Tract. III, Cap. 29

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

III,29. De prima dominica quadragesime1

1. In sequenti dominica, in qua cantatur: "inuocauit mea", incipit quadragesimaA et protenditur usque ad diem, que2 dicitur cena domini, quia per quadragesimam bene obseruatam et spiritualiter et3 per ueram penitenciam uenit homo ad cenam agni, de quo in apocalipsi: "beatus, qui uocatus est ad cenam nuptiarum agnib B".

2. Sed quia, ut dictum est supra, sex sunt dominice non ieiunabiles, ideo quatuor dies ante hanc diem4 et duos post cenam domini ieiunat ecclesia.

3. Et5 quia iterum hoc tempus6 est milicie christiane, idcirco diabolus contra nos fortius insurgit. Propter hoc, ne homo desperet, quasi confortatiuum7 quiddam8 canit ecclesia in introitu dicens: "inuocauit mec" et cetera. Quo audito spe fit fortis homo. Vnde dicit apostolus: "spe fortesd 9", ysaie xxx: "in silentio et in10 spe erit fortitudo uestrae".

4. In istis duobus consistit tota fortitudo hominis spiritualis: in silentio, dum a11 tumultibus seculi silet12 nichil de his13, que sunt seculi14, appetendo, in spe eterna desiderando15.

5. Per16 epistolam, que sic incipit: "ecce, nunc tempus17 f" et cetera18, armat ecclesia milites suos quatuor cardinalibus uirtutibus19: fortitudine, cum dicit: "ecce, nunc tempus20 g" et cetera, que de fortitudine ibi dicuntur, quia sequitur: "in omnibus exibeamus nosmet ipsos21 h" et cetera22.

6. Armat autem eos temperantia, cum dicit: "in23 ieiuniis multis et castitatei".

7. Armat etiam24 eos prudentia, cum dicit: "in scientiaj", scilicet25 in prudentia, idem enim est in26 subiecto, "et longanimitatek", quia scientia et longanimitate scimus conuersari in medio nationis praue et peruerse27, "et bonitate et suauitate, que est in spiritu sanctol". Hoc totum pro eodem sumitur. Sequitur: "in caritate non fictam", quia omnia sine fictione28 debent fieri.

8. Armat uero nos iusticia, cum dicit: "per arma iusticie a dextris et a sinistrisn C".

9. Vltimum quidem29 ibi ponitur, scilicet tamquam nichil habentes et omnia possidentes, magis uidetur pertinere ad contemplatiuam, quam ad actiuam, quia, qui talis est in omnibus, que uidet, delectatur solum in dilectione30 dei. Talis habet oculos columbarum et potest dicere cum psalmista: "delectasti31 me32, domine, in factura33 tuao". Qui autem34 talis est, pennatus est et potest uitare laqueos diaboli, qui in terra absconditi sunt. Iob: "abscondita est in terra pedica eiusp". "Frustra enim iacitur rete ante oculos pennatorumq", prouerbiorum i.

10. Enumerantur autem ab apostolo in hac epistola35 septemuiginti opera uirtutum, qui numerus cubicus36 est et solidus multiplicatus per radicem cubicam uel per eundem numerum in se ipsum bis ductum, quia ter tria37 ter septemuiginti faciunt, qui numerus similiter quadratus est, unde et solidus, propter quod dicitur in apocalipsi: "ciuitas in quadro posita estr", hoc est in soliditate firmata.

11. De hac eadem epistola fere totum officium matitunale sumptum est.

12. Post epistolam sequitur responsorium: "angelis38 suis deus39 s" et cetera, ut sic homo pugnare secure possit40.

13. Sequitur tractus, in quo agitur de temptationibus. Et propter hoc uere dicitur tractus, in quo41 42 ibi43 ostenditur, quod hec misera44 45 uita trahitur multis doloribus et laboribus46: "qui habitatt" et cetera.

14. Quia posset conqueri47 de inequalitate istius pugne, quia tempta|tor potentissimus est, ut habetur48 iob xl: "non est potestas sub celo49 u" et cetera50, et sapientissimus, quia multa uidit, et crudelissimus, quia "crudelis est et non miserebiturv", ieremias, homo autem infirmissimus51 et ignorans, ideo in ipso tractu ponitur solutio huius, quia hoc52 permittit deus, ut homo timeat53 inimicum et ad ipsum54 deum confugiat, qui scit55 et potest liberare et uult. Et sic in se non speret, sed in deo, qui promittit, quod liberabit ipsum, si fugiat ad eum.

15. Vult ergo deus, ut homo habeat timorem56 57 de inimico forti et spem de promissionibus futurorum et de dilectione dei uehementissima erga se58, quod uult eum protegere, quemadmodum gallina pullos suos ex amore uehementi, et est spes de custodia angelorum.

16. Homo59 autem, si molatur inter illas60 duas molas, timorem scilicet et spem, efficitur61 panis placens deo et sic uincet omnem temptationem: siue sit leuis et oculta62, que dicitur "timor nocturnusw", siue leuis et manifesta, que dicitur "sagitta uolans in diex", siue63 sit grauis64 et occulta, que dicitur "negocium perambulans65 in tenebrisy", siue grauis et aperta, que dicitur "demonium meridianumz". Hec quatuor genera temptationum uincet quilibet sic armatus, ut dictum est.

17. Sed in euangelio non sunt nisi tres temptationes: "ductus est ihesus in desertum a spiritu66 sancto67 aa" et cetera68. Et conprehenduntur quandoque69 omnes temptationes sub quaternario, ut dictum est, quandoque sub ternario, ut in hoc70 euangelio, quandoque sub binario, ut in psalmo71, ubi dicitur: "a laqueo uenantiumab", id est ab opere malo, "et a uerbo asperoac", id est a peccato oris.

18. Temptatus autem fuit dominus triplici temptatione, scilicet72 gule, cupiditatis et inanis glorie. Gule, cum dicit73: "dic ut lapides74 ad" et cetera75. Cupiditatis76, cum dicit77: "hec omnia tibi dabo78 ae" et cetera79. Inanis glorie, quando diabolus uoluit eum de pinnaculo deicere80 81, sicut fecerat multos alios predicatores.

19. Et uicit eum dominus per auctoritates sacre scripture, per dulcedinem uerbi dei, quod significatum est in hoc, quod dauid lapidibus sumptis de torrente deiecit goliam82 et dixit ei: "mitte te deorsum", docens nos debere armari gladio uerbi dei preter illa arma, quibus nos armat apostolus in epistola, ut sic ad pugnam sufficienter armati simus83 D.

Lesarten
1 De ... quadragesime: T; om P1, P2; dominica prima quadragesime inuocauit man rec in margine inferiori P2
2 que: qui P2, T
3 et: id est P2, T
4 hanc diem: om P2; hanc dominicam T
5 Et: ante add P2
6 tempus: tempus add T
7 confortatiuum: confortatum P2, T
8 quiddam: quoddam P2, T
9 fortes: et add P2, T
10 in: om P2, T
11 a: expunxit T
12 silet: silicet P2
13 his: eis P2
14 seculi: P2, T, Dur; om P1
15 desiderando: considerando P2
16 Per: post T
17 tempus: acceptabile add P2, T
18 et cetera: om P2, T
19 cardinalibus uirtutibus: uirtutibus cardinalibus T
20 tempus: acceptabile ecce nunc dies salutis add P2, T
21 ipsos: sicut dei ministros in multa pacientia add P2, T
22 et cetera: om P2, T
23 in: om P2
24 etiam: aut P2
25 scilicet: id est P2
26 est in: sunt add P2, (in margine) T, Dur
27 nationis ... peruerse: praue et peruerse nationis P2, T
28 sine fictione: sanctificatione P2
29 quidem: quod P2, T
30 dilectione: dulcedine P2, T
31 delectasti: delecta P2
32 me: ss T
33 factura: factitate P2
34 autem: aut P2
35 in hac epistola: om P2
36 cubicus: cubitus P2
37 tria: et add P2, T
38 angelis: angelus T
39 deus: mandauit de te add P2, (ante secure expunxit) T
40 pugnare secure possit: secure possit pugnare P2, T
41 in quo: quia P2, T, Dur
42 quo: vacat P1
43 ibi: P2, T, Dur; om P1
44 misera: ante a P1
45 misera: miseria P2
46 laboribus: et cetera add P2, T
47 conqueri: aliquis add P2, T, Dur
48 habetur: in add P2, T
49 celo: que ei ualeat conparari add P2, T
50 et cetera: om P2, T
51 infirmissimus: infirmusissimus P1
52 hoc: hic T
53 timeat: ante *** cancelauit P1
54 ipsum: om P2, T
55 scit: P2, T, Dur; liberat P1
56 habeat timorem: timorem habeat P2
57 homo habeat timorem: om e habeat timorem homo corr T
58 erga se: ergo sequitur Dur
59 Homo: et ante add P2
60 illas: istas P2, T
61 efficitur: efficietur P2, T
62 oculta: ex ocultata corr P2
63 siue: etiam add P2, T
64 grauis: e grauit corr P2
65 perambulans: perambulatis P2
66 in ... spiritu: a spiritu in desertum P2, T
67 sancto: om P2, T
68 et cetera: om P2
69 quandoque: quando P2
70 hoc: om P2, T
71 psalmo: inferius add P2
72 temptatione: tenptatione ante add T
73 dicit: dixit P2, T
74 lapides: isti panes fiant add P2, T
75 et cetera: om P2, T
76 Cupiditatis: ante cum expunxit T
77 dicit: dixit P2, T
78 dabo: si procadens adoraueris me add P2; si procidens adoraueris me add T
79 et cetera: om P2, T
80 de pinnaculo deicere: deicere de pinnaculo P2, ( pinnaculo e pinnacula corr) T
81 deicere: templi add P2, T
82 goliam: e gloriam corr T
83 simus: sumus T

Quellen
a inuocauit me: AMS 40a (Hesbert, p 52sq: R B C K S)
b beatus ... agni: Apoc 19,9
c inuocauit me: AMS 40a (Hesbert, p 52sq: R B C K S)
d spe fortes: Rom 12,12
e in ... uestra: Is 30,15
f ecce nunc tempus: 2 Cor 6,2
g ecce nunc tempus: 2 Cor 6,2
h in ... ipsos: 2 Cor 6,4
i in ... castitate: 2 Cor 6,5sq (Vulgata: ' in ieiuniis in castitate ')
j in scientia: 2 Cor 6,6
k et longanimitate: 2 Cor 6,6
l et bonitate ... sancto: 2 Cor 6,6
m in caritate non ficta: 2 Cor 6,6
n per arma ... sinistris: 2 Cor 6,7
o delectasti ... tua: Ps 91,5
p abscondita ... eius: Iob 18,10
q Frustra ... pennatorum: Prou 1,17
r ciuitas ... est: Apoc 21,16
s angelis suis deus: AMS 40a (Hesbert, p 52sq: M R C K S)
t qui habitat: AMS 40a (Hesbert, p 52sq: M R C K S)
u non ... celo: Iob 41,24
v crudelis ... miserebitur: Ier 6,23
w timor nocturnus: cf Ps 90,5
x sagitta ... die: cf Ps 90,6
y negocium ... tenebris: cf Ps 90,6
z demonium meridianum: cf Ps 90,6
aa ductus ... sancto: Matth 4,1
ab a laqueo uenantium: Ps 90,3
ac et a uerbo aspero: Ps 90,3
ad dic ut lapides: Matth 4,3
ae hec ... dabo: Matth 4,9

Rezeption
A incipit ... quadragesima: Durandus, Rationale VI,xxxii,1,3sq (CCCM 140A, p 258)
B per quadragesimam ... agni: Durandus, Rationale VI,xxxii,1,13-16 (CCCM 140A, p 258)
C Et ... sinistris: Durandus, Rationale VI,xxxii,6-7,68-89 (CCCM 140A, p 260sq)
D Post ... simus: Durandus, Rationale VI,xxxii,7-10,90-132 (CCCM 140A, p 261sq)

Zitiervorschlag: Guillelmus Autissiodorensis, Summa de officiis ecclesiasticis, tract. III, cap. 29, hrsg. v. Franz Fischer, Köln 2007-2013, guillelmus.uni-koeln.de/tcrit/tcrit_t3c29

Vergleichsstellen

Transkription P1

>> Folio anzeigen

>> Volltext anzeigen

Cambrai-Fassung

>> Kapitel anzeigen

>> Volltext anzeigen

Handschriftenseiten (Abb.)

B 32v, 33r, 33v
Br 280v, 281r
C 77r, 77v
D 31v, 32r, 32v
G 122v, 123r
M 28r, 28v
O 142v
P1 54v
P2 101v, 102r, 102v
S 60r, 60v, 61r
T 196v, 197r
Tr 81v, 82r
U 101v, 102r