Tract. III, Cap. 10

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

III,10. 〈De festis sanctorum stephani, iohannis et innocentium〉

1. De festo beati Stephani. Post natiuitatem domini sequitur de1 festo2 beati stephani. Et uidetur, quod hoc4 non deberet esse, ut in illa die celebraretur festum de morte ipsius5, quia non tunc6 mortuus est, sed in festo illo, quod sit de inuentione7 corporis sui.

2. Ad8 hoc dicitur a quibusdam, quod9 est propter dignitatem. Dignius enim est illud10 festum, quod est de morte, quam aliud. Et ideo post natiuitatem domini positum est festum11| competenter, et facta est hoc modo12 continuatio.

3. Secunda13 causa est, quod post natiuitatem christi dignissima natiuitas est mors martirum, et maxime prothomartiris. Quia sicut canitur14 in festiuitate eius: "mortem, quam saluator dignatus est pro omnibus pati, ille primus reddidit saluatoria". Et ideo legitur illa die: "heri christus natus est in terris, ut hodie stephanus15 nasceretur in celisb", quia16 mors martirum17 natiuitas est18 eorumc.

4. Et ideo ordinantur in ecclesia tres sollempnitates martirum post natiuitatem domini. Cum enim omnium sanctorum mors natiuitas sit eorum et mors martirum dignissima sit mors, potius debuerunt19 sequi20 tunc festiuitates martirum quam aliorum et primo primiA.

5. Tres uero, quia triplex est martirium: unum uoluntate et opere, quod21 est dignissimum22 in genere. Hoc autem dicimus23, quia aliqua circumstantia posset facere, quod aliquis confessor dignior esset aliquo martire. Et ideo festum beati stephani continuatur natiuitati dei24 B.

6. Secundum martirium est uoluntate et non opere, quale fuit martirium beati iohannis euangeliste, sicut patet in illa antiphona: "in feruentis olei dolio25 missusd" et cetera, quia26 "iohannes apostolus diuina se protegente gratia illesus exiuite", ut sicut non senserat carnis estum, quia uirgo fuit mente et corpore, sic nec estum olei feruentisC.

7. Tercium martirium est opere et non uoluntate, quale fuit martirium innocentium, quod27 sicut tercium locum obtinet in28 dignitate, ita29 tercium locum obtinet in festis31 martirumf.

8. 〈De festo innocentium〉. Queritur32 autem de festo innocentium, quare celebratur33 ante festum stelle, cum mortui fuerint post apparitionem stelle, quando scilicet uidit herodes, quod illusus esset a magisE.

9. Item34 queritur, quare cantica leticie subticentur35.

10. Tercio36 queritur, quare ecclesia sollempnizat pro morte istorum puerorum. Videtur enim, quod eadem37 ratione, quod38 si quis39 tirannus occideret hodie40 tot pueros, quod ecclesia deberet sollempnizare pro eis, quod falsum estF.

11. Prima42 questio soluitur per hoc, quod reuera43 herodes auditis44 rumoribus de christo nato turbatus est timens amittere regnum et cogitauit, quod faceret interficere omnes pueros, ut christus non45 euaderet. Sed impeditus fuit. Mandauit enim ei46 augustus cesar, quod ad eum ueniret aristobolo et alexandro filiis47 ipsius herodis responsurus48 coram eo. Quod quia non est ausus mutare, iuit et anno reuoluto quarta die post natale domini, postquam reuersus est, fecit omnes pueros interfici a49 bimatu et infra50 g h.

12. Ad51 aliud dicitur a magistris, quod cantica leticie non dicuntur52, quia mortui sunt ante passionem dei, et ideo descenderunt ad inferosi. Sed hac ratione subticerentur53 in festo54 sancti iohannis babtisteH. Fuit enim apud inferos, sicut dicit gregorius, super illum locum55: "tu es, qui uenturus es, an alium expectamus?" Vnde dicendum est, quod hoc sit, quia tunc legitur56 propheti|a de innocentibus a57 ieremia: "uox in rama audita est58 j", que ad litteram de beniamitis59 60, qui interfecti sunt61 pro uxore62 leuite, quam oppresserant.

13. "Rachel fuit mater beniamink, alleluia63". Per rachel, que interpretatur ouis64 uel uidensl, intelligitur ecclesia, que plorat filios triplices. Martires primo, quia considerat eos sibi sublatos et non uult consolari in presenti, sed omnem consolationem transfert in futurum, quia non sunt presentes.

14. Secundos filios luget65 ecclesia, qui66 fere ad partum ueniunt67, in quibus aborsum68 patitur.

15. Tercii uero sunt, qui iam renati erant in baptismo, sed propter penam retrocedunt69. Propter70 illos luget ecclesia, quia non sunt, id est, quia dampnati sunt. Et ideo, quia luget ecclesia, subticentur71 cantica leticie.

16. Alia72 ratio est, quia cantica leticie proprie post uictoriam debent cantari. Vnde ezechieli dictum est: "dispone domui tue73 m", quia post uictoriam habitam non cecinit cantica leticie. Sed innocentes non habuerunt uictoriam. Non est enim uictoria, ubi non est pugna.

17. Media ratio melior estI: in octauis cantantur, quia octaue festiuitatum74 celebrantur75 in memoriam generalis resurrectionis. Significat76 enim octaua resurrectionemJ.

18. Questio77. Sed adhuc obicitur, equipollens est ei, quod dicitur78 alleluia: "laus79 tibi, christen" uel "laudate inuisibilem".

19. Solutio80. Ad hoc dicendum81, quod preter significationem, quam82 habet83 ex componentibus, hec84 dictio85 "alleluia" significat angelicam leticiam. Vnde tobie penultimo86: " in plateis eius cantabitur alleluiao".

20. Ad87 tercium dicimus, quod festum innocentium celebratur, licet non habuerint uoluntatem patiendi martirium88, propter istas89 tres causas, quia scilicet in eis christus90 querebatur et occidebatur. Secunda causa est, quia christus celabatur91 in eis a92 diabolo et herodi. Tercia, quia93 nuntium94 domini: "non loquendo sed moriendo confessi sunt95 p L". "Moriendo96" inquam pro christo siue97 pro fide98 christi. Erant99 autem innocentes, quia circumcisi, quod erat tunc remedium contra peccatum originale, licet non ita sufficiens sicut nunc100 baptismus101 M.

Lesarten
1 de: ante de beato stephano cancelauit P1
2 de festo: festum P2, T
3 de ... stephani: om P2, T
4 hoc: om P2
5 ipsius: eius P2, T
6 non tunc: tunc non T
7 inuentione: inunctione T
8 Ad: ante add P2
9 quod: hoc add P2, T
10 illud: om T
11 festum: om P2, T
12 hoc modo: hec P2
13 Secunda: ante add P2
14 canitur: cantatur P2
15 stephanus: om T
16 quia: * quia T
17 mors martirum: martirum mors T
18 natiuitas est: est natiuitas T
19 debuerunt: debuerant P2; deberent T
20 sequi: supra P2; fieri T
21 quod: et hoc P2, T
22 est dignissimum: dignissimum est P2, T
23 dicimus: dominus T
24 dei: domini T
25 dolio: dolium P2, T
26 et cetera quia: om P2, T
27 quod: quia P2, T
28 in: ss T
29 ita: in T
30 questio: om P2, T
31 festis: festiuitatibus P2, T
32 Queritur: ante add P2
33 celebratur: celebretur P2, T
34 Item: ante add P2
35 subticentur: non cantantur P2, T
36 Tercio: ante add P2
37 eadem: ista T
38 quod: om P2
39 quis: aliquis P2
40 occideret hodie: modo interficeret P2, T
41 solutio: om P2, T
42 Prima: ante add P2
43 reuera: reus T
44 auditis: e auditus corr P2; auditoribus T
45 non: ss T
46 ei: om P2
47 filiis: e filius corr P2
48 responsurus: responsuris Dur
49 a: ante et expunxit T
50 infra: post occidit P1
51 Ad: ante add P2
52 non dicuntur: subticentur P2; subticuntur T
53 subticerentur: subticentur P2
54 festo: ante bap expunxit T
55 illum locum: locum illum T
56 legitur: legiturur P1
57 a: de T
58 audita est: est audita T
59 de beniamitis: om T
60 beniamitis: exponitur add P2, T
61 sunt: fuerunt P2
62 pro uxore: propter uxorem P2, T
63 alleluia: P2, T; om P1
64 ouis: uis (ex ouis corr) T
65 luget: lugit T
66 qui: quia P2
67 ueniunt: ueniunt add P2
68 aborsum: P2
69 retrocedunt: introcedunt T
70 Propter: hoset add P2, T
71 subticentur: subticuntur T
72 Alia: alio T
73 tue: et cetera P2, T
74 festiuitatum: in margine T
75 celebrantur: celebrentur T
76 Significat: P2, T; significant P1
77 Questio: om P2, T
78 dicitur: est P2, T
79 laus: T
80 Solutio: om P2, T
81 dicendum: est add P2, T
82 quam: tuam T
83 habet: om T
84 hec: P2; hoc T
85 dictio: dicto P2, T
86 penultimo: et add P2, T
87 Ad: ante add P2
88 martirium: maririum P2
89 istas: om P2, T
90 in eis christus: christus in eis P2, T
91 celabatur: celatur P2; celebratur T
92 a: om T
93 quia: tercia ante add P1
94 nuntium: nomen P2, T, Dur
95 sunt: om P2
96 Moriendo: modo P2, T
97 siue: sum T
98 fide: uice P2, T
99 Erant: erunt T
100 nunc: nec P2
101 baptismus: baptismis P2

Quellen
a mortem ... saluatori: Maximus Taurinensis, Homilia 64, In natalem Sancti Stephani (PL 57,381A)
b heri ... celis: cf Fulgentius Ruspensis, De Sancto Stephano Sermo 3,1 (CCSL 91A, p 905 = PL 65,729sq); cf Amalarius, Liber officialis IV,35,1 (ed Hanssens II,516); cf CAO 3036 (Hesbert 3, p 248: Antiphona); cf CAO 3037 (Hesbert 3, p 248: Antiphona); cf CAO 6810 (Hesbert 4, p 203: Responsorium)
c Post ... eorum: cf Iohannes Beleth, Summa de ecclesiasticis officiis 70e (CCCM 41A, p 131); cf Iohannes Beleth, Summa de ecclesiasticis officiis 143a-b (CCCM 41A, p 278sq); cf Sicardus Cremonensis, Mitrale IX,6 (PL 213,407D-408A)
d in ... missus: CAO 3234 (Hesbert 3, p 273)
e iohannes ... exiuit: CAO 3234 (Hesbert 3, p 273)
f Tres ... martirum: Bernardus Claraevallensis, De SS Stephano, Ioanne, Innocentibus Sermo (ed Leclercq et Rochais IV, p 270-273); Praepositinus, Tractatus de officiis I,46 (ed Corbett, p 36sq)
g anno ... infra: cf Sicardus Cremonensis, Mitrale IX,8 (PL 213,409B)
h herodes ... infra: Petrus Comestor, Historia scholastica, cap 11 (PL 198,1543B-1544A)
i Ad aliud ... inferos: Petrus Comestor, Historia scholastica, cap 12 (PL 198,1544D); Iohannes Beleth, Summa de ecclesiasticis officiis 70h (CCCM 41A, p 132)
j uox ... est: Ier 31,15 (Vulgata: ' Vox in excelso audita est ')
k Rachel ... alleluia: AMS - om fontes (?)
l rachel ... uidens: Hieronymus, Liber de interpretatione hebraeorum nominum, 1 Reg litt R (CCSL 72, p 104): "... aut uidens deum".
m dispone domui tue: Is 38,1
n laus ... christe: cf Analecta Hymnica Medii Aevi 53, p 258, Nr. 157
o in ... alleluia: Tob 13,22 (Vulg.)
p non ... sunt: Hadrianum 75 (Deshusses I, p 110): Ex oratione 'Deus, cuius hodierna die praeconium'

Rezeption
A post natiuitatem ... primi: cf Durandus, Rationale VII,xlii,1,19-34 (CCCM 140B, p 107)
B triplex ... dei: Durandus, Rationale VII,xlii,2,35-41 (CCCM 140B, p 107sq)
C Secundum ... feruentis: Durandus, Rationale VII,xlii,6,73-78 (CCCM 140B, p 109)
D Tres ... martirum: Iacobus de Voragine, Legenda aurea, cap 8, 117sq (ed Maggioni I,86)
E tercium ... magis: Durandus, Rationale VII,xlii,10,123-128 (CCCM 140B, p 110)
F queritur ... est: Durandus, Rationale VII,xlii,14,197-200 (CCCM 140B, p 112)
G herodes ... infra: Durandus, Rationale VII,xlii,10,129-136 (CCCM 140B, p 110)
H dicitur ... babtiste: Durandus, Rationale VII,xlii,6,139-142 (CCCM 140B, p 110sq)
I legitur ... est: Durandus, Rationale VII,xlii,11,146-163 (CCCM 140B, p 111)
J octaue ... resurrectionem: Durandus, Rationale VII,xlii,12,178-180 (CCCM 140B, p 111sq)
K laus ... christe: cf Durandus, Rationale VII,xlii,11,171 (CCCM 140B, p 111)
L quod festum ... sunt: Durandus, Rationale VII,xlii,14,201-205 (CCCM 140B, p 112)
M Erant ... baptismus: Durandus, Rationale VII,xlii,14,206-208 (CCCM 140B, p 112)

Zitiervorschlag: Guillelmus Autissiodorensis, Summa de officiis ecclesiasticis, tract. III, cap. 10, hrsg. v. Franz Fischer, Köln 2007-2013, guillelmus.uni-koeln.de/tcrit/tcrit_t3c10

Vergleichsstellen

Transkription P1

>> Folio anzeigen

>> Volltext anzeigen

Cambrai-Fassung

>> Kapitel anzeigen

>> Volltext anzeigen

Handschriftenseiten (Abb.)

B 21r, 21v, 22r
Br 276v, 277r
C 73r, 73v
D 20v, 21r, 21v
G 117r, 117v
M 19v, 20r
O 141r
P1 49r, 49v
P2 94v, 95r
S 51v, 52r
T 190r, 190v
Tr 74v, 75r
U 98v