Tract. III, Cap. 36

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

III,36. Secunda dominica quadragesime1

1. Dictum est, quod in prima dominica armauit dominus militem suum quatuor cardinalibus uirtutibus et gladio uerbi dei. Sed quia non2 libenter pugna suscipitur, nisi premium ostendatur, ideo agitur in hac secunda dominica de benedictione liberationis3, gratie et augmenti gratie et contemplationis et4 glorie.

2. Quia tum benedictio ista adquiritur5 per orationem, ideo dominica ista consistit in orationeA.

3. Que est quinta dominica6 septuagesime et ideo suspendit ecclesia organa7 sua ad similitudinem populi8 existentis in captiuitate9. Et ideo10 non habet proprium officiumB ista dominica, sed tum mutuat a quarta feria antecedentiC.

4. Vnde dicit: "reminiscere miserationum11 a" et cetera12, et petit13 cantu lugubri14 liberationem a uiciis et spiritibus inmundis. Hec est prima oratio et prima dei benedictio.

5. In epistola uero petit sibi dari gratiam ad bene | ambulandum et ad bene agendum: "hec est uoluntas dei, ut digne ambulemus et sciat unusquisque uas suum possidere in sanctificatione et honore15 b", ut sit celeste corpus ab anima celesti16 et celestia appetat et honorem17, ut sit deo dignum18 templum, quia sedes dei et templum spiritus sancti sunt corpora nostraD.

6. Tercia benedictio est19 augmenti gratie, quarta contemplationis, quinta benedictio glorie20 E.

7. Idem autem est graduale et tractus in hac sola dominica, quia ista21 dominica tota consistit in oratione liberationis.

8. Oratio autem exprimit laborem et planctum, que duo notantur22 in graduali et tractu23 F. In aliquibus tamen ecclesiis addunt tractum de oratione24 mulieris cananeeG.

9. In euangelio25 in persona mulieris cananee petit ecclesia liberationem filiis suis et orat ipsa et apostoli antecedentes26: "dimitte eam, quia clamat post27 nosc". Et iacob orat28, id est de oratione uel transfiguratione29.

10. In quibusdam30 autem ecclesiis legitur euangelium de benedictione glorie, ut perfecte agat31 de benedictionibus et premium ostendat32 pugnaturis. Et hoc habent a nocturnali officio, sicut dicetur inferius.

11. Quia uero benedictiones huiusmodi non habentur uel conseruantur sine magna lucta, ideo de lucta iacob cum angelo et in utero agitur33, ut exemplo34 fratres nostros supplantemus35 malos, scilicet si quid nobis inferunt36 iniurie37 dissimulantes. Et fit38 ista pugna in utero rebecce, id est ecclesie. Rebecca enim gratia uel ecclesia significatur39.

12. In primo responsorio40 de augmento gratie. Dixit enim ysaac esau41 42: "tolle arma tua, pharetram et archumd". Arma predicatoris sunt sacre scripture auctoritates43, que dicitur pharetra, quia de ea sumuntur sagitte ad percutiendum diabolum. Esau44 igitur, id est bonus predicator, uenatur et interficit homines bona interfectione per archum45 sacre scripture et46 in se bestias, id est47 peccata sicut48 porcum luxurie49 50, et tunc cenat cum eo ysaac, id est risus, scilicet dominus, qui delectatur in talibus uel cum aliis. Et tunc sunt delicie ei51 cum talibus cenare52 53.

13. Secundum54 enim55 responsorium est: "ecce, odor filii mei sicut odor agri pleni56 e", id est paradisi. Hoc est57, quod dicit apostolus: "ut sciat unusquisque suum uas58 possidere59 f" et cetera60.

14. Sequitur uersus61: "qui maledixerit62 tibi, sit ille63 maledictusg". Omnes enim, qui populo christiano64 maledicunt, maledicti sunt ut iudei, gentiles et alii.

15. In tercio responsorio dicitur: "det tibi deus de rore celi et de pinguedine terre habundantiam. Esto dominus fratrum tuorum, seruiant tibi tribus et lingueh". Hec benedictio datur ecclesie, ut omnibus populis65 dominetur66.

16. Ista uero tria responsoria sunt septimi toni ad notandum67, quod ecclesia impetrat nobis68 gratiam septiformis69 spiritus sancti in hiis.

17. In secundo nocturno erigit iacob lapidem in titulum "fundens oleum desuperi", quod nos facimus, cum imitatione christi bona agimus. Vngimus70, cum71 per fidem omni gratia plenum72 credimus.

18. Et sunt hec tria responsoria73 74 de primo uel sexto75 tono, quia de christo agunt, qui est principium et finis, et in sexta etate unctus | fuit oleo leticie pre consortibus76 suis77.

19. In septimo responsorio78 exorat79 iacob: "erue me de manu fratris mei, quia ualde eum timeoj". Valde enim timere debet sanctus, ne corrumpatur a malis.

20. In octauo responsorio agitur de benedictione contemplationis, unde ibi habetur de luctatione iacob cum angelo, quia per orationem debemus luctari cum domino, donec habeamus statum contemplationis. Et dicit ei angelus: "dimitte80 me, aurora est81 k", id est satis habes fidem et gratiam, nec debemus dimittere donec82 de lucta83 contra uicia faciat contemplatiuum, quia "regnum celorum uim patitur et uiolenti rapiunt84 illudl". Et85 tunc86 dominus uidetur87 sine nubilo peccati.

21. Vnde nonum responsorium88: "uidi dominum facie ad faciemm", id est sine nubilo peccati, non sine uelamine creaturarum.

22. Hac nacta89 ocasione ecclesia parisiensis legit euangelium de transfiguratione, que est benedicitio glorie. Ita patet, quod habita90 benedictione liberationis91, gratie et contemplationis et considerato premio92 glorie libenter et fortiter pugnant93 christi militesH.

23. Legitur autem de lucta iacob et esau in utero et de edulio lenticule rufe et est tota intentio94 ecclesie, ut ius95 hereditatis eterne non demus pro uili precio sicut esau, qui96 primus uendidit ius97 primogeniture98. Incipit autem sic: "portat in utero duos rebecca99 n" et cetera.

Lesarten
1 Secunda dominica quadragesime: om P2, T
2 quia non: e non quia corr T
3 benedictione liberationis: benedictionis (e benedictione corr) T
4 et: P2, T, Dur; om P1
5 adquiritur: inpetratur P2, T, Dur
6 dominica: om P2
7 organa: corr P1
8 populi: proprii P2
9 captiuitate: capite P2; e capite corr manus recentior T
10 Et ideo: P2, T; unde P1
11 miserationum: tuarum domine et misericordie tue P2, T
12 et cetera: om P2, T
13 petit: petite P2; e petite corr manus recentior T
14 lugubri: lingue P2
15 et honore: om P2, T
16 ab anima celesti: a celesti anima T
17 honorem: honore P2, T
18 deo dignum: dignum deo P2, T
19 est: benedictio add T
20 glorie: ante gratie expunxit T
21 ista: om P2
22 notantur: significantur P2, T, Dur
23 tractu: e tractatu corr T
24 oratione: scilicet add P2, T
25 euangelio: uero add P2
26 antecedentes: antetecedentes P1; pro ea dicentes P2, T
27 post: apud T
28 orat: totus add P2, T
29 transfiguratione: transmigratione P2, (ante oratione expunxit) T
30 quibusdam: aliquibus P2, T
31 agat: agant P2, T
32 ostendat: ostendant P2, (ante agant expunxit) T
33 agitur: ante rebecce cancelauit P1
34 exemplo: iacob add P2, T, Dur
35 fratres nostros supplantemus: nostros supplantemus fratres P2
36 inferunt: inferant P2; ante no expunxit T
37 iniurie: in iure P2
38 fit: sit P2
39 significatur: om P2, T
40 responsorio: agit add (e agite corr) P2; agitur add T, Dur
41 esau: ante iacob expunxit P1; iacob P2, T; om Dur
42 esau: om P2, T; ad filium Dur
43 auctoritates: om P2, T, Dur
44 Esau: iacob P2, T, Dur
45 archum: actum T
46 et: uel P2, T
47 id est: p add T
48 sicut: ss (infra id est expunxit) T
49 porcum luxurie: luxuriam P2
50 luxurie: et cetera add P2, T
51 delicie ei: P2, T, Dur; ei diuicie P1
52 cenare: om P2
53 cum ... cenare: cenare cum talibus T
54 Secundum: unde ante add P2, T
55 enim: om P2, T
56 pleni: ante odor pleni exp T
57 est: etiam idem est P2; etiam est idem T
58 suum uas: uas suum P2, T
59 possidere: in sanctificatione et honore add P2, T
60 et cetera: om P2, T
61 uersus: P2, T, Dur; et P1
62 maledixerit: maledixerunt T
63 sit ille: ille sit T
64 christiano: iuniori add P2, T, Dur
65 populis: propriis P2
66 dominetur: om e domini corr P2
67 notandum: significandum P2, T, Dur
68 nobis: om T
69 septiformis: uniformis P2, T
70 Vngimus: om P2
71 cum: eum T, Dur
72 gratia plenum: plenum gratia P2, T
73 responsoria: om P2
74 responsoria: uel add T
75 sexto: e vii ? corr P1
76 consortibus: participibus P2, T, Dur
77 suis: e tuis corr T
78 responsorio: om P2, T
79 exorat: orat P2
80 dimitte: dinitte P1
81 est: add man rec T
82 donec: om P2
83 de lucta: deluctari P2, T
84 rapiunt: capiunt P2
85 Et: om P2, T
86 tunc: autem add P2, T
87 uidetur: uident P2
88 nonum responsorium: sequitur ix ezechielis P2, T
89 nacta: si acta P2; si apta T
90 habita: hac P2
91 benedictione liberationis: P2, T, Dur; liberatione benedictione P1
92 considerato premio: P2, T, Dur; consideratione premii P1
93 pugnant: e pugnans rubro corr P1
94 intentio: intntio P1
95 ut ius: e vsus corr man rec T
96 qui: om P2, T
97 uendidit ius: om P2, T
98 primogeniture: pregeniture P2
99 rebecca: qui inter se pugnant add P2, T

Quellen
a reminiscere miserationum: AMS 43a (Hesbert, p 56sq: B C K S)
b hec est ... honore: 1 Thess 4,3sq
c dimitte ... nos: Matth 15,23
d tolle ... archum: CAO 7767 (Hesbert 4, p 433); Gen 27,3
e ecce ... pleni: CAO 6601 (Hesbert 4, p 154); cf Gen 27,27
f ut ... possidere: 1 Thess 4,4
g qui ... maledictus: CAO 6601 (Hesbert 4, p 154); cf Gen 27,29
h det ... lingue: CAO 6415 (Hesbert 4, p 106: '... tribus, populi '); cf Gen 27,28
i fundens ... desuper: cf CAO 7650 (Hesbert 4, p 406)
j erue ... timeo: CAO 7334 (Hesbert 4, p 333 - Responsorium IX); cf Gen 32,11
k dimitte ... est: CAO 6465 (Hesbert 4, p 118 - Responsorium X); Gen 31,26
l regnum ... illud: Matth 11,12
m uidi ... faciem: CAO 7874 (Hesbert, p 460); cf Gen 32,30
n portat ... rebecca: The Ely Breviary-Missal, Dominica 2 Quadragesmae, Lectio I (cf Cursus project): ' Portabat Rebecca geminos in utero fratres '; The Hyde Breviary, Dominica 2 Quadragesmae, Lectio I (cf Cursus project): ' Portabat Rebecca geminos in utero fratres '; cf Gen 25,21sq

Rezeption
A Dictum ... oratione: Durandus, Rationale VI,xxxix,2,29-34 (CCCM 140A, p 270sq)
B Que est ... officium: Durandus, Rationale VI,xxxix,1,14-17 (CCCM 140A, p 270)
C sed tum ... antecedenti: cf Durandus, Rationale VI,xxxix,1,18-20 (CCCM 140A, p 270)
D Vnde ... nostra: Durandus, Rationale VI,xxxix,2,35-47 (CCCM 140A, p 271)
E Tercia ... glorie: Durandus, Rationale VI,xxxix,3,54sq (CCCM 140A, p 271)
F Idem ... tractu: Durandus, Rationale VI,xxxix,3,48-50 (CCCM 140A, p 271)
G tractum ... cananee: cf Durandus, Rationale VI,xxxix,3,52sq (CCCM 140A, p 271)
H Quia ... milites: Durandus, Rationale VI,xxxix,3sq,55-108 (CCCM 140A, p 271-273)

Zitiervorschlag: Guillelmus Autissiodorensis, Summa de officiis ecclesiasticis, tract. III, cap. 36, hrsg. v. Franz Fischer, Köln 2007-2013, guillelmus.uni-koeln.de/tcrit/tcrit_t3c36

Vergleichsstellen

Transkription P1

>> Folio anzeigen

>> Volltext anzeigen

Cambrai-Fassung

>> Kapitel anzeigen

>> Volltext anzeigen

Handschriftenseiten (Abb.)

B 34v, 35r, 35v
Br 281v
C 78r, 78v
D 34r, 34v, 35r
G 124r, 124v
M 33v, 34r, 34v
O 143r
P1 55r, 55v
P2 103r, 103v, 104r
S 62r, 62v, 63r
T 198r, 198v
Tr 83r, 83v
U 102v