Tract. III, Cap. 50

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

III,50. Quarta dominica quadragesime 1

1. Postea 2 sequitur quarta dominica quadragesime, que est magna dominica, que dicitur "refectionis", sicut dictum est, propter hoc, quod 3 dominus refecit et satiauit quinque milia 4 hominum A . Vel dicitur "refectionis" siue "leticie", quia est septima in septuagesime. Per septem autem significatur 5 septima etas eorum, scilicet qui sunt in requie B .

2. Quia ergo letatur ecclesia pro refectione horum, ei dicitur in introitu uel dicit unus alii: "letare ierusalem a ", id est ecclesia, cui 6 eterna requies 7 promittitur. Et in nocturnali officio: "audi israel precepta domini et ea in corde tuo quasi in libro scribe. Et dabo tibi | terram fluentem lac et mel b ".

3. Postea sequitur in introitu: "ab uberibus consolationis c ". Hec ubera 8 sunt duo testamenta 9   10 , de quibus sumuntur 11   12 dulces promissiones, in quibus est consolatio nostra C . Sumitur autem iste introitus de ysaia. Sumitur uero uersus de psalmo, qui loquitur de ierusalem supercelesti: "letatus sum d ", et uocat eam domum 13 , scilicet refectionis 14 et leticie. Est autem de quinto tono propter quinque milia hominum, quos refecit, uel ideo quia illi, qui cohibent et refrenant et bene ordinant quinque sensus, ibi habebunt huiusmodi refectionem.

4. Consolationem uero, de qua in introitu habetur, petit 15 in collecta sic: "concede, quesumus, omnipotens deus, ut qui ex merito nostre actionis affligimur, tue gratie consolatione respiremus e   D ".

5. Epistola uero sequitur: "scriptum 16 est, quoniam abraham duos filios habuit 17 : unum de ancilla et unum 18 de libera f ". "Ea uero, que desursum est 19 , libera est, que est mater nostra g ". Hoc autem dicit, ut non tantummodo timore seruili domino seruiamus.

6. De eodem est 20 responsorium: "letatus est h ", et est 21 septimi toni propter septimam etatem, in qua erimus in quiete.

7. Sed quia adhuc sumus in labore, ideo sequitur tractus, sed suauissimus, quia 22 "qui 23 confidunt in domino i " et cetera, in quo ostenditur, quod qui in solo domino 24 sperant, habebunt illam refectionem.

8. Postea sequitur euangelium 25 : "abiit dominus ihesus trans mare 26   j " et cetera. Quinque panes, quibus 27 nos 28 dominus 29 refecit 30 , sunt quinque libri moysi. Duo uero pisces 31 psalmus et prophetia uel liber iosue et iudicum, quia de illis septem libris sumuntur 32 lectiones in illa ebdomada et ita refectiones.

9. Offertorium uero est: "laudate dominum k ", et est secundi toni 33 ad ostendendum, quod debet laudari dominus et pro corporali refectione et pro spirituali.

10. Communio 34 uero loquitur de illa ierusalem, que est 35 libera 36 : "ierusalem, que edificatur l " et cetera, et est quarti toni 37 propter quatuor, que ibi 38 de 39 ea 40 dicuntur 41 . Primum est, quod omnia sunt 42 communia. Ibi enim est deus "omnia in omnibus m ". Secundum est, quod eternaliter participantur ea, que ibi sunt: "cuius 43 participatio eius in id ipsum 44   n ". Tercium est, quod nullus de filiis diaboli potest ascendere. Vnde dicit: "illuc enim ascenderunt 45   46   o   E ". Et ad quid: "ad confitendum p ", hoc est quartum, unde illud: "beati, qui habitant in domo tua 47   q   F ".

11. Quia uero in terram illam eo duce uenitur 48 , quo 49 filii israel uenerunt in terram promissionis, ideo legitur exodus 50 , ubi 51 dicit dominus: "uidens uidi afflictionem populi mei, qui est in egipto, et descendi liberare eum de manu pharaonis per plagas r ". Similiter liberat 52 nos deus 53 de manu diaboli. Sed non uult dimittere nos diabolus nisi in manu forti, sicut ibi habetur.

12. Prima 54   55 pena 56 est conuersio 57 aquarum in sanguinem, per quam 58 peccatum infidelitatis et alia 59 . Per hoc significatur, quod homo per multas penas et tribulationes, quas habet, dum moratur in peccato, cogitur redire ad dominum, | sicut de filio prodigo legitur.

13. Exit autem homo per fidem agni. Liber autem fidei 60 est genesis. Sequitur 61 exodus, quia per fidem est exitus et per baptismum, quod notatur 62 per mare rubrum 63 , per impletionem mandatorum 64 . Quando uero homo talis est, facit tabernaculum deo 65 seipsum, quia si 67 non 66 faciet hic deo 68 tabernaculum, nec ipse faciet illi 69 tabernaculum 70 in futuro.

14. Post exodum sequitur liber leuiticus, qui pertinet ad leuitas, qui debebant 71 domino offerre sacrificia, unde liber iste liber est oblationum. Ex quo enim homo implet mandata et facit 72 in se tabernaculum deo 73 , non restat nisi offerre oblationes domino.

15. Tunc est bonum, ante 74 non possumus offerre. Offert autem talis 75 seipsum domino, bouem enim, id est 76 predicatorem, uel ouem, id est simplicem, uel auem, id est contemplatiuum, et debet apponere sal in omni sacrificio suo, quia cum discretione debet omnia facere 77 . Nec excusantur sacerdotes per ignorantiam. Primo debet esse in eis, quod dicitur: "labia sacerdotis custodiunt scientiam s ", malachie ii 78 .

16. Sequitur 79 de indumentis sacerdotalibus, de quibus inferius dicetur. Quia uero tales debent esse mundi ab omni peccato et offerre deo hostiam mundam 80 , ideo sequitur de mundatione lepre et dicitur ibi multociens: "sancti estote, quoniam ego sanctus sum t ". Quia autem hoc fit in sollempnitate cordis et debent omnia fieri cum gaudio, ideo agitur postea de sollempnitatibus G .

17. Postea 81 sequitur liber 82 numeri. Postquam enim homo purificatus est et incipit 83 edificare aurum, argentum et lapides preciosos, dignus est numerari. In libro enim numeri tantum 84 fortes numerantur filii israel a uicesimo anno et sursum 85 , leuite uero ab uno mense, qui debent ante esse fortes, id est 86 semper. Sic autem magis et magis apropinquamus ad terram promissionis, quia sumus magis 87 similes deo. Et secundum pascha facere, transeundo de uirtute in uirtutem, possumus 88 implere uotum nazareorum, ut non 89 bibamus quid 90 , quod inebriare possit. Et conseruemus capillos nostros, id est cogitationes mundas, et aures nobis. Et 91 si tales simus 92 , possumus etiam offerre nos et sacrificare quasi uitulam rufam pro 93 peccato. Tales enim possunt martirium sustinere.

18. Sed quia nullus 94 ita est perfectus 95 , quin peccet aliquando ad minus uenialiter, hoc de dubitatione 96 moysi ad aquas contradictionis 97 , nec propter hoc dimisit opus facere 98 spirituale, ut ad uocem suam fluerent 99 aque, cum dixit: "ascendat puteus u ", id est doctrina 100 sacra 101   H , que facit ascendere. Huiusmodi doctrina facit salire in uitam eternam. Talibus non potest balaam maledicere, ut habebitur 102 postea , sed eunt de uirtute in uirtutem sicut illi de mansione in mansionem.

19. Postea sequitur deuteronomius, qui interpretatur 103 secunda lex, ubi idem habetur 104 fere, quod in aliis libris. Sed non esse posset ibi hoc 105 plus quam de 106 perfectione, quia significat nouum testamentum, in quo est per|fectio, unde ibi dicitur 107   108 ui 109 : "diliges dominum deum 110   v " et cetera, quod mandatum non 111 potest impleri in uia w , sicut dicit beatus augustinus, et ostendens 112 , que erunt bonis, uel 113 maledictiones, que accident malis.

20. Et ne illud atribuamus nobis 114 , scilicet 115 hanc perfectionem, ostenditur, quo duce hoc habemus et quibus iudicibus, scilicet iosue 116 , id est christo 117 et iudicibus 118 , id est apostolis, quia 119 ducatu eorum et exemplo, sicut dictum est, in hac dominica, que est dominica refectionis 120 , ostenditur celestis ierusalem, quia ex illa consideratione est omnis refectio.

21. Sed sicut mulier ostendit ex una parte pomum filio suo, ex alia inimicum, ut ueniat ad se, similiter dominus, osee i 121 : "in 122 funiculis 123 ade 124 traham uos in uinculis caritatis x ", unde 125 in officio nocturnali ostendit inimicum, qui non uult populum 126 dimittere nisi in manu forti et 127 in manu diuina 128 per 129 predicatores. Ideo primum 130 responsorium est: "locutus est dominus ad moysen 131   y " et cetera. Moyses, ex aquis sumptus, hic est 132 christus, per quem liberamur 133 ab huiusmodi inimico, uel 134 quilibet predicator, qui ex aquis sacre scripture debet assumi.

22. Quatuor 135 modis affligit diabolus 136 . Et est quarti toni, quia quatuor modis nos affligit diabolus: interficiendo mares, id est bona opera uel uirtuosos, quos submergit in flumen deliciarum huius mundi et cogit seruire in luto luxurie, latere 137 auaricie 138 et palea inanis glorie I .

23. Et octauum responsorium similiter est quarti toni eadem ratione: "ecce, ego mitto angelum z ", et post: "et inimicus ero inimicis tuis et affligentes te affligam aa ".

24. Illud uero 139 responsorium: "in mari uie tue 140   ab ", secundi toni est propter duos duces, moysen et aaron. Moyses enim ex aquis, per quem doctrina, aaron montanus siue fortis, per quem uirtus. Per doctrinam enim et uirtutem ducitur homo in terram promissionis. Idem habetur per philippum, qui os lampadis ac , et andream, qui uirilis interpretatur ad .

25. Nonum similiter responsorium secundi toni est: "audi israel precepta domini ae ", et est propter 141 duo, que ibi promittuntur, in hoc enim consistit gaudium et fortitudo nostra, quod uidebimus deum facie ad faciem et humanitatem christi, quod dicit: "lac et mel".

26. Aliud responsorium est quintum: "qui persequebatur 142 populum 143 tuum af " et cetera, quia per mare rubrum baptismus designatur 144 , in quo datur gratia septiformis, et ideo 145 est septimi toni 146 .

27. Alia quatuor sunt octaui toni 147 , quia in illis fit mentio de gloria resurrectionis uel de aliquo 148 , quod fit per 149 gloriam resurrectionis. Responsorium: "stetit moyses coram domino, ut sacrificaret ag ", ecce, de sacrificio, quod fit per gloriam resurrectionis. Tercium 150 : "cantemus domino ah ".

28. Sextum responsorium: "moyses famulus dei ai ". Ieiunium enim fit in corpore 151 , ut resurgamus in mente 152 , unde 153 apostolus: "reformabit hoc 154 corpus humilitatis nostre aj ", id est corpus, quod humiliauimus per ieiunium. Et est uersus dimidius: "ascendit moyses in montem synai ak ", quia lex neminem ducit ad perfectum.

29. Septimum responsorium est similiter octaui 155 toni 156 : "splendida facta est facies moysi al ", quia ille splendor significabat splendorem sanctorum, quando fulgebunt iusti sicut sol in regno 157 patris 158 christi.

30. Sunt etiam 159 alia tria responsoria, que sunt superhabundantia, et dicuntur per eb|domadam, que sumuntur de libro iosue. Primum est 160 : "sicut fuit 161   am " et cetera, et est secundi toni propter secundum ducem 162 iosue, qui christum significabat 163 .

31. Alia duo sunt septimi toni 164 , quia iosue dedit requiem populo, que est in septima etate: "adduxi uos per desertum quadraginta annis an ", per opera penitencie, "non sunt atrita uestimenta uestra ao ", uestis caritatis non ateritur. Ista dominica est de misericordia.

Lesarten
1 Quarta dominica quadragesime: letare man rec in marg P2 ; man rec in marg T
2 Postea: ante add P2
3 quod: om T
4 quinque milia: T
5 significatur: e significantur corr P2 ; significantur T
6 cui: tibi P2, T, Dur
7 requies: quies P2, T
8 ubera: uerba P2, Dur
9 testamenta: tibi P2
10 testamenta: que add T
11 sumuntur: sumitur P2, T
12 sumuntur: actus add P2, T
13 eam domum: eum dominum P2, T
14 refectionis: resurrecionis P2
15 petit: e petiit corr P2
16 scriptum: sequitur ante add P1
17 duos filios habuit: habuit duo filios P2 ; habuit duos filios T
18 unum: alium P2
19 desursum est: om P2, T
20 est: om P2
21 et est: om P2, T
22 quia: om P2
23 qui: om T
24 solo domino: domino solo P2
25 euangelium: exangelium P2
26 mare: galilee add P2, T
27 quibus: qui P2
28 nos: om P2
29 dominus: ante instruit cancelauit P1
30 nos ... refecit: dominus refecit nos T
31 pisces: sunt add P2
32 sumuntur: sumuntur add T
33 secundi toni: de ii tono P2, T
34 Communio: postcommunio P2, T
35 est: om T
36 est libera: libera est P2
37 quarti toni: de iiii tono P2, (e iiii tono corr man rec) T
38 ibi: om P2
39 de: ante notantur expunxit P1
40 ea: corr P1
41 de ea dicuntur: dicuntur de ea T
42 sunt: ibi add P2
43 cuius: e cius corr T
44 eius in id ipsum: eius in id primum (e in id primum eius corr) T
45 ascenderunt: ascendam P2
46 ascenderunt: tribus scilicet tribus domini P2, T
47 tua: domine in secula seculorum laudabunt te P2, T
48 eo duce uenitur: uenitur eo duce P2, T, Dur
49 quo: quod T
50 exodus: dominus T
51 ubi: ibi P2, T
52 liberat: P2, T, Dur ; libera P1
53 deus: dominus P2, T
54 Prima: ita P2, T
55 Prima: enim add P2, T
56 pena: om P2
57 conuersio: diuersio T
58 quam: quem P2
59 alia: a autem ( autem ss) T
60 fidei: sicut habitum add P2, T
61 Sequitur: uero add P2, T
62 notatur: significatur P2, T, Dur
63 rubrum: et add P2
64 mandatorum: mendatorum T
65 deo: domino P2
66 non: ante quando expunxit P1
67 si: quando P2, T ; ss, infra quando expunxit P1
68 hic deo: ei homo P2 ; hic ei T
69 faciet illi: illi faciet P2, T
70 tabernaculum: om P2, T
71 debebant: debeant P2
72 facit: fecit P2, T
73 deo: domino P2, T
74 ante: aut P2, T
75 talis: tabernaculum P2
76 id est: om P2, T
77 facere: scire T
78 ii: i P1 ; uero P2 ; item T
79 Sequitur: et ante add P2, T
80 mundam: sanctam add P2, T
81 Postea: postea P2
82 liber: iliber P1
83 incipit: incepit P2
84 numeri tantum: e tantum numeri corr T
85 sursum: supra P2, T
86 id est: ideo P2
87 sumus magis: magis sumus T
88 possumus: et ut possumus add P2 ; et non possumus add T
89 ut non: om P2
90 quid: aliquid P2, T
91 Et: om P2
92 simus: sumus P2, T
93 pro: ante deu exp T
94 nullus: ss(infra rubeus expunxit) T
95 est perfectus: perfectus est P2, T
96 de dubitatione: dedicione P2
97 contradictionis: om P2
98 opus facere: facere opus T
99 fluerent: fluent T
100 doctrina: ante scriptura exp T
101 doctrina ... sacra: sacra doctrina T
102 ut habebitur: om P2 ; habetur T
103 deuteronomius qui interpretatur: qui interpretatur deuteronomii uero est P2, T
104 habetur: dicitur P2
105 ibi hoc: hoc ibi P2, T
106 plus ... de: de plus quam P2, ( de ss) T
107 dicitur: habetur P2
108 ibi dicitur: dicitur ibi T
109 ui: tonus add P2, T
110 deum: tuum ex toto corde add P2 ; tuum ex toto corde tuo add T
111 non: iam P2
112 ostendens: benedictiones add T
113 uel: et T
114 nobis: om T
115 scilicet: ss T
116 scilicet iosue: iosue scilicet T
117 christo: duce add T
118 scilicet ... iudicibus: om P2
119 quia: id est P2, T
120 refectionis: restitutionis P2
121 i: om P2 ; ss T
122 in: om P2, T
123 funiculis: funiculus T
124 ade: adam P2, T
125 unde: om P2
126 populum: om P2
127 et: om P2 ; id est T
128 diuina: dura P2
129 per: ss T
130 primum: ponitur T
131 moysen: dicens add P2
132 hic ... est: id est P2
133 liberamur: liberamusur P1
134 uel: hec T
135 Quatuor: primo ante add P1
136 primo ... diabolus: om P2, T
137 latere: latrie P2
138 latere auaricie: om T
139 uero: ii P2
140 uie tue: uia tua P2, T
141 propter: ante ibi expunxit T
142 persequebatur: persequebantur P2
143 populum: propter nomen P2 ; propter populum T
144 designatur: om P2, T
145 ideo: in margine T
146 est septimi toni: septimi toni est P2, T
147 Alia ... toni: P2, T ; om P1
148 de aliquo: P2
149 per: ss T
150 Tercium: P2
151 in corpore: incerte P2
152 mente: corpore P2, T
153 unde: unde add T
154 hoc: om P2, T
155 est similiter octaui: similiter uiii est P2, T
156 toni: om P2
157 regno: responsorio P2, T
158 patris: patri P2
159 etiam: autem P2
160 est: ss T
161 fuit: moyses P2
162 ducem: ductum P2, T
163 significabat: significaabat P1 ; significat P2, T
164 sunt septimi toni: uii toni sunt P2, T

Quellen
a letare ierusalem: AMS 60 (Hesbert, p 74sq: R B C K S)
b audi ... mel: CAO 6143 (Hesbert 4, p 35)
c ab uberibus consolationis: AMS 60 (Hesbert, p 74sq: R B C K S); cf Is 66,10
d letatus sum: AMS 60 (Hesbert, p 74sq: R B C K S: Ex antiphona 'Letare Ierusalem')
e concede ... respiremus: Hadrianum 256 (Deshusses I, p 153)
f scriptum ... libera: Gal 4,22
g Ea ... nostra: Gal 4,26
h letatus est: AMS 60 (Hesbert, p 74sq)
i qui ... domino: AMS 60 (Hesbert, p 74sq)
j abiit ... mare: Ioh 6,1
k laudate dominum: AMS 60 (Hesbert, p 74sq: R B C K S)
l ierusalem que edificatur: AMS 60 (Hesbert, p 74sq: R B C K S); cf Ps 121,3
m omnia ... omnibus: 1 Cor 15,28
n cuius ... ipsum: AMS 60 (Hesbert, p 74sq: R B C K S); cf Ps 121,3
o illuc enim ascenderunt: AMS 60 (Hesbert, p 74sq: R B C K S); cf Ps 121,4
p ad confitendum: AMS 60 (Hesbert, p 74sq: R B C K S); cf Ps 121,4
q beati ... tua: Ps 83,5
r uidens ... plagas: Ex 3,7sq
s labia ... scientiam: Mal 2,7
t sancti ... sum: Leu 19,2
u ascendat puteus: Num 21,17
v diliges dominum deum: Deut 6,5
w quod ... uia: Augustinus, De perfectione iustitiae hominis VIII,19 (CSEL 42, p 17sq)
x in funiculis ... caritatis: recte Os 11,4
y locutus ... moysen: CAO 7098 (Hesbert 4, p 276)
z ecce ... angelum: CAO 6598 (Hesbert 4, p 153: ' Ecce mitto angelum ...'); cf Mal 3,1; cf Matth 11,10
aa et inimicus ... affligam: CAO 6598 (Hesbert 4, p 153); cf Ex 23,22
ab in mari uie tue: CAO 6911 (Hesbert 4, p 230: C G M: '... uie tue '; alii: '... via tua '); cf Ps 76,20
ac philippum ... lampadis: Hieronymus, Liber de interpretatione hebraeorum nominum, Luc litt F (CCSL 72, p 140)
ad andream ... interpretatur: Hieronymus, Liber de interpretatione hebraeorum nominum, Act litt A (CCSL 72, p 142)
ae audi ... domini: CAO 6143 (Hesbert 4, p 35); cf Deut 4,1
af qui ... tuum: CAO 7481 (Hesbert 4, p 368: B M D L: ' Qui perseuebatur ...'; alii: ' Qui persequebantur ...')
ag stetit ... sacrificaret: CAO 7708 (Hesbert 4, p 419: '... coram Pharaone ... ut sacrificet ')
ah cantemus domino: CAO 6270 (Hesbert 4, p 69)
ai moyses famulus dei: CAO 7183 (Hesbert 4, p 295)
aj reformabit ... nostre: Phil 3,21
ak ascendit ... synai: CAO 7183 (Hesbert 4, p 295)
al splendida ... moysi: CAO 7695 (Hesbert 4, p 416)
am sicut fuit: CAO 7658 (Hesbert 4, p 408: V: ' Sicut fui cum Moyse ...'; alii: ' Sicut fui ...'); cf Ios 1,5
an adduxi ... annis: CAO 6030 (Hesbert 4, p 8)
ao non ... uestra: CAO 6030 (Hesbert 4, p 8)

Rezeption
A dicitur ... hominum: Durandus, Rationale VI,liii,5,112-114 (CCCM 140A, p 292)
B est septima ... requie: Durandus, Rationale VI,liii,5,99sq (CCCM 140A, p 291)
C Quia ... nostra: Durandus, Rationale VI,liii,6,115-123 (CCCM 140A, p 292)
D Sumitur ... respiremus: Durandus, Rationale VI,liii,6,125-134 (CCCM 140A, p 292)
E Epistola ... ascenderunt: Durandus, Rationale VI,liii,6sq,150-174 (CCCM 140A, p 293)
F ad confitendum ... tua: Durandus, Rationale VI,liii,7,174-177 (CCCM 140A, p 293)
G uero ... sollempnitatibus: Durandus, Rationale VI,liii,1-3,4-32 (CCCM 140A, p 289)
H quia nullus ... sacra: Durandus, Rationale VI,liii,3,33-37 (CCCM 140A, p 289sq)
I sicut ... glorie: Durandus, Rationale VI,liii,3,37-50 (CCCM 140A, p 290)

Zitiervorschlag: Guillelmus Autissiodorensis, Summa de officiis ecclesiasticis, tract. III, cap. 50, hrsg. v. Franz Fischer, Köln 2007-2013, guillelmus.uni-koeln.de/tcrit/tcrit_t3c50

Vergleichsstellen

Transkription P1

>> Folio anzeigen

>> Volltext anzeigen

Cambrai-Fassung

>> Kapitel anzeigen

>> Volltext anzeigen

Handschriftenseiten (Abb.)

B 39r, 39v, 40r, 40v, 41r
Br 283r, 283v
C 80r, 80v
D 38v, 39r, 39v, 40r, 40v
G 126r, 126v, 127r
M 29r, 29v, 30r, 30v
O 143v
P1 57r, 57v, 58r
P2 106r, 106v, 107r, 107v
S 66r, 66v, 67r, 67v
T 200v, 201r, 201v, 202r
Tr 86r, 86v, 87r