitur: P2, T, Dur ; consummabitur P1
19 inobedienciam: obedienciam P2
20 ut: om P2
21 Humilis: e humiles corr P2
22 fuit: P2
23 cantatur: canitur P2, T
24 dauid: P2, T, Dur ; deo P1
25 uero: dura add P2, T
26 Qui: P2, T ; quia P1
27 bona sua: sua bona T
28 uincit: P2, T ; om P1
29 fimus: sumus P2, T
30 defendimus et: om P2, T
31 scilicet: om P2, T
32 quid: quod P2
33 debeamus: debemus T
34 scilicet: om P2, T
35 propter: per P2
36 et bisso: om P2, T
37 non ... eis: ex eis non capiet P2
38 libidinoso: P2, T, Dur ; libidinis P1
39 caritatiuo: caritatiua P2
40 mammona: mammone corr T
41 posset: possit P2, T
42 iustus: ante fortis cancelauit P1
43 iustus: fortis et patiens add P2, T

Quellen
a diliges ... tuo: Deut 6,5
b qui ... sacerdotes: Apoc 5,10
c uos ... sacerdocium: 1 Petr 2,9
d dauid ... mentis: cf Isidorus Hispalensis, Sententiae III, 49,1 (CCSL 111, p 299)
e unctus ... israel: cf Hieronymus, Commentarioli in psalmos, XXVI,1 (CCSL 72, p 201)
f preualuit ... domini: CAO 4368 (Hesbert 3, p 413)
g timor ... penitencia: cf Petrus Lombardus, Sententiae, lib IV, dist 14, cap 2,1 (ed Brady II, p 316)
h domine ... speraui: AMS 173 (Hesbert, p 172sq: R B K S)
i exultauit cor meum: AMS 173 (Hesbert, p 172sq: R B K S)
j deus ... fortitudo: AMS 173 (Hesbert, p 172sq: R B K S)
k in ... dei: 1 Ioh 4,9
l deus caritas est: 1 Ioh 4,8
m diuitem ... bisso: Luc 16,19-31
n Qui ... eis: Eccle 5,9
o qui amat: Eccle 5,9
p ego ... mei: AMS 173 (Hesbert, p 173: M B K S)
q beatus ... pauperem: AMS 173 (Hesbert, p 173: M B K S)
r debemus ... tabernacula: Gregorius Magnus, Moralia in Iob XXI,19,30 (CCSL 143A, p 1086); Luc 16,9
s cum ... lingue: cf Luc 16,24sq
t deus ... iustus: AMS 189b (Hesbert, p 191: S)
u intende uoci mee: AMS 173 (Hesbert, p 172sq: R B K S)

Rezeption
A In ... pugnam: redigit Durandus, Rationale VI,cxv,1,8sq (CCCM 140A, p 542)
B Postquam enim ... alios libros: Durandus, Rationale VI,cxv,1,19-27 (CCCM 140A, p 542)
C Legitur ... suis: Durandus, Rationale VI,cxv,2-4,30-52 (CCCM 140A, p 542sq)
D quando ... mee: Durandus, Rationale VI,cxv,4-6,57-98 (CCCM 140A, p 543sq)

Zitiervorschlag: Guillelmus Autissiodorensis, Summa de officiis ecclesiasticis, tract. III, cap. 97, hrsg. v. Franz Fischer, Köln 2007-2013, guillelmus.uni-koeln.de/tcrit/tcrit_t3c97

Vergleichsstellen

Transkription P1

>> Folio anzeigen

>> Volltext anzeigen

Cambrai-Fassung

>> Kapitel anzeigen

>> Volltext anzeigen

Handschriftenseiten (Abb.)

B 63v, 64r
Br 291r
C 89r
D 61r, 61v, 62r
G 138v
M 51v, 52r
O 147r
P1 68r
P2 121r, 121v
S 84v, 85r
T 214v, 215r
Tr 101r, 101v