Tract. III, Cap. 72

 

 

 

 

Cambrai-Fassung

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

 

 

Tractatus III, Caput 72

 

 

 

De die pasche

 

 

Sequitur de festo pasche. Et notandum, quod cum iudei faciant xiiii luna pasca post equinoctium uernale, ecclesia transfert pasca suum usque ad dominicam sequentem, et hoc multis de causis.

 

ia

Prima est, ne uideatur iudaizare et figuris iudeorum adherere.

 

iia

Secunda est est propter manna, quod uidetur datum fuisse in die dominica, quia dicitur in xuio exodi ante medium et post medium: In die sexta collegerunt cibos duplices. | Et manna significat corpus christi. Propter hoc corpus christi recipimus in die dominica.

 

 

fol. 147rb

iiia

Tercia causa est, quia pasca debemus comedere in azimis sinceritatis, quantum ad effectum, et ueritatis, quantum ad intellectum, ia ad corinthios u circa medium. Hec autem est in nouitate uita, que datur per resurrectione christi, unde apostolus resurrexit propter iustificationem nostram, ad romanos iiii in fine. Vnde in dominica resurrectionis facimus pascha nostrum.

 

iiiia

Quarta causa est, quia, quando iudei fecerunt suum pascha, tunc non fuit crucifixus dominus. Ergo die iouis non debemus facere nec die ueneris nec sabbato, quia tunc tristes erant apostoli. Pasca autem debemus facere cum gaudio. Propterea in die dominica resurrectionis facimus.

 

ua

Quinta causa est, ut cum christo faciamus pascha. Cum enim nos triplex pasca faciamus, unum a uiciis ad uirtutes, scilicet in ramesce, exodus xii post medium, et numeri xxxiii circa principium, aliud a uirtute in uirtutem, scilicet in deserto, numeri ix circa principium, tercium de uirtute in gloriam, scilicet in galgala, id est reuolutione, iosue u circa medium, christus non fecit nisi ultimum pasca, quod fecit, quando resurrexit. Voluit autem dominus resurgere tercia die, quia ipse est catulus leonis, ut habetur in penultimo geneseos, scilicet xlix circa principium, qui ad uocem patris resuscitatur tercia die, et quia tota trinitas resuscitauit iesum.

 

 

In nocturnali officio est inuitatorium: Alleluia surrexit dominus uere et cetera, in quibusdam ecclesiis, in aliis pro inuitatorio cantatur triplex alleluia. Inuitari enim indigemus, quia, ut dicit Ieremias, trenis i circa principium: Vie syon lugent eo, quod non sit, qui ueniat ad solempnitatem. In quibusdam ecclesiis non cantatur ymnus, quia in octaua resurrectionis per uicos celestis ierusalem cantabitur alleluia, tobia x circa finem, unde non alius ymnus cantatur. In aliis uero cantatur ea ratione, qua et graduale in missa. Adhuc enim oportet nos laborare in primo et secundo pasca, scilicet in albis, octaua scilicet die. Dicuntur tantum tres antiphone, tres psalmi, tria responsoria per totum tempus resurrectionis, et hoc, quia tercia die resurrexit, et alia ratione, quia sodor nostra paruula est, et ubera non habet, cantici uiiio post medium. Baptizatis enim de nouo non est imponendus magnus labor.

 

 

Legitur euangelio de marco, xui in principio, quia marcus figuram habet leonis, et propter ordinem euangeliorum sabbato legitur de mattheo, in dominica de marco, in die lune de luca, in die martis de iohanne.

 

De tonis

De tonis breuiter dicimus, quod si cantus pertinens ad resurrectionem est primi toni, hoc est, quia prima die resurrexit christus, si secundi, propter duplicem stolam, si tercii propter trinitatem resuscitantem, si quarti, propter quatuor dotes, si quinti, propter reparationem u sensuum, si sexti, propter perfectionem, si septimi, propter requiem, si octaui, propter ipsam resurrectionem.

 

Versus

In quibusdam ecclesiis representatur factum mulierum, quia segnius irritant animum de missa per aures quam que sunt oculis subiecta fidelibus, modeste tamen, ne uideatur | ecclesia ystrionum gesticulationibus consentire.

 

 

fol. 147va

 

 

 

 

C. Quid capitulum

In horis non dicitur ymnus, sicut dictum est. In prima non dicitur, quicumque uult, quia in uiiia resurgentium non erit fides, nec fiunt postulationes, petitiones et huiusmodi, quia in illo die non me rogabitis quicquam, ut habetur in iohanne xui post medium. In tercia et aliis horis non dicitur capitulum, quia capitulum est breuis lectio continens spiritualem sententiam ad recreationem eorum, qui fastidiunt psalmodiam. Sed in octaua resurgentium nullum erit fastidium uel tedium, unde non est ibi responsorium, quod respondet capitulo.

 

 

De officio misse patet, quod totum est de resurrectione, et quia in resurrectione dominus terribilis apparebit malis et blandus iustis, sicut significatum est in uultu et uestibus angeli, qui aparuit mulieribus, mattheus xxuiii circa principium. Propter hoc cantat ecclesia in offertorio: Terra tremuit et cetera. Et quia post missam populus debet communicare, propter hoc cantat ecclesia in postcommunione: Pascha nostrum immoltatus est christus et cetera.

 

 

Sex sequentes dies sunt de resurrectione, unde sunt quasi una dominica resurrectionis, unde in matutinis cantantur psalmi dominicales per ordinem, exceptis longis, scilicet: Confitebor diligam et cetera, deus deus meus, et leguntur euangelia de apparitionibus domini, quibus probatur resurrectio domini.

 

 

Notandum, quod in die pasce fiunt coree in sero a clericis ad representandum choros, quos ducebat maria soror aaron cum mulieribus, ut exodus xu circa finem. Illi autem, qui surgunt ad matutinas, qui balneantur, significant egiptios, qui submersi sunt in mari rubro, exodus xiiii post medium, unde solum delicati uel, qui cum meretricibus iacent, debent in aqua proici.

 

 

 

Cambrai, Bibliothèque Municipale, Ms. 259 A,
fol. 130ra-152va