Tract. II, Cap. 12

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

II,12. 〈De fractione hostie〉

1. Postea finita oratione dicit sacerdos: "per eundem dominum nostrum 1 " et cetera, et facit tres partes hostie. Sed nota, quod una intingitur in sanguine, duas comedit; uel secundum quasdam ecclesias unam dat diacono, reliquam subdiacono.

2. Facit autem tres cruces cum illa parte, que intingitur in sanguine. Et per hoc notatur, quod uirtute trinitatis caro christi rediit ad animam. Secundum enim philosophos in sanguine est sedes anime a .

3. In fractione etiam, quam facit 2 sacerdos, notatur quod, sicut discipuli cognouerunt dominum in fractione panis, ita et nos in hac fractione deum cognoscamus 3 . Vel tres cruces facit ad significandum, quod tres mulieres apparuerunt ad hostium monumenti, unde et 4 ille tres cruces fiunt in superficie calicis. Tunc etiam corporale remouet diaconus, ut notetur, quod angelus reuoluit 5 lapidem ab hostio monumenti b .

4. Item pars, que in sanguine intingitur 6 , significat uiuos, una aliarum eos, qui sunt in purgatorio, alia eos, qui sunt in paradiso. Orat ergo pro uiuis, ut in bono conseruentur, pro eis qui 7 sunt in purgatorio, ut purgentur 8 , pro eis 9 , qui sunt in celo, ut orent pro nobis c .

5. Postea sacerdos procedens in 10 leticiam habitam de resurrectione 11 prorumpit in uocem illam, quam dixit dominus post resurrectionem discipulis suis, scilicet 12 : "pax domini sit semper uobiscum d ". Chorus uero 13 respondet: "et cum spiritu tuo", optans ipsi sacerdoti pacem et petit etiam pacem sibi.

Lesarten
1 nostrum: om P2, T
2 facit: om P2
3 cognoscamus: cognoscimus P2
4 et: etiam P2, T
5 reuoluit: ante dum P1
6 intingitur: mittitur P2, T
7 pro ... qui: P2, T ; qui P1
8 purgentur: e pururgentur rubro corr P1
9 eis: P2, T ; illis P1
10 in: om T
11 de resurrectione: ad resurrectionem P2, T
12 scilicet: id est T
13 uero: om P2

Quellen
a Secundum ... anime: Petrus Lombardus, Sententiae, lib IV, dist 11, cap 4 (ed Brady II, p 300 cum nota 4); Petrus Pictaviensis, Sententiae V,13 (PL 211, 1256A); cf Decretum Gratiani II, causa 32, quaestio 2, cap 9 (Friedberg I,1122)
b Facit ... monumenti: Innocentius III, De missarum mysteriis VI,2 (PL 217,907A-C; ed Wright, p 257sq)
c pars ... nobis: cf Decretum Gratiani III, De consecratione, distinctio 2, cap 22 (Friedberg I,1321)
d Postea ... uobiscum: cf Innocentius III, De missarum mysteriis VI,4 (PL 217,908A-B; ed Wright, p 259sq)

Rezeption
A Secundum ... anime: Durandus, Rationale IV,li,17,325 (CCCM 140, p 533)
B pars ... nobis: Durandus, Rationale IV,li,22,490-495 (CCCM 140, p 538): '... secundum magistrum Gulielmum Autissiodorensem ...'

Zitiervorschlag: Guillelmus Autissiodorensis, Summa de officiis ecclesiasticis, tract. II, cap. 12, hrsg. v. Franz Fischer, Köln 2007-2013, guillelmus.uni-koeln.de/tcrit/tcrit_t2c12

Vergleichsstellen

Transkription P1

>> Folio anzeigen

>> Volltext anzeigen

Cambrai-Fassung

>> Kapitel anzeigen

>> Volltext anzeigen

Handschriftenseiten (Abb.)

B 13v, 14r
Br 274r
C 70r, 70v
D 12v, 13r
G 113r
M 13v, 14r
O 139v
P1 46r
P2 89v
S 45v
T 185v
Tr 70r, 70v
U 96r