Tract. III, Cap. 19

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

III,19. Sexta dominica post theophaniam1

1. Sexta dominica, quia rarissime contingit2, non habet aliquid proprium3 nisi orationes tantummodo. Sed mutuatur4 a duabus5 precedentibusA.

2. De nocturnali officio6. Sequitur7 de nocturnali officio precedentium dominicarum, in quo intendit similiter ecclesia de apparitione domini, ut stella oriatur in nobis, que ducat nos in bethleem superiorem.

3. Sed quia omnia, que dicuntur in tempore illo, ad gaudium pertinent, cantat ecclesia ad uesperas in sabbatis8: "peccata mea9 infixa sunt in me et10 antequam uulnera generent in mea", id est alia11 peccataB. Peccatum enim, quod per penitenciam non diluitur12, mox13 suo pondere ad aliud trahit.

4. Et eadem de causa in primo responsorio matutinarum dicitur: "domine, ne in furore tuo arguas14 b" et cetera. Et ostendit ecclesia filiis suis penas ignis purgatorii et inferni, quia comedendus est agnus paschalis cum lactucis agrestibus, et ut molamur15 inter duas molas, spem scilicet16 et timorem.

5. Quia uero ecclesia intendit nobis narrare17 fidem filii dei, ut dictum est, hoc autem melius fit per epistolas pauli et per psalmos, ideo leguntur epistole pauli, quia ipse pre ceteris de fide locutus est, per quam quasi per stellam18 christus cognoscitur.

6. Et sunt19 omnia responsoria de dauid, non de bello20 eius, sed de psalmis, in quibus instruimur21 de bonis operibus22, quia "fides sine operibus mortua estc C".

Lesarten
1 Sexta ... theophaniam: om P2; de sexta dominica T
2 contingit: quia add T
3 aliquid proprium: proprium aliquid T
4 mutuatur: mutatur P2
5 duabus: duobus P2, T
6 De ... officio: om P2; de uia dominica de nocturnali T
7 Sequitur: P2, T; om P1
8 sabbatis: antiphonam add P2, T
9 mea: domine add P2, T
10 et: sed P2, T
11 alia: aliqua P2, T
12 diluitur: deletur P2; debetur T
13 mox: om P2, T
14 arguas: om P2, T
15 molamur: molatur P2
16 scilicet: om P2
17 narrare: inanimare P2; manifestare T, Dur
18 stellam: stellas T
19 sunt: sunper P1
20 de bello: bellis T
21 instruimur: instruuntur P2, T
22 de ... operibus: P2, T, Dur; om P1

Quellen
a peccata ... generent in me: CAO 7370 (Hesbert 4, p 342)
b domine ... arguas: CAO 6501 (Hesbert 4, p 127: ' Domine ne in ira tua arguas me neque in furore tuo corripias ')
c fides ... est: Iac 2,26

Rezeption
A Sexta ... precedentibus: Durandus, Rationale VI,xxiii,1,3-5 (CCCM 140A, p 223)
B cantat ecclesia ... peccata: Durandus, Rationale VI,xix,1,4-7 (CCCM 140A, p 211sq)
C Et ... est: Durandus, Rationale VI, xix,1,7-17 (CCCM 140A, p 212)

Zitiervorschlag: Guillelmus Autissiodorensis, Summa de officiis ecclesiasticis, tract. III, cap. 19, hrsg. v. Franz Fischer, Köln 2007-2013, guillelmus.uni-koeln.de/tcrit/tcrit_t3c19

Vergleichsstellen

Transkription P1

>> Folio anzeigen

>> Volltext anzeigen

Cambrai-Fassung

>> Kapitel anzeigen

>> Volltext anzeigen

Handschriftenseiten (Abb.)

B 26r
Br 278v
C 74v, 75r
D 25r, 25v
G 119v
M 23r
O 141v
P1 51v
P2 97v
S 55r, 55v
T 192v, 193r
Tr 77v
U 100r