Tract. III, Cap. 95

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

III,95. De sabbato post pentecosten 1

1. Sabbatum sequitur, ubi introitus est 2 : "caritas dei diffusa est in cordibus nostris a ", et competit spiritui sancto, qui est caritas, et etiam diei sabbati, quia in sabbato uero 3 maxime diffundetur 4 , ut, quod est in syon igniculus 5 , sit caminus in ierusalem. Et sequitur uersus: "domine deus salutis mee 6 " et cetera 7 . Ille enim, in quo est diffusa 8 gratia spiritus sancti, laudat deum in prosperis et in 9 aduersis.

2. Et sequitur epistola, in qua habetur de huiusmodi diffusione 10 : "quia enim caritas dei diffusa est b ", non permittit eam paulus intra 12 fines terre promissionis cantari. Ostendit enim 13 , quod non tantum iudeis sed etiam gentibus 14 datus est spiritus sanctus dicens: "uobis oportebat primum predicare, sed quia repulistis uerbum dei 15 et indignos uos fecistis, ecce conuertimur ad gentes c   A ".

3. Et sequitur: "alleluia, laudate dominum omnes gentes d   B ".

4. Postea sequitur euangelium de socru petri sanata, que significat synagogam e , que sanata est in apostolis petro et aliis ab inuidia 16 et | perfecte 17 sanabitur in futuro. Et dicit dominus post, quod in aliis gentibus prius 18 oportebit 19 predicari uerbum dei f . Et sic conuenit cum epistola.

5. Et fiunt ordines, quia super ordinandos descendit spiritus sanctus et super ieiunantes, et ideo dicuntur quatuor lectiones, sicut dictum est , ante lectionem de daniele. Prima est 20 de principio libri sapiencie, in qua ostenditur, quibus datur 21 spiritus sanctus et quibus non C : "sentite de 22 domino in 23 bonitate g " et cetera.

6. Secunda de ioele 24 : "effundam de spiritu meo super omnem carnem h ", quia sicut 25 spiritus sanctus super apostolos descendit uisibiliter, ita super ordinandos descendit inuisibiliter D . Alia manifesta sunt.

7. Offertorium: "intonuit i ". Communio: "non uos relinquam 26   j   E ".

Lesarten
1 De ... pentecosten: om P2, T
2 Sabbatum sequitur ubi introitus est: sabato est introitus P2, T
3 uero: future quietis Dur
4 maxime diffundetur: diffunderetur maxime T
5 in syon igniculus: igniculus in syon T
6 mee: in die clamaui et nocte coram te add P2, T
7 et cetera: om P2, T
8 est diffusa: diffussa (!) est P2, T
9 in: om T
10 diffusione: P2, T, Dur ; effusione 11 P1
11 in ... effusione: e de huiusmodi diffusione in qua habetur corr T
12 intra: in terra T
13 enim: P2, T ; om P1
14 gentibus: e gentis corr T
15 dei: om P2, T
16 ab inuidia: ad infidelitate Dur
17 perfecte: perfectius per fidem ipsius Dur
18 prius: om P2, T
19 oportebit: P2, T ; oportebat P1
20 est: erat P2
21 datur: datus P2 ; e datus corr T
22 de: in P2, T
23 in: de P2, T
24 de ioele: P2, T ; om P1
25 sicut: P2, T, Dur ; om P1
26 relinquam: orphanos et cetera add P2, T

Quellen
a caritas ... nostris: AMS 110a (Hesbert, p 126sq: B C K S)
b quia ... est: Rom 5,5
c uobis ... gentes: Act 13,46
d gentes: AMS 91 (Hesbert, p 110sq: R B C K S)
e socru ... synagogam: cf Isidorus Hispalensis, Allegoriae quaedam sanctae Scripturae155 (PL 83,118)
f euangelium ... dei: cf Luc 4,38-44
g sentite ... bonitate: Sap 1,1
h effundam ... carnem: Ioel 2,28
i intonuit: AMS 82 (Hesbert, p 102sq: B C K S)
j non uos relinquam: AMS 111 (Hesbert, p 128sq: B C K S)

Rezeption
A Sabbatum ... gentes: Durandus, Rationale VI,cxiii,1,3-16 (CCCM 140A, p 534sq)
B sequitur ... gentes: Durandus, Rationale VI,cxiii,1,19sq (CCCM 140A, p 535)
C Postea ... non: Durandus, Rationale VI,cxiii,2sq,26-35 (CCCM 140A, p 535)
D sentite ... inuisibiliter: redigit Durandus, Rationale VI,cxiii,4,35-40 (CCCM 140A, p 535)
E Offertorium ... relinquam: Durandus, Rationale VI,cxiii,4,43-44 (CCCM 140A, p 536)

Zitiervorschlag: Guillelmus Autissiodorensis, Summa de officiis ecclesiasticis, tract. III, cap. 95, hrsg. v. Franz Fischer, Köln 2007-2013, guillelmus.uni-koeln.de/tcrit/tcrit_t3c95

Vergleichsstellen

Transkription P1

>> Folio anzeigen

>> Volltext anzeigen

Cambrai-Fassung

>> Kapitel anzeigen

>> Volltext anzeigen

Handschriftenseiten (Abb.)

B 62r, 62v
Br 290v
C 88v
D 60r, 60v
G 138r
M 50v, 51r
O 146v, 147r
P1 67v
P2 120r, 120v
S 84r
T 214r
Tr 100v