Tract. II, Cap. 6

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

II,6. 〈De simbolo〉

1. Sequitur: "credo in unum1 deum", ut audita predicatione euangelii sequatur fides, quia fides est ex auditu. Simbolum autem dicitur2 collatio. Quando enim apostoli missi sunt3 ad predicandum, conuenerunt inter se, ne diuersa uoce4 predicarent, et fecerunt simbolum, quod in duodecim partes diuiditur, quia a quolibet5 duodecim apposita est pars aliqua. Hoc incipit sacerdos et respondet chorus, ne improperetur: "cecinimus6 uobis7 et non cecinistisa".

2. Item8 recedit diaconus a lectione euangelii, et qui prius portabat librum in signum, quod ipse non debebat solum dicere, sed facere, redit uacuus, ut ostendat se finita predicatione uacare9 contemplationi10. Redit autem11 ad locum, unde mouit, ut notetur, quoniam omnis doctrina a deo12 et ad ipsum retorquetur, quia "unde exeunt flumina, illic13 reuertunturb". |

3. Item offert librum episcopo ad deosculandum, ut notetur ipsum debere delectari14 in fide fidelium, que infusa est eis per predicationemA. Osculatur autem librum apertum, et hoc15 quia debet scire omnia, que in lege suntB, et quia solus ipse16 intrat in sancta sanctorumc, ut patet in ueteri lege.

Lesarten
1 unum: om P2, T
2 dicitur: P2, T; om P1
3 missi sunt: e missunt corr T
4 uoce: om T
5 quolibet: qualibet T
6 cecinimus: e cencinimus corr T
7 uobis: om P2, T
8 Item: iterum T
9 uacare: uaccare (!) T
10 contemplationi: ante tenptat exp T
11 autem: om T
12 doctrina a deo: a deo doctrina P2, T
13 illic: illuc P2, T
14 delectari: delegari P2
15 hoc: om P2, T
16 solus ipse: ipse solus P2, T

Quellen
a cecinimus ... cecinistis: Matth 11,17 (Vulg.: '... saltastis ')
b unde ... reuertuntur: Eccle 1,7
c quia solus ... sanctorum: cf Ex 30,10

Rezeption
A offert ... predicationem: Durandus, Rationale IV,xxiv,32,508-511 (CCCM 140, p 356)
B Osculatur ... sunt: Durandus, Rationale IV,xxiv,32,498-500 (CCCM 140, p 355)
C quia solus ... sanctorum: Durandus, Rationale IV,xxiv,32,503-505 (CCCM 140, p 356)

Zitiervorschlag: Guillelmus Autissiodorensis, Summa de officiis ecclesiasticis, tract. II, cap. 6, hrsg. v. Franz Fischer, Köln 2007-2013, guillelmus.uni-koeln.de/tcrit/tcrit_t2c6

Vergleichsstellen

Transkription P1

>> Folio anzeigen

>> Volltext anzeigen

Cambrai-Fassung

>> Kapitel anzeigen

>> Volltext anzeigen

Handschriftenseiten (Abb.)

B 9r, 9v
Br 272v, 273r
C 68v
D 8v
G 110v, 111r
M 10v
O 139r
P1 44r
P2 87v
S 42r
T 182v
Tr 68r
U 94v