Tract. III, Cap. 73

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

III,73. Secunda feria post pascha 1

1. Quia uero per gloriam resurrectionis impleuit dominus, quod promisit in ueteri testamento, ut introduceret nos in terram fluentem lac et mel, dicit ecclesia in introitu secunde ferie: "introduxit 2 uos dominus in terram 3   a " et cetera, quia christus iam introductus est, et ecclesia triumphans iam 4 in re, ecclesia uero militans in spe.

2. Epistola est 5 de actibus apostolorum: "stans 6 petrus in medio b " et cetera 7 , et 8 intendit probare passionem christi et resurrectionem, unde dicit post 9 : "huic 10 prophete 11 testimonium perhibent c ".

3. Et concordat euangelium 12 epistole de apparitione domini discipulis euntibus in emaus. Ibi 13 habetur, quod "cognouerunt eum in fractione panis d ". Quid est fractio panis nisi expositio scripture sacre? Ibi cognoscitur dominus.

4. Responsorium enim 14 concordat cum introitu: "dicat nunc israel e ". Alleluia: "nonne cor nostrum ardens erat f ", de expositione scripturarum.

5. Offertorium uero est de testimonio angelorum: "angelus domini g ".

6. Post in communione 15 de apparitione, que facta est petro: "surrexit dominus et 16 apparuit petro h ", plures sunt 17 apparitiones, ut dictum est, ad confirmandam fidem A .

7. Quare fit processio ad fontes 18 . In omnibus uero septem 19 diebus facit ecclesia processionem ad fontes ad similitudinem hebreorum, qui in gratiarum actiones de submersione hostium cantabant septem 20 diebus canticum hoc 21 : "cantemus domino 22   i " et cetera. Hostes sunt 23 demones, mare rubrum baptismus, in quo submerguntur omnes hostes, scilicet uicia et demones. Vnde ad reddendum grates deo pro baptizatis in sabbato pasche redimus 24 ad fontes illis septem 25 diebus ad similitudinem hebreorum. Et cantatur: "laudate pueri dominum j ", id est 26 nouiter geniti, id est baptizati, et: "in exitu israel de egipto k ", quia per baptismum de tenebris peccati eximus B .

8. Et fit statio ad crucifixum, et redduntur ei grates, quia ipse est, qui baptizat, quia ut habetur in euangelio: "super quem uideritis spiritum domini descendentem l " et cetera 27 . Hic est, qui baptizat C   m .

9. Fit autem statio ad beatum petrum in hac secunda 28 feria, quia in euangelio habetur: "nonne cor nostrum ardens erat in nobis n ?", quia ipse pre ceteris 29 magis ardenter dilexit dominum D .

Lesarten
1 Secunda feria post pascha: om ( ss) P2 ; de secunda feria post resurectionem domini man rec in margine T
2 introduxit: initiauit capitulum T
3 terram: fluentem add P2, T
4 iam: om P2, T
5 est: ante uero expunxit T
6 stans: e status corr P2
7 et cetera: om P2, T
8 et: om T
9 post: P2, T ; apostolus P1
10 huic: omnes P2, T
11 prophete: P2, T, Dur ; proprie P1
12 euangelium: euuangelium T
13 Ibi: enim add P2, T
14 enim: ii P2 ; uero T
15 Post in communione: postcommunio P2, T, Dur
16 et: ante p exp T
17 plures sunt: multiplicat P2, T, Dur
18 Quare ... fontes: om P2, T
19 septem: uiii T
20 septem: e viii corr T
21 canticum hoc: hoc canticum P2
22 domino: gloriose enim add P2
23 sunt: nostri add P2, T
24 redimus: redeunt P2
25 septem: ante ii expunxit T
26 id est: om P2, T
27 et cetera: om P2
28 secunda: enim P2, T
29 pre ceteris: preceptis T

Quellen
a introduxit ... terram: AMS 81a (Hesbert, p 100sq: R B C K S); Ex 3,8
b stans ... medio: Act 10,34
c huic ... perhibent: Act 10,34
d cognouerunt ... panis: Luc 24,31
e dicat nunc israel: AMS 81a (Hesbert, p 100sq)
f nonne ... erat: PM 8, p 5; Montpellier, Bibliothèque de l'École de Médecine, Cod H 159 (Antiphonale tonale missarum saeculi XI; cf Durandus, Apparatus fontium); cf CAO 7236 (Hesbert 4, p 308: E)
g domini: AMS 81a (Hesbert, p 100sq: R B C K S)
h surrexit ... petro: AMS 81b (Hesbert, p 102sq: R B C K S); Luc 24,34
i cantemus domino: Ex 15,1
j laudate pueri dominum: Ps 112
k in ... egipto: Ps 113
l super ... descendentem: Ioh 1,33
m In ... baptizat: Sicardus Cremonensis, Mitrale VI,15 (PL 213,350D-351B)
n nonne ... nobis: Luc 24,32

Rezeption
A Quia ... fidem: Durandus, Rationale VI,xc,1sq,3-25 (CCCM 140A, p 480sq)
B eximus: redigit Durandus, Rationale VI,lxxxix,10,153-168 (CCCM 140A, p 466)
C Et fit ... baptizat: Durandus, Rationale VI,lxxxix,11,177-180 (CCCM 140A, p 466)
D Fit autem ... dominum: Durandus, Rationale VI,xc,3,42-45 (CCCM 140A, p 481)

Zitiervorschlag: Guillelmus Autissiodorensis, Summa de officiis ecclesiasticis, tract. III, cap. 73, hrsg. v. Franz Fischer, Köln 2007-2013, guillelmus.uni-koeln.de/tcrit/tcrit_t3c73

Vergleichsstellen

Transkription P1

>> Folio anzeigen

>> Volltext anzeigen

Cambrai-Fassung

>> Kapitel anzeigen

>> Volltext anzeigen

Handschriftenseiten (Abb.)

B 53v
Br 288r
C 85v
D 52v, 53r
G 133v, 134r
M 44v
O 145v
P1 64r
P2 115v, 116r
S 78r
T 209r, 209v
Tr 95v