Tract. IV, Cap. 11

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

IV,11. De omnibus apostolis 1

1. Postea 2 de omnibus apostolis in communi sollempnizat ecclesia et cantat in matutinis: "ecce ego mitto uos a " et cetera, quia omnes electi sunt similes a domino post sermonem in monte, sicut habetur in mateo, luca et marco, quod elegit duodecim. De quibusdam 3 autem facit ecclesia proprium seruicium propter priuilegium: de beato petro propter priuilegium dignitatis, de beato paulo propter priuilegium predicationis 4 , de beato iohanne propter priuilegium 5 uirginitatis 6 , de beato andrea propter priuilegium crucis A .

2. Habent autem uigilias et octabas generaliter 7 . Vigilias, quia si compatimur, et conregnabimus 8 . Instantia tamen est in beato iohanne euangelista 9 , quia 10 non fuit martir nisi animo 11 , et propter festum 12 beati stephani, quod est in uigilia festi eius 13   B . Ecclesia tamen non 14 seruat hoc in omnibus apostolis propter 15 infirmos, qui non possunt tociens 16 ieiunare b . Hoc autem nomen retinent, quia in primitiua ecclesia uigilabant homines et mulieres in ecclesia 17 in uigiliis sanctorum, quia uero multa mala 18 de tali congregatione contingebant, ideo institutum fuit, ut ieiunarent loco uigilie, et hoc tamen restat, sicut dictum est 19 , in quibusdam propter 20 priuilegium. Octabas uero habent, quia in hoc, quod uitam istam 21 pro nichilo habebant, testificati sunt gaudia eterna c .

3. Et 22 uidetur, | quod natiuitas beati iohannis non debeat habere octabas 23 secundum hoc, immo potius decollatio.

4. Ad quod dicimus, quod in quibusdam ecclesiis non habet sicut in ecclesia parisiensi. In aliis uero habet, quia circumcisus est octaua die 24 et reddita est loquela patri suo congregatis omnibus uicinis et cognatis suis 25   d . Et non in alio festo, decollationis scilicet, habet octabas, quia non fit ita principaliter, sicut dictum est 26   , quia descendit ad inferos.

5. Videtur 27 etiam 28 , quod circa 29 pascha debet 30 fieri istud 31 festum, quia tunc decollatus est.

6. Ad quod dicendum 32 , quod reuera decollatus est circa pascha et sepultus a discipulis 33 suis, sicut habetur in euangelio e , in sebaste ciuitate. Et per corporis eius presentiam multa fiebant 34 miracula 35 . Iulianus uero apostata 36 uidens hoc, fecit ossa dispergi per campos, que etiam dispersa miracula facere non cessabant. Et inuiderunt gentiles, unde iulianus apostata fecit ossa colligi et comburi. Digitus autem ille, quo indicauerat dominum, non potuit comburi. Et sancta 37 tecla 38 ossa residua collegit et illum digitum et edificauit ecclesiam, que dedicata 39 fuit a domino papa. Et instituit dominus papa 40 , ut fieret in illa die collectionis ossium non 41 tantum festum dedicationis, sed etiam decollationis. Tum, quia non poterat ita bene fieri circa 42 pascha, tum, quia ossa in illo die collecta sunt et ecclesia dedicata C   f .

Lesarten
1 De omnibus apostolis: om P2, T
2 Postea: post uero exp T
3 quibusdam: quibus T
4 predicationis: amoris siue uirginitatis P2
5 priuilegium: amoris siue add T, Dur
6 de ... uirginitatis: om P2
7 uigilias ... generaliter: generaliter uigilias et octabas P2, T
8 conregnabimus: e regnabimus corr T
9 euangelista: om P2, T
10 quia: P2, T ; qui P1
11 animo: in ante add T
12 festum: P2, T ; festa P1
13 eius: est P2 ; e esse corr P1
14 non: P2, T ; om P1
15 propter: ante quando exp T
16 tociens: P2, T ; om P1
17 in ecclesia: om P2
18 mala: e multa corr P1
19 est: preter add P2
20 propter: in margine T
21 istam: om P2 ; corr (ante e erasit) P1
22 Et: ante add in margine P2
23 octabas: per add T
24 circumcisus ... die: in octaua die cicumcisus est P2, T
25 et ... suis: P2, T ; suis et cognatis P1
26 est: om P2
27 Videtur: quod currha pascha debet fieri ante add man rec in margine inferiori T
28 etiam: P2, T ; om P1
29 circa: currha (e circa corr man rec) T
30 debet: ante des ill T
31 istud: istum T
32 dicendum: est add P2
33 discipulis: disciplis P1
34 fiebant: fiebant add T
35 miracula: om P2
36 apostata: P2, T ; om P1
37 sancta: beata P2, T
38 tecla: tegela P2
39 dedicata: e dedis corr T
40 Et ... papa: T ; om P1, P2
41 non: ante festum P1
42 circa: cirirca P1

Quellen
a ecce ... uos: CAO 2512 (Hesbert 3, p 186)
b Ecclesia ... ieiunare: cf Decretales Gregorii IX, lib 3, tit 46, cap 2 (Friedberg II,651): Innocentius III Bracharensi Archiepiscopo
c Ecclesia ... eterna: cf Iohannes Beleth, Summa de ecclesiasticis officiis 11e (CCCM 41A, p 25)
d circumcisus ... suis: Luc 1,59-64
e sicut ... euangelio: cf Matth 14,10; cf Marc 6,27; cf Luc 9,9
f reuera ... dedicata: Iohannes Beleth, Summa de ecclesiasticis officiis 147a-d (CCCM 41A, p 286sq); cf Petrus Comestor, Historia scholastica, cap 73 (PL 198,1574D-1575A)

Rezeption
A de ... crucis: Durandus, Rationale VII,xliii,1,6-13 (CCCM 140B, p 113)
B Habent ... eius: Durandus, Rationale VII,xliii,3,27-32 (CCCM 140B, p 114)
C Et ... dedicata: redigit Durandus, Rationale VII,xxvi,3,39-45 (CCCM 140B, p 76)

Zitiervorschlag: Guillelmus Autissiodorensis, Summa de officiis ecclesiasticis, tract. IV, cap. 11, hrsg. v. Franz Fischer, Köln 2007-2013, guillelmus.uni-koeln.de/tcrit/tcrit_t4c11

Vergleichsstellen

Transkription P1

>> Folio anzeigen

>> Volltext anzeigen

Cambrai-Fassung

>> Kapitel anzeigen

>> Volltext anzeigen

Handschriftenseiten (Abb.)

B 78r, 78v
Br 295r, 295v
C 94r
D 74v, 75r
G 144v, 145r
M 61r, 61v
O 149r
P1 74r
P2 129r, 129v
S 94v
T 222r, 222v
Tr 109r