Tract. III, Cap. 71

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

III,71. De uigilia pasche1

1. Sequitur de sabbato sancto2 pasche, quod dicitur sanctum sabbatum propter baptismum3, quod fit in illa die, quia consepulti sumus christo4 in baptismo5. Et ideo ter immergiturA puer in aqua6 baptismi, quia tribus diebus et tribus noctibus fuit dominus in corde terre. Submergitur baptizatus, ut nichil uetus appareat in eo, | sed omnia noua, quia, sicut christus mortuus est et resurrexit, ita et ipsea.

2. Secunda causa est, quia7 baptismus partim a passione, partim a resurrectione uim suam accepit: a passione ablutionem a peccato, a resurrectione uero8 innouationem gratie9.

3. Tercia ratio est, quia dominus tunc liberauit10 antiquos patres a carcere infernali. Ysaias: "habitantibus in regione umbre mortis lux orta est eis11 b 12 C".

4. Silet autem ecclesia in illa die, ut dictum est13, usque ad nonam horam14. Et tunc congregatur ad officium celebrandum15, quando apropinquat resurrectioD.

5. Et incipit16 a benedictione cerei. Cereus benedictus17 idem significat quod columpna ignis, que precedebat in nocte filios israel, et columpna nubis, que precedebat18 in die. Columpna19 quidem ignis de nocte illuminans et columpna nubis in20 die refrigerans21 E. Cereus est22 super columpnam existens. Ad litteram christum hominem significat, qui in hac nocte nos illuminat et refrigerat ab incentiuo uiciorum, de quo in ecclesiastico: "et tronus meus in columpna nubisc F".

6. Incipit autem sic illa benedictio: "exultet iam angelica turba23 celorum24 d" et cetera. De hoc enim est exultatio, quod traxit25 suos de inferno et de uictoria ipsius: "ascendit enim super occasum dominuse H".

7. Et benedicitur a diacono26 presente presbytero uel episcopo, qui27 habet secundum ordinem benedicere28. Quia uero sexus muliebris29 annunciauit gaudium resurrectionis, scilicet30 maria magdalene, unde dicta est apostolorum apostola31, et hoc ut mulier, que fuerat inicium32 perditionis, esset inicium33 redemptionisf.

8. Incensum34 uero, quod apponitur in similitudinem crucis, significat aromata, que mulieres emerunt, ut inungerent35 crucifixumJ. Et ostendit ecclesia se illam deuocionem habere in aromatibus uirtutumK, de quo incenso dicitur in benedictione illa: "suscipe, domine, hoc sacrificium uespertinumg". Emerunt enim mulieres36 aromata in uespere sabbati, quia sabbato siluerunt37 propter festum sabbatiL.

9. Postea secuntur lectiones, in quibus instruuntur38 baptizandi. Et sunt ille lectiones39 sine titulis ad ostendendum, quod sine signo christi adhuc sunt baptizandi. Tituli enim signa sunt.

10. Prima est: "in principio creauit deus celum40 h" et cetera. In hoc instruuntur baptizandi, ne credant manicheis, qui dicunt41 omnia ista uisibilia creata esse a rege tenebrarumM. "Et spiritus domini ferebatur super aquasi" baptismi. In aquis enim remanerent42 pisces, id est43 curiosi. Aues uero, id est baptizati, uolant ad celestiaN. Et nullum sequitur canticum, quia homo non laudauit deum, quando factus fuit, sed peccauitO.

11. Secunda lectio est: "factum est in uigilia matutinaj", de submersione egiptiorum, id est peccatorum in44 mari ru|bro, id est in baptismo. Vnde unus45 ex eis non remansit46 nec47 paruum nec48 magnum49 peccatum, hoc autem fit in baptismo, quod non contingit in penitencia.

12. Et sequitur primum canticum, scilicet50 P: "cantemus domino51 k" et cetera. Quamdiu52 enim homo in peccato est mortali53 non potest laudare deum, quia "non est speciosa laus54 in ore peccatorisl", ecclesiastici xu55. Cum uero liberatus est, potest cantare primum canticum, scilicet de liberatione sua, dominoQ.

13. Tercia lectio est de ysaia: "apprehendent septem mulieres uirum unum in die illa56 m", que significant septem dona57, que dantur in baptismoR. Et dicitur postea: "si abluerit dominus sordes filiarum syonn", ecce, ablutio peccatiS o.

14. Et sequitur canticum lugubre per58 contrarium: "uinea facta est dilecto meo59 in cornu filii olei60 p", quia "quomodo cantabimus canticum domini in terra alienaq?" Et canticum, quod pertinet ad baptizandos61: "sicut ceruus desiderat ad fontes aquarumr" et cetera62. Et63 notat ibi desiderium eorums.

15. Postmodum sequitur letania septima propter septem dona, que dantur in baptismo64 65. Postmodum quinta66, quia67 sanguis christi per quinque uulnera effusus dat effectum baptismo, et hoc euntibus ad baptismum. Redeuntibus uero de baptismo terna68 cantatur letania, quia in fide trinitatis baptisma consecratum estU.

16. In fine uero letanie69 fiunt peticiones: "propicius esto70, parce nobis, domine". Et etiam obsecrationes: "per natiuitatem tuam libera nos, domine", et71 postulationes: "peccatores te72 rogamus, audi73 nosV" et cetera, sicut dicit apostolust.

17. Missa uero incipit sine introitu ad significandum, quod74 caput nostrum in silentio estW.

18. Et dicitur kirieleison nouies, ut possimus peruenire ad nouem ordines angelorum. Quia uero resurrectio christi propinqua est, dicitur cantus angelicusX: "gloria in excelsis deo", et propter baptizatos, quia qui renouatus est dei gratia, cantare potest75 cum angelisY u.

19. Sequitur autem epistola, in qua apostolus instruit baptizatos: "si consurrexistis cum christo, que sursum sunt, querite et sapite non, que supra terramv".

20. Et sequitur alleluia sine graduali ad76 significandum, quod caput nostrum quiescit. Vbi enim est quies, ibi non est motus. Vbi uero non est motus77 78, non est ascensus de gradu in gradumZ: "confitemini dominow" et cetera, quia79 misericordia data est in baptismo. Et cantatur tono octauo propter resurrectionem80 AA.

21. Sed quia adhuc magnus labor restat baptizatis, ideo sequitur tractus. Et quia laus81 dei in presenti in tractu82 laboris et miserie est83, inuitantur omnes ad laudandum: "laudate dominum omnes gentesx y". Octauo tono84 similiter85 canitur.

22. Sequitur86 euangelium mathei de resurrexione.

23. Non dicitur87 offertorium nec postcommunio, nec "pax domini" dicitur, nec datur pacis osculum, quia nondum surrexit88, qui dat nobis, quod possumus89 offerreAC, quia dicit90: "data est michi potestas in celo et in terraz", et qui dat nobis, quod communicemusAD, et qui| dixit in die resurrexionis91 discipulis: "pax uobisaa AE". Et ideo etiam non datur pacis92 osculumAF.

24. Postmodum inter cenandum93 94, dum sacerdos communicat, cantatur officium uespertinum ratione supradicta.

Lesarten
1 De uigilia pasche: om P2, T
2 sabbato sancto: sancto sabato P2, T
3 baptismum: baptisma P2, T
4 christo: christus T
5 in baptismo: P2; in per baptismus P1, T
6 aqua: aquam P2, T
7 quia: quod P2
8 uero: habet add T
9 innouationem gratie: gratie innouationem T
10 dominus tunc liberauit: tunc liberauit dominus T
11 lux ... eis: P2, T; om P1
12 eis: post et cetera P1
13 in ... est: ut dictum est in illa die P2, T
14 ad nonam horam: ad horam ixam P2, T; in horam decimam Dur
15 celebrandum: e celebrat corr T
16 incipit: incipitur P2
17 benedictus: om P2
18 precedebat: e precedit corr T
19 Columpna: colupna P1
20 in: de T
21 refrigerans: T, Dur; fulgens P1, P2; refulgens P2
22 est: enim P2, T
23 turba: tuba P2
24 celorum: ante uicorum expunxit T
25 traxit: extraxit P2, T
26 diacono: qui habet qui habet secundum ordinem (!) add P2; qui habet secundum ordinem T
27 qui: et etiam ante add P2, T
28 secundum ordinem benedicere: hoc P2, T
29 muliebris: om P2, T
30 scilicet: om P2, T
31 apostola: ante e expunxit T
32 inicium: nuncium T
33 esset inicium: inicium esset P2; nuncium esset T
34 Incensum: incensus T
35 inungerent: ungerent P2, T
36 mulieres: om P2, T
37 siluerunt: om (uacat) T
38 instruuntur: ex inistruuntur corr T
39 Et sunt ille lectiones: om P2, T
40 celum: et terram add P2, T
41 dicunt: credunt P2
42 remanerent: remanent P2, T
43 id est: et T
44 in: et P2
45 unus: om P2, T
46 remansit: remanet P2, T
47 nec: neque P2
48 nec: neque P2
49 nec ... magnum: nec magnum neque paruum T
50 scilicet: om P2, T
51 domino: gloriose add P2; gloriose enim T
52 Quamdiu: quam diu P1
53 mortali: om P2, T, Dur
54 laus: laurum T
55 ecclesiastici xu: om P2, T
56 in die illa: om P2, T
57 dona: spiritus sancti add T
58 per: ante con expunxit P2
59 dilecto meo: dilectio mea P2, T
60 filii olei: olei filii P1
61 baptizandos: baptizatos T
62 et cetera: om P2, T
63 Et: ss P1
64 dona ... baptismo: om T
65 Postmodum ... baptismo: om P2
66 quinta: nona T
67 quia: ss T
68 terna: tercia T
69 letanie: latanie P2
70 esto: est P2
71 et: om P2
72 te: P2, T, Dur; tunc P1
73 audi: ante nos ill T
74 quod: T
75 cantare potest: potest cantare P2
76 ad: ante quod expunxit T
77 non est motus: non est motus T
78 motus: ibi add P2
79 quia: quod P2
80 octauo propter resurrectionem: resurrectionis scilicet uiii P2, T
81 laus: laurum T
82 in tractu: tractatu P2
83 est: om P2; et T
84 Octauo tono: uiii P2; uiiiui T
85 tono similiter: similiter tono P2; similiter toni T
86 Sequitur: postea ante add P2, T
87 dicitur: autem add P2, T
88 surrexit: ressurrexit P2
89 possumus: possimus T
90 dicit: corr P1
91 resurrexionis: et add P2
92 non datur pacis: pacis non datur P2, T
93 cenandum: ante etiam expunxit T
94 cenandum: id est add P2, T

Quellen
a baptismum ... ipse: cf Decretum Gratiani III, De consecratione, distinctio 4, cap 78 (Friedberg I,1388)
b habitantibus ... eis: Is 9,2
c et tronus ... nubis: Eccli 24,7
d exultet ... celorum: Supplementum Anianense 1021 (Deshusses I, p 360)
e ascendit ... dominus: Ps 67,5
f Et benedicitur ... redemptionis: cf Iohannes Beleth, Summa de ecclesiasticis officiis 109a (CCCM 41A, p201sq)
g suscipe ... uespertinum: Supplementum Anianense 1022a (Deshusses I, p 361)
h in ... celum: Gen 1,1
i Et ... aquas: Gen 1,2
j factum est in uigilia matutina: Ex 14,24
k cantemus domino: AMS 79a (Hesbert, p 96sq: M B C K S)
l non ... peccatoris: Eccli 15,9
m apprehendent ... illa: Is 4,1
n si ... syon: Is 4,4
o Tercia lectio ... peccati: cf Praepositinus, Tractatus de officiis II,22 (ed Corbett, p 142sq)
p uinea ... olei: AMS 79b (Hesbert, p 98sq: M B C K S); cf Is 5,1sq (Vulgata: '... filio olei ')
q quomodo ... aliena: Ps 136,4
r sicut ... aquarum: AMS 79b (Hesbert, p 98sq: M B C K S); cf Ps 41,2
s Et canticum ... eorum: cf Praepositinus, Tractatus de officiis II,24 (ed Corbett, p 145sq)
t sicut dicit apostolus: 1 Tim 2,1
u uero ... angelis: cf Sicardus Cremonensis, Mitrale VI,14 (PL 213,338A-B); cf Praepositinus, Tractatus de officiis II,65-68 (ed Corbett, p 165sq)
v si consurrexistis ... terram: Col 3,1sq
w confitemini domino: AMS 79b (Hesbert, p 98sq)
x laudate ... gentes: AMS 79b (Hesbert, p 98)
y Sed quia ... gentes: cf Praepositinus, Tractatus de officiis II,69 (ed Corbett, p 167)
z data ... terra: Matth 28,18
aa pax uobis: Luc 24,36; Ioh 20,19

Rezeption
A baptismum ... immergitur: redigit Durandus, Rationale VI,lxxxii,1,4sq (CCCM 140A, p 407sq)
B baptismum ... ipse: cf Durandus, Rationale VI,lxxviii,11,164-169 (CCCM 140A, p 418sq)
C Secunda ... eis: Durandus, Rationale VI,lxxxii,1,6-11 (CCCM 140A, p 408)
D Silet ... resurrectio: Durandus, Rationale VI,lxxviii,3,53sq (CCCM 140A, p 389)
E Cereus ... refrigerans: redigit Durandus, Rationale VI,lxxx,4,60-63 (CCCM 140A, p 394)
F christum ... nubis: redigit Durandus, Rationale VI,lxxx,4,125-138 (CCCM 140A, p 395sq)
G exultet ... celorum: cf PGD III,4,10 (Andrieu III,588)
H Incipit ... dominus: Durandus, Rationale VI,lxxx,8,153-155 (CCCM 140A, p 396)
I Et benedicitur ... redemptionis: cf Durandus, Rationale VI,lxxx,3,48-53 (CCCM 140A, p 393sq)
J mulieres ... crucifixum: Durandus, Rationale VI,lxxx,9,181sq (CCCM 140A, p 397)
K Et ostendit ... uirtutum: Durandus, Rationale VI,lxxx,9,183-185 (CCCM 140A, p 397)
L Emerunt ... sabbati: Durandus, Rationale VI,lxxx,9,182sq (CCCM 140A, p 397)
M instruuntur ... tenebrarum: Durandus, Rationale VI,lxxxi,2,68-70 (CCCM 140A, p 400)
N Et spiritus ... celestia: Durandus, Rationale VI,lxxxi,2,59-62 (CCCM 140A, p 400)
O nullum ... peccauit: redigit Durandus, Rationale VI,lxxxi,3,71-76 (CCCM 140A, p 400)
P egiptiorum ... scilicet: redigit Durandus, Rationale VI,lxxxi,4,99-103 (CCCM 140A, p 401)
Q cantemus domino ... sua domino: Durandus, Rationale VI,lxxxi,4,103-107 (CCCM 140A, p 401)
R Tercia lectio ... baptismo: redigit Durandus, Rationale VI,lxxxi,5,108-114 (CCCM 140A, p 401)
S si ... peccati: cf Durandus, Rationale VI,lxxxi,6,136-144 (CCCM 140A, p 402)
T Et canticum ... eorum: cf Durandus, Rationale VI,lxxxi,8,198-210 (CCCM 140A, p 404)
U Postmodum ... consecratum est: cf Durandus, Rationale VI,lxxxiii,39sq,424-463 (CCCM 140A, p 427sq)
V In fine ... nos: Durandus, Rationale VI,lxxxiii,40,464-467 (CCCM 140A, p 428)
W Missa uero ... est: redigit Durandus, Rationale VI,lxxxv,2,11-13 (CCCM 140A, p 434)
X Quia ... angelicus: redigit Durandus, Rationale VI,lxxxv,3,29sq (CCCM 140A, p 435)
Y quia ... angelis: redigit Durandus, Rationale VI,lxxxv,3,26sq (CCCM 140A, p 435)
Z alleluia ... in gradum: Durandus, Rationale VI,lxxxv,4,59-62 (CCCM 140A, p 436)
AA Et cantatur ... resurrectionem: Durandus, Rationale VI,lxxxv,4,79 (CCCM 140A, p 436)
AB Sed quia ... gentes: cf Durandus, Rationale VI,lxxxv,4,72-84 (CCCM 140A, p 436)
AC quia nondum ... offerre: Durandus, Rationale VI,lxxxv,6,139sq (CCCM 140A, p 438)
AD qui ... communicemus: Durandus, Rationale VI,lxxxv,7,170sq (CCCM 140A, p 439)
AE qui ... uobis: Durandus, Rationale VI,lxxxv,6,147 (CCCM 140A, p 438)
AF Et ideo ... osculum: redigit Durandus, Rationale VI,lxxxv,6,159-162 (CCCM 140A, p 438)

Zitiervorschlag: Guillelmus Autissiodorensis, Summa de officiis ecclesiasticis, tract. III, cap. 71, hrsg. v. Franz Fischer, Köln 2007-2013, guillelmus.uni-koeln.de/tcrit/tcrit_t3c71

Vergleichsstellen

Transkription P1

>> Folio anzeigen

>> Volltext anzeigen

Cambrai-Fassung

>> Kapitel anzeigen

>> Volltext anzeigen

Handschriftenseiten (Abb.)

B 50r, 50v, 51r
Br 287r
C 84r, 84v
D 49v, 50r, 50v
G 132r, 132v
M 42r, 42v
O 145r
P1 62r, 62v, 63r
P2 113v, 114r
S 75r, 75v, 76r
T 207r, 207v, 208r
Tr 93v, 94r