Tract. III, Cap. 8

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

III,8. De uigilia natalis domini1

1. Sequitur de officio uigilie natiuitatis domini, quod tale est2 duabus de causis: prima est, quia3 ecclesia inuitat filios suos, ut parati sint ad suscipiendum dominum. Vnde in nocturnali officio sic dicit4: "sanctificamini filii israela", id est uiri spirituales, qui uidetis5 deum per fidem, id est: "parati estote, ut intersitis ad nuptiasb A". Fecit enim dominus in natiuitate sua prandium6 maximum omnibus hominibus7, sicut legitur8 in mateo9 c. Et in10 ester legitur, quod11 assuerus, qui beatitudo interpretatur, id est christus, fecit m|agnas nupcias in desponsatione hesterd, id est ecclesie. Hee sunt nuptie12, unde quilibet homo potest comedere13, quia filius14 dei factus est homo, ut homo fieret filius dei. Tale conuiuium ante15 non fuit auditum. De tali conuiuio non gustant, qui non16 habent uestem nuptialem. Vnde in matheo17: " quomodo huc intrastie" et cetera18. Hanc19 uestem non habent, qui sunt in peccato mortali, immo20 uestem diaboli.

2. Secunda causa, quare21 ecclesia monet filios suos, est22, quia si de manna moyses predixit23 in die precedenti, quando dominus debebat mittere24 manna: "uespere scietis, quod25 dominus eduxerit uos de terra egipti, et mane uidebitis gloriam eiusf", si sic, inquam, de manna corporali predictum est, multo fortius de manna spirituali debet predici. Christus est26 manna uerum27, panis, qui de celo descendit sicut ros in rosam non corrumpendo, sed totum mundum innouando. Vnde et in officio misse dicitur: "hodie scietis, quia28 ueniet dominus29 g".

3. Item notandum, quod manna habebat saporem simile cum melle. Ita christus30 duo habuit in se: humanitatem et diuinitatem31. Humanitas per similam, diuinitas32 per mel33 intelligitur. Vnde in secundo responsorio in die ipsius34 natiuitatis dicitur: "hodie nobish" et cetera. Et post: "hodie per totum mundum melliflui facti sunt celi35 i", id est36 totus mundus mellificatus est uel37 dulcoratusB, "et mane uidebitis gloriam eiusj". Hec ultima pars de exodo sumpta est, sed38 prima pars non est sumpta de aliquo libroC.

4. Notandum39 est, quod tres fecit dies40 christus sibi41: diem natiuitatis, scilicet quando apparuit pastoribus uigilantibus supra42 gregem suum43. Huiusmodi enim prelatis apparet dominus, qui uigilant supra44 gregem suum45. De hoc die46 ecclesiastes47: "oritur48 sol" in natiuitate49 "et occiditk" in morte50. Secundus dies est51 resurrectionis, quando post resurrexionem apparuit discipulis suis. Tercius dies eternitatis52, in quam diem duxit suos in die ascensionis. De his tribus53 dicit dominus in euangelio: "abraham exultauit, ut uideret diem meum. Vidit et gauisus estl".

5. "Et mane uidebitis54 m", id est in aduentu gratie, uel "mane" ad litteramD, quia in illa55 die citius illabitur cordibus hominum quam in aliis, sicut credimus. Aliter enim non bene celebrat homo diem natiuitatis, nisi christus nascatur in corde eius.

6. Et propter hoc dicitur in euangelio56 matthei i: "cum esset desponsata mater ihesu57 n" et cetera, in quo dicitur: "ipse enim saluum faciet populum suum a peccatis eorumo".

7. Modo habentur due rationes, quare monet ecclesia "estote parati, sanctificamini, ut intretis ad nuptiasp", quia non erit in cena, qui eicietur a nuptiisE. Ideo precipit, ut homo se sanctificet.

Lesarten
1 De uigilia natalis domini: om P2, T
2 tale est: est tale P2, T
3 quia: quod P2, T
4 officio sic dicit: e sic dicit officio corr T
5 uidetis: uidebant P2
6 prandium: premium T
7 hominibus: om P2
8 legitur: dicitur P2, T
9 mateo: P2, T; marco P1
10 in: P2, T; om P1
11 quod: ante id est P1
12 nuptie: P2; om P1, T
13 comedere: commendare T
14 filius: filiuus T
15 ante: ss T
16 non: codex mutilatus P1
17 matheo: amice add P2, T
18 Et cetera: habens uestem nuptialem P2, T
19 Hanc: huius P2; ** T
20 immo: io T
21 quare: P2, T; quia P1
22 est: P2, T; et cetera P1
23 moyses predixit: predixit moyses P2, T
24 mittere: eis add P2
25 quod: P2; quia P1, T
26 est: enim P2, T
27 uerum: est add P2, T
28 scietis quia: add in margine T
29 dominus: et mane in gloria eius add T
30 Ita christus: P2; maxime P1, T; christus T
31 diuinitatem: deitatem P2, Dur
32 diuinitas: deitas P2, T, Dur
33 mel: T
34 ipsius: om P2, T
35 celi: om P2
36 id est: quasi P2, T
37 uel: et P2, T
38 sed: om P2
39 Notandum: sciendum P2, T
40 fecit dies: dies fecit P2, T
41 sibi: om P2, T
42 supra: super P2, T
43 uigilantibus ... suum: super gregem suum uigilantibus P2, T
44 supra: super P2, T
45 suum: om T
46 die: dicit P2
47 ecclesiastes: i add P2
48 oritur: orietur T
49 in natiuitate: om P2, T
50 morte: monte P2; mente T
51 est: dies add P2, T
52 eternitatis: eternitatatis P1; ante re expunxit T
53 tribus: diebus add P2, T
54 uidebitis: gloriam eius add P2, T
55 in illa: nulla P2
56 in euangelio: illud ewangelium P2
57 ihesu: maria add P2, T

Quellen
a sanctificamini ... israel: CAO 7594 (Hesbert 4, p 394)
b parati ... nuptias: CAO 7594 (Hesbert 4, p 394)
c mateo: cf Matth 2,10sq; cf Luc 2,13-18
d Et ... hester: Esth 2,18
e quomodo huc intrasti: Matth 22,12
f uespere ... eius: Ex 16,6
g hodie ... dominus: AMS 8 (Hesbert, p 12sq: R B C K S); cf Ex 16,6
h nobis: CAO 6859 )Hesbert 4, p 216)
i hodie ... celi: CAO 6859 (Hesbert 4, p 216)
j et mane ... eius: CAO 6859 (Hesbert 4, p 216); cf Ex 16,7
k oritur ... occidit: Eccle 1,15
l abraham ... est: Ioh 8,56
m Et mane uidebitis: CAO 7594 (Hesbert 4, p 394); cf Ex 16,7
n cum ... ihesu: Matth 1,18
o ipse ... eorum: Matth 1,21
p estote ... nuptias: CAO 7594 (Hesbert 4, p 394)

Rezeption
A ecclesia ... nuptias: Durandus, Rationale VI,xii1,13-17 (CCCM 140A, p 178sq)
B manna ... dulcoratus: Durandus, Rationale VI,xiii,10,118-123 (CCCM 140A, p 183)
C Hec ... libro: Durandus, Rationale VI,xii,1,19sq (CCCM 140A, p 179)
D Et mane ... litteram: Durandus, Rationale VI,xii,1,18sq (CCCM 140A, p 179)
E estote ... nuptiis: Durandus, Rationale VI,xii,1,16-18 (CCCM 140A, p 179)

Zitiervorschlag: Guillelmus Autissiodorensis, Summa de officiis ecclesiasticis, tract. III, cap. 8, hrsg. v. Franz Fischer, Köln 2007-2013, guillelmus.uni-koeln.de/tcrit/tcrit_t3c8

Vergleichsstellen

Transkription P1

>> Folio anzeigen

>> Volltext anzeigen

Cambrai-Fassung

>> Kapitel anzeigen

>> Volltext anzeigen

Handschriftenseiten (Abb.)

B 19v, 20r
Br 276r, 276v
C 72v
D 18v, 19r
G 116r, 116v
M 18r, 18v
O 140v
P1 48v
P2 93r, 93v
S 50r, 50v
T 189r, 189v
Tr 73v, 74r
U 98r