Tract. III, Cap. 98

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

III,98. Secunda dominica post pentecosten 1

1. Dictum est, quod 2 prima causa, qua defendimus regnum nostrum, est 3 caritas, que dilatatur per considerationem eternarum nuptiarum, de quibus habetur in apocalipsi: "beatus, qui uocatus est ad cenam nuptiarum agni a ". Vnde in secunda dominica in euangelio habetur de huius cena. "Homo quidam fecit cenam magnam et uocauit multos 4 et misit hora cene dicere inuitatis: ecce prandium meum paratum est b " et cetera. Hora cene est, ex quo porta paradisi aperta est per christum. Primus excusauit se dicens: "uillam 5 emi. Rogo te: habe me excusatum c ". Et secundus: "iuga boum emi et eo probare illa 6 . Rogo te: habe me excusatum d ". Tercius dixit: "uxorem duxi e ". Et dixit dominus: "uade f " et cetera, "et compelle intrare g ". Multos compellit dominus intrare 7 per tribulationes, quia illi, qui uocati fuerant, non uenerant 8   A , scilicet iudei. Ideo dominus alios uocauit 9 omnes 10 .

2. Quia uero | per considerationem huius cene dilatatur caritas et quia dominus protexit habentes caritatem, ideo incipit introitus: "factus est dominus protector meus, et eduxit me in latitudinem caritatis h " et cetera 11 .

3. Et sequitur de caritate uersus 12 : "diligam te, domine, fortitudo mea i ".

4. In oratione uero petit caritatem: "sancti nominis tui, domine, timorem pariter et amorem fac nos habere perpetuum, quia numquam tua gubernatione destituis, quos in soliditate tue dilectionis instituis j ".

5. In epistola uero habetur de uita 13 eterna, per cuius intuitum amor concipitur: "filioli scimus, quia 14 translati sumus de morte ad uitam k ". Et sequitur postea de caritate: "nolite diligere uerbo neque 15 lingua, sed opere et ueritate l ".

6. Hec est lingua dolosa m , qua dicunt amatores mundi: "rogo te: habe me excusatum n ". "Rogate pro me deum 16   o ", dicunt 17 ipsi bonis uiris et non curant. Duo primi excusant se: per primum enim superbi, per secundum omnes, qui delectantur in quinque sensibus et concupiscencia oculorum p , per tercium uero luxuriosi, qui 18 non excusant se, quia non habent cor, sicut dicitur in 19 osee iiii: "fornicatio uinum et 20 ebrietas auferunt 21 cor q ". Magis enim absorbet hominem fornicatio quam superbia uel auaricia.

7. A lingua 22 dolosa petit se liberari ecclesia in 23 responsorio: "ad dominum, cum tribularer, clamaui 24   r " et cetera. Et quia perfectus est, qui non peccat in lingua 25 , ideo sexto 26 tono cantatur.

8. Postmodum sequitur alleluia de caritate: "diligam te, domine, fortitudo mea s " et cetera 27 .

9. Quia consideratione uite eterne concipitur caritas, uisa cena petit conuerti 28 in offertorio: "conuertere, domine t ". Et quia cantabimus ibi, non enim erit 29 ibi tantum cena 30 , sed maxima sollempnitas, unde trenis i: "uie syon lugent eo, quod non sint 31 , qui ueniant ad sollempnitatem u ".

10. Ideo post in communione 32 promittit 33 se cantaturum ibi dicens: "cantabo domino v   34   B ".

Lesarten
1 Secunda dominica post pentecosten: om P2 ; de secunda dominica post trinitatem T
2 quod: P2, T, Dur ; de P1
3 est: ante secunda om. mss.? P1
4 multos: ante et P1 ; T
5 uillam: enim add P2
6 illa: ea T
7 Multos ... intrare: in margine P2
8 uenerant: uenerunt P2, T
9 alios uocauit: uocat alios T
10 omnes: P2, T ; dicens et cetera P1
11 et cetera: om P2, T
12 de caritate uersus: uersus de caritate P2, T
13 uita: ante hac exp P2
14 quia: si add P2, T
15 neque: et P2, T
16 deum: dominum P2
17 dicunt: om P2, T
18 qui: om P2 ; scilicet luxuriosi add T
19 dicitur in: om P2 ; habetur T
20 et: om P2
21 auferunt: om T
22 lingua: linga P1
23 in: id est P2
24 clamaui: om T
25 in lingua: P2, T, Dur ; om P1
26 sexto: secundo Dur
27 et cetera: om P2, T
28 conuerti: P2, T, Dur ; om P1
29 erit: erat P2, T
30 ibi tantum cena: tantum cena ibi T
31 sint: sunt P2
32 communione: postcommunione P2, T
33 promittit: post ne promittit ill T
34 domino: et cetera add P2, T

Quellen
a beatus ... agni: Apoc 19,9
b Homo ... est: Luc 14,16sq
c uillam ... excusatum: Luc 14,18
d iuga ... excusatum: Luc 14,19
e uxorem ... duxi: Luc 14,20
f uade: Luc 14,21
g et compelle intrare: Luc 14,21
h factus ... caritatis: AMS 174 (Hesbert, p 174sq: R B K S)
i diligam ... mea: AMS 174 (Hesbert, p 174sq: R B K S)
j sancti ... instituis: AMS 174 (Hesbert, p 174sq: R B K S)
k filioli ... uitam: 1 Ioh 3,14
l nolite ... ueritate: 1 Ioh 3,18
m lingua dolosa: cf Ps 119,2
n rogo ... excusatum: Luc 14,18
o Rogate ... deum: cf Ex 8,24
p concupiscencia ... oculorum: cf 1 Ioh 2,16
q fornicatio ... cor: Os 4,11
r ad ... clamaui: AMS 174 (Hesbert, p 174sq: M B K S); cf Ps 119,2
s diligam ... mea: AMS 174 (Hesbert, p 175: S)
t domine: AMS 174 (Hesbert, p 174sq: R B K S: ' Domine conuertere ')
u uie ... sollempnitatem: Lam 1,4
v cantabo domino: AMS 174 (Hesbert, p 174sq: R B K S)

Rezeption
A Dictum ... uenerant: Durandus, Rationale VI,cxvi,1,3-16 (CCCM 140A, p 545)
B Ideo ... domino: Durandus, Rationale VI,cxvi,1-4,24-58 (CCCM 140A, p 545sq)

Zitiervorschlag: Guillelmus Autissiodorensis, Summa de officiis ecclesiasticis, tract. III, cap. 98, hrsg. v. Franz Fischer, Köln 2007-2013, guillelmus.uni-koeln.de/tcrit/tcrit_t3c98

Vergleichsstellen

Transkription P1

>> Folio anzeigen

>> Volltext anzeigen

Cambrai-Fassung

>> Kapitel anzeigen

>> Volltext anzeigen

Handschriftenseiten (Abb.)

B 64r, 64v
Br 291r, 291v
C 89r, 89v
D 62r, 62v
G 138v, 139r
M 52r, 52v
O 147r
P1 68r, 68v
P2 121v
S 85r, 85v
T 215r, 215v
Tr 101v, 102r