Tract. IV, Cap. 13

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

IV,13. De martiribus 1

1. Post euangelistas sequitur de martiribus, inter quos beatus stephanus et beatus laurentius primum locum tenent. Dictum est autem superius de beato stephano . Beatus autem laurentius uigiliam habet, quia primatum tenet inter alios martires a beato stephano, non quia maiorem penam sustinuerint 2 quam alii, multi enim tantam penam sustinuerunt sicut beatus uincentius et aliqui alii, sed hoc est propter officium predicationis et locum martirii, quia rome passus est, et propter bonam administrationem thesaurorum ecclesie a .

2. Incipit 3 introitus in uigilia ipsius: "dispersit, dedit pauperibus b ". In die autem 4 habet proprium B responsorium: "probasti, domine c ", uersus: "igne me d " et cetera, et alleluia 5 : "leuita, laurentius e ". Introitus est: "confessio et pulcritudo eius f   6   C   g ".

3. Beatus uero stephanus 7 habet omnia propria, introitum: "etenim sederunt principes h " et cetera 8 , epistolam 9 : "stephanus plenus 10   i ", responsorium: "sederunt j ", alleluia: "uideo celos 11   k ", offertorium: "elegerunt apostoli 12   l ", communio: "uideo celos m   13   D ".

4. Omnes 14 alii martires habent officia communia. Introitus: "gloria et honore, letabitur iustus n " et cetera E . Tamen habent aliud officium 15 in paschali tempore, eo quod frequentius repetitur 16 alleluia propter gaudium resurrectionis, et est introitus: "protexisti me, deus, a conuentu malignantium o ". Et quia corona debetur eis tamquam uictoribus, ideo fit mentio sepe de corona, unde stephanus interpretatur coronatus p   F .

5. Primum autem 17 responsorium in nocturnali officio est: "iste sanctus q   18 ", quinti toni, quia petulantia quinque sensuum fuit mactata in eis. In tempore uero 19 paschali primum responsorium est: "beatus uir r ", et est octaui toni 20 propter octauam resurrectionis G .

6. Plurimorum martirum celebrat ecclesia festiuitatem et quorundam ueteris testamenti sicut machabeorum H , qui pro fide ueteris testamenti passi sunt martirium 21 . Et hoc, quia sunt 22 exemplum martiribus noui testamenti. Si enim illi subierunt mortem, antequam comederent carnes porcinas propter umbram 23 , multo magis 24 illi 25 pro fide christi debent mortem subire s .

7. Quorundam etiam noui testamenti, de quibus sollempnizat ecclesia, ignota sunt nomina 26 sicut quatuor coronatorum, qui edificabant palatium cuiusdam 27 regis. Et compertum fuit ipsos esse christianos, et interrogati noluerunt negare. Immo potius subierunt mortem, quam 28 negarent christum. Et quia nomen eorum ignorabatur, dicti sunt coronati. Martiribus enim debetur 29 corona t , unde stephanus interpretatur coronatus u   I .

8. Et septem fratrum similiter, quorum fuit mater beata felicitas, que a beato gregorio 30 dicitur duplex martir, quia 31 in filiis suis et in se passa est v . | Et etiam quorundam sociorum beati mauricii nomina sunt ignota.

9. De 32 illis, qui fratres fuerunt, est hoc 33 responsorium: "hec est uera fraternitas w ", et de predicatoribus, qui legem dei 34 unanimiter 35 predicauerunt. Et illud etiam 36 de predicatoribus est: "sancti tui, domine x ". Vnde ibi habetur propter testamentum domini 37 et leges paternas, scilicet christi 38 , qui est pater noster. Cetera responsoria sunt communia.

10. Primum uero responsorium est 39 : "absterget deus y ", et secundum: "uiri sancti gloriosum 40   z " et cetera, et septimum: "sancti mei 41 , qui in isto seculo aa " et cetera, octaui toni 42 , quia in confessione octaue resurrectionis passi sunt martires, unde etiam habent octabas. Illud uero responsorium: "tradiderunt corpora sua propter deum ad suplicia ab ", quia ibi habetur de uno fine scilicet 43 , propter deum, qui est alpha et omega 44 , primi toni est. Illud uero, quod est de perseuerantia, scilicet "o constantia 45 martirum ac ", similiter primi toni est, quia locum suum non dimiserunt, scilicet deum 46 , iuxta illud: "si spiritus potestatem habentis ascenderit super te 47 , uide, ne deseras locum tuum 48   ad ", et quia constantia a solo deo est. Illud uero 49 : "o ueneranda martirum ae ," est quinti toni, quia martires quinque sensus immolauerunt deo 50   J . Et si aliquod est sexti, hoc est propter perfectionem.

Lesarten
1 De martiribus: om P2 ; de martiribus in communi c xxx in margine inferiori T
2 sustinuerint: sustinerunt T
3 Incipit: unde ante add P2, T
4 autem: om P2, T
5 et alleluia: P2, T ; om P1
6 eius: et cetera P2, T
7 uero stephanus: stephanus uero P2
8 principes et cetera: om P2, T
9 epistolam: pistolam (!) T
10 plenus: gratia et fortitudine add P2, T
11 celos: apertos add P2, T
12 apostoli: pontifices et pharisei P2 ; pontifices pharisei T
13 celos: et cetera add P2
14 Omnes: rubrica quod omnes martires habent officia communia add in margine inferiori T
15 habent aliud officium: aliud officium habent T
16 repetitur: reperitur P2 ; ante habent exp T
17 autem: est add P2
18 sanctus: et est add P2, T
19 uero: autem T
20 toni: tono P1
21 passi sunt martirium: martirium passi sunt P2, T
22 sunt: fuit T
23 umbram: uerbera P2
24 magis: ss T
25 illi: isti P2, T
26 ignota sunt nomina: sunt nomina ignota P2 ; sunt noua ignota T
27 cuiusdam: ante eiusdam cancelauit P1
28 quam: quem P2
29 enim debetur: debetur enim T
30 gregorio: e gregorium corr T
31 quia: et add T, P2
32 De: septem fratrum add in margine inferiori T
33 hoc: P2, T ; om P1
34 dei: domini P2, T
35 unanimiter: P2, T ; om P1
36 etiam: om T, P2
37 domini: om P2, T
38 scilicet christi: scilicet christi P2, T
39 est: om P2, T
40 gloriosum: sanguinem add P2, T
41 mei: P2, T ; tui P1
42 toni: sunt add P2, T
43 scilicet: P2, T ; om P1
44 omega: o P2, T
45 constantia: constantia P1 ; e constancium corr T
46 scilicet deum: deum scilicet P2, T
47 ascenderit super te: super te ascendit P2 ; super te ascenderit T
48 uide ... tuum: locum tuum non dimiseris P2, T
49 uero: est add T
50 deo: domino P2, T

Quellen
a primatum ... ecclesie: cf Iohannes Beleth, Summa de ecclesiasticis officiis 145sq (CCCM 41A, p 281)
b dispersit ... pauperibus: AMS 135 (Hesbert, p 146: B K S)
c probasti domine: AMS 136 (Hesbert, p 148: M B K S)
d igne me: AMS 136 (Hesbert, p 148: M B K S)
e leuita ... laurentius: cf Angers, Bibliothèque municipale 91 (83) (saeculi X; cf Durandus, Apparatus Fontium [CCCM 140B, p 70, ad 37sq]: "Reperitur a Solesmensibus monachis - inter alia"); cf Cambridge, Corpus Christi College MS 473 ("Winchester Troper"), no. 81, f 169v (saeculi XI; vide Parker Library; DIAMM)
f confessio ... eius: AMS 135 (Hebert, p 146: B K S)
g Incipit ... eius: cf Innocentius III, Sermo 25, In Festo Diui Laurentii (PL 217,565C-572A)
h etenim ... principes: AMS 12 (Hesbert, p 16sq: R B C K S)
i stephanus plenus: Act 6,8
j sederunt: AMS 12 (Hesbert, p 16sq)
k uideo celos: AMS 12 (Hesbert, p 16sq); Act 7,56
l elegerunt apostoli: AMS 148bis (Einsiedeln, Stiftsbibliothek, MS 121 (1151), f 35r, saeculi X); cf Act 6,5
m uideo celos: AMS 12 (Hesbert, p 16sq); Act 7,56
n gloria ... iustus: AMS 114 (Hesbert, p 130: B); AMS 148a (Hesbert, p 155: K S)
o protexisti ... malignantium: AMS 93a (Hesbert, p 110sq: B C K S); AMS 95 (Hesbert, p 114sq: B C K S)
p stephanus ... coronatus: cf Isidorus Hispalensis, Etymologiae VII,11,3 (ed Lindsay I)
q iste sanctus: CAO 7010 (Hesbert 4, p 253)
r beatus uir: CAO 6231 (Hesbert 4, p 59)
s sicut ... subire: cf Iohannes Beleth, Summa de ecclesiasticis officiis 142a (CCCM 41A, p 277); cf Iohannes Beleth, Summa de ecclesiasticis officiis 142d (CCCM 41A, p 278)
t sicut quatuor ... corona: cf Iohannes Beleth, Summa de ecclesiasticis officiis 162 (CCCM 41A, p 319sq)
u stephanus ... coronatus: cf Isidorus Hispalensis, Etymologiae VII,11,3 (ed Lindsay I)
v Et septem ... passa est: Gregorius Magnus, Homilia in euangelia III,3 (CCSL 141, p 21-23 = PL 76,1087A-1088B); Iohannes Beleth, Summa de ecclesiasticis officiis 142a-b (CCCM 41A, p 277sq); cf Sicardus Cremonensis, Mitrale IX,33 (PL 213,417D)
w hec ... fraternitas: CAO 6804 (Hesbert 4, p 202
x sancti ... domine: CAO 7592 (Hesbert 4, p 393)
y absterget deus: CAO 6013 (Hesbert 4, p 4); Apoc 21,4
z uiri sancti gloriosum: CAO 7906 (Hesbert 4, p 468)
aa sancti ... seculo: CAO 7590 (Hesbert 4, p 392)
ab tradiderunt ... suplicia: CAO 7772 (Hesbert 4, p 434)
ac o constantia martirum: CAO 7262 (Hesbert 4, p 314)
ad si ... tuum: Eccle 10,4
ae o ueneranda martirum: CAO 7300 (Hesbert 4, p 324)

Rezeption
A primatum ... ecclesie: Iacobus de Voragine, Legenda aurea, cap 113, 208-212 (ed Maggioni II,766)
B inter ... proprium: Durandus, Rationale VII,xxiii,1sq,3-11 (CCCM 140B, p 68sq)
C responsorium ... eius: cf Durandus, Rationale VII,xxiii,2,28-38 (CCCM 140B, p 69)
D introitum ... celos: redigit Durandus, Rationale VII,xlii,3,45-55 (CCCM 140B, p 108)
E Omnes ... cetera: redigit Durandus, Rationale VII,xlv,1sq,6-9 (CCCM 140B, p 120)
F Tamen ... coronatus: Durandus, Rationale VII,xlv,2,12-17 (CCCM 140B, p 120)
G primum ... resurrectionis: Durandus, Rationale VII,xlv,4,58-63 (CCCM 140B, p 121)
H celebrat ... machabeorum: Durandus, Rationale VII,xlv,9,114-114 (CCCM 140B, p 123)
I Martiribus ... coronatus: redigit Durandus, Rationale VII,xlv,2,16sq (CCCM 140B, p 120)
J constantia ... deo: Durandus, Rationale VII,xlv,4,65-67 (CCCM 140B, p 121sq)

Zitiervorschlag: Guillelmus Autissiodorensis, Summa de officiis ecclesiasticis, tract. IV, cap. 13, hrsg. v. Franz Fischer, Köln 2007-2013, guillelmus.uni-koeln.de/tcrit/tcrit_t4c13

Vergleichsstellen

Transkription P1

>> Folio anzeigen

>> Volltext anzeigen

Cambrai-Fassung

>> Kapitel anzeigen

>> Volltext anzeigen

Handschriftenseiten (Abb.)

B 79r, 79v, 80r
Br 295v
C 94r, 94v
D 75v, 76r, 76v
G 145r, 145v
M 62r, 62v
O 149r
P1 74v
P2 129v, 130r
S 95r, 95v
T 223r, 223v
Tr 109v, 110r