Tract. I, Cap. 4

 

 

 

 

Cambrai-Fassung

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

 

 

Tractatus I, Caput 4

 

 

 

De hora prima

 

 

Hora enim prima apparuit dominus mulieribus in die resurrectionis, marcus xui circa principium. Item dominus mane ibat ad templum ad docendum populum Et populus manicabat, id est mane uenire accelerabat, lucas xxio circa finem. Est autem intentio ecclesie in hora prima impetrare a domino, quod eripiat eam a temptationibus et periculis mundi, et quia hec intentio inuariabilis est, propter hoc officium, quod fit in prima, inuariabile est. Vnde approbanda est consuetudo illarum ecclesiarum, que numquam mutant antiphonam in officio prime, quin sit de deo uel trinitate.

 

De completorio

Similiter in completorio intentio ecclesie est impetrare a domino, quod liberetur a temptationibus et fantasmatibus noctis. Et quia hec intentio inuariabilis est, propter hoc officium in completorio inuariabile est. Et etiam alia ratio est, quare officium prime et completorii non mutatur, quia unum est primum et aliud ultimum. Deus autem est et principium et finis, apocalipsis i ante medium, et propter hoc utrumque illorum officiorum est de deo et inuariabile. In aliis autem horis mediis mutatur capitulum et responsorium et oratio.

 

De officio prime

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

Ambrosius

Incipit autem officium prime ab inuocatione diuini auxilii. Postea sequitur laus simplex et postea cantatur ymnus ea ratione, qua in precedentibus. Postea cantat ecclesia psalmum istum: Deus in nomine tuo et cetera, in quo petit liberari a persecutoribus, sicut patet in serie psalmi. Et hunc psalmum cantauit dauid, quando ziphei uoluerunt ipsum tradere saul, io regum xxiii post medium et xxui circa principium. Et propter hoc cantat ecclesia, ne ziphei, id est florentes siue amatores mundi, tradant ecclesiam petitioni uel portioni mortis. Post illum incipit psalmum: Beati immaculati et cetera, qui durat usque ad cantica graduum continens in se xxii octonarios. Et est psalmus | iste, ut dicit ambrosius, paradisus omnium pomorum spiritualium, apotheca gratie, totus informatione morali redolens. Hunc psalmum ruminat ecclesia tamquam aromata. Est enim apotheca proprie cella aromatum in iiiior horis. In prima dicit iiiior octonarios, in aliis tribus horis xuiii. Sic igitur in prima dicit ecclesia tres psalmos quodam modo, sicut dictum est, et quodam modo quinque, ut muniat suos quinque sensus contra temptationes et pericula mundi, quia mors intrat per fenestras, ieremias ixo post medium.

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

fol. 132va

 

Post psalmos cantat simbolum anastasii, scilicet quicumque uult, in quo continetur fides. Accipit enim ecclesia scutum fidei, ad resistendum diabolo, sicut docet apostolus ad ephesios ui post medium, et beatus petrus, ia petri u post medium: Cui resistite fortes in fide.

 

 

Postea uero in quibusdam ecclesiis dicitur hoc capitulum: Domine miserere et cetera, de ysaie xxxiii circa principium, et est bona consuetudo ad recreationem fastidiosorum, licet in multis ecclesiis non dicatur. Post capitulum sequitur responsorium respondens illi capitulo: Iesu christe fili et cetera.

 

 

Postea sequitur uersiculus ad excitandum pigros: Exurge domine, et ut moneantur fideles ad dicendum orationem dominicam, que dicitur post uersiculum. Sed antequam dicatur oratio dominica, inuocatur tota trinitas, unde dicitur kyrieleyson, id est Domine miserere, et dicitur primo propter patrem. Dicitur autem ter ad ostendum, quod tota trinitas est in patre, et sic de aliis. Postea dicit orationem dominicam; et postea petit uiuificari spiritualiter dicens: Viuet anima mea et cetera. Et postea confitetur dicens: Erraui sicut ouis que periit et cetera, quia ecclesiasticus xuii circa finem: Viuens et sanus confiteberis. Postea dicit simbolum fidei: Credo in deum et cetera, ut preces eius, que sequntur, exaudibiles sint, quia sine fide impossibile est placere deo, ad hebreos xio circa principium.

 

 

Sed quia in diebus festiuis magis uacat ecclesia gaudio, propter hoc in diebus non festiuis, cum incipit kyrieleyson, facit genuflexionem ad significandum, quod oratio humiliantis se nubes penetrabit, ecclesiasticus xxxuo circa finem. Dicitur autem oratio dominica sine uoce exteriori ad significandum, quod deuotio mentis placet deo. Finis autem dicitur alte ad repellendum fortiter temptationem et efficaciter. Similiter simbolum fidei dicitur sine uoce exteriori ad significandum, quod corde creditur ad iusticiam, ad romanos xo ante medium. Finis autem dicitur alte ad significandum, quod ore confessio sit ad salutem, ut ibidem habetur.

 

 

Postea secuntur preces secundum doctrinam apostoli, qui dicit ia ad thymotheum iio: Obsecro igitur primo omnium fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones et cetera.

 

C. Quid obsecratio

Obsecrationes sunt preces cum adiuratione ut: Per incarnationem tuam libera nos.

 

C. Quid oratio

Et consimiles orationes sunt de bonis adipiscendis ut in ymno angelorum, scilicet Te deum: fiat misericordia tua domine super nos.

 

C. Quid postulatio

Et consimiles postulationes de malis amouendis ut psalmus cxxxix: Eripe me domine ab homine malo.

 

C. Quid gratiarum actio

Et consimiles gratiarum actiones ut: Benedic anima mea domino, psalmus cii et <c>iii; Repleatur os meum lau|de, in psalmo lxx In te domine speraui, et consimiles.

 

fol. 132vb

 

Post preces sequitur oratio, quia omne officium in oratione terminatur. Sed sicut dictum est, in diebus non festiuis fiunt genuflexiones et maiores preces, unde dicitur: Miserere mei deus. In diebus autem dominicis propter gaudium resurrectionis christi et nostre, quam speramus, et in sollempnitatibus sanctorum, quia tunc recolimus gaudia ipsorum, quibus speramus associari, magis uacamus gaudio quam merori. Vnde non facimus genuflexiones, nec dicimus tot preces.

 

 

Post orationem factam ad dominum inuocamus sanctos et facimus mentionem de sanctis, qui in illo tempore dormierunt in domino. Hoc autem facimus, ut exemplo ipsorum simus calciati pedes in preparatione euangelii pacis, ad ephesios ui post medium. Intentio enim ecclesie est in totali officio prime armare se armatura apostoli contra carnem et sanguinem et spirituales nequicias, ad ephesios ui circa medium, scilicet contra diabolum, contra quem armat se in primo psalmo; et in secundo armat se contra carnem, dicens: Beati immaculati et cetera, et sic succingit lumbos in ueritate et accipit loricam iusticie, ad ephesios ui post medium, dicens: In iustificationibus tuis meditabor. Illi enim duo psalmi pleni sunt iustificationibus. Et in cantando: Quicumque uult et cetera, in quo fit mentio de resurrectione christi et nostra, assumit galeam salutis, scilicet spem, ad ephesios ui post medium. In simbolo autem fidei, assumit scutum fidei; in memoria sanctorum et inuocatione assumit calciamenta in pedibus, sicut precipitur in xi<i>o exodi circa medium. Per lectionem, que legitur in capitulo, assumit gladium spiritus, quod est uerbum dei, ad ephesios ui post medium. Et sic totaliter armata est, ut sit secura per totum diem contra temptationes et pericula.

 

 

 

Cambrai, Bibliothèque Municipale, Ms. 259 A,
fol. 130ra-152va