Tract. III, Cap. 73

 

 

 

 

Cambrai-Fassung

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

 

 

Tractatus III, Caput 73

 

 

 

De secunda feria

 

 

In secunda feria in introitu misse cantatur: Introduxit nos dominus in terram fluentem et cetera, et est sumptum de ui deuteronomii circa principium, et xxxi circa medium, quia in resurrectione christi ipse christus fuit introductus in terram promissionis in re, nos uero in spe.

 

 

Et quia in euangelio dicitur: Nonne cor nostrum ardens erat et cetera, lucas xxiiii post medium, propter hoc statio fit ad sanctum petrum, qui ardentior fuit ceteris. In illis autem diebus in uespertino officio fit processio ad fontes, in quo representatur factum marie sororis moysi, que cum ceteris mulieribus post transitum maris rubri, in quo significatur baptismus, cum tympanis et choris cantabat dicens: Cantemus domino et cetera, exodus xu circa finem, et cantatur iste psalmus: Laudate pueri dominum, psalmus cxiius. In quibusdam ecclesiis propter baptizatos, et iste similiter: In exitu israel de egipto, psalmus cxiii. Per baptismus enim eximus de tenebris peccatorum.

 

 

 

Cambrai, Bibliothèque Municipale, Ms. 259 A,
fol. 130ra-152va