Tract. III, Cap. 114

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

III,114. Octaua decima dominica1

1. Sequitur octaua decima dominica2. Debet se homo3 ponere in nouissimo loco, ut ponatur in primo, sicut sunt prelati. Vnde in octaua decima dominica agitur de prelatis, | qui sunt in primo loco. Vnde euangelium est: "super cathedram moysia 4".

2. Introitus uero est5: "da pacem, domine, sustinentibus te, ut6 prophete tuib", id est prelati, "fideles inuenianturc", non infideles sicut scribe et pharisei.

3. Versus7: "letatus sumd", id est ad nuptias ibimus, et ideo8 letatus sum9, quia inuitati sumus ad nuptias.

4. Et pro pace habenda apostolus in epistola10 agit gratias11 de ephesiis, qui habent12 fidem ueram13 de istis nuptiis: "gratias ago deo meo semper14 pro uobise 15".

5. In responsorio uero16 ostendit gaudium: "letatus sumf". Et in alleluia hortatur17 ad laudem: "laudate18 dominum omnes gentesg".

6. Euangelium est de19 scribis et phariseis, qui infideles fuerunt, unde temptauerunt dominum dicentes: "quod20 est mandatumh" et cetera21, et dominus dixit: "diliges22 dominum deum tuumi 23". Et postea reprehendit eos de infidelitate dicens: "quid uobis uidetur de christo, cuius filius sit? Dicunt ei omnes dauid24. Et dixit eis: quomodo ergo dauid in spiritu uocat eum dominum dicens: dixit dominus domino meoj 25". Ergo christus dominus fuit dauid, aut quando erat dauid aut quando non erat26. Si quando erat dauid, sed christus adhuc non erat secundum quod homo, ergo erat deus. Si quando non erat dauid, ergo similiter deus erat, quia mortuorum non est dominus nisi deusk l. Et27 reprehendit eos de infidelitate, quoniam28 non credebant ipsum29 esse deum.

7. Tales non debent esse prelati, sed sicut moyses, de quo habetur in offertorio: "sanctificauit moyses altare dominom". Debent enim prelati offerre se30 totos incensos et postea multas hostias. Vnde sequitur communio: "tollite31 hostiasn 32", et loquitur de33 prelatisA.

Lesarten
1 Octaua decima dominica: om P2; de octaua decima dominica man rec in margine T
2 dominica: dictum est, in precedenti dominica, quod Dur
3 se homo: homo se P2, T
4 moysi: et cetera add P2, T
5 est: ita incipit (ante est expunxit) P2, T; incipit Dur
6 ut: uersus T
7 Versus: ut T
8 et ideo: om P2, T
9 sum: in margine T
10 apostolus in epistola: in epistola apostolus P2
11 apostolus ... gratias: in epistola agit gracias apostolus T
12 qui habent: quod haberent P2
13 ueram: P2, T, Dur; illam P1
14 deo meo semper: semper deo meo P2, T
15 uobis: et cetera add P2, T
16 uero: om P2, T
17 hortatur: P2, T; ortamur P1
18 laudate: laudat T
19 de: om T
20 quod: qui T
21 et cetera: om T
22 diliges: dilige P2, T
23 tuum: et cetera add P2, T
24 omnes dauid: om e dauid omnes corr T
25 meo: et cetera add P2, T
26 erat: dauid add P2
27 Et: ita add P2, T
28 quoniam: quia P2, T; quando T
29 ipsum: ante in expunxit P1
30 offerre se: se offerre T
31 tollite: tolle P2
32 hostias: et cetera add P2
33 de: P2, Dur; om P1, T

Quellen
a super cathedram moysi: Matth 23,2
b da ... tui: AMS 193 (Hesbert, p 192sq: R B K S); Eccli 36,18
c inueniantur: AMS 193 (Hesbert, p 192sq: R B K S); Eccli 36,18
d letatus sum: AMS 193 (Hesbert, p 192sq: R B K S); Ps 121,1
e gratias ... uobis: 1 Cor 1,4
f letatus sum: AMS 193 (Hesbert, p 192sq: R B K S); Ps 121,1
g laudate ... gentes: AMS 188 (Hesbert, p 189: S)
h quod est mandatum: Matth 22,36
i diliges ... tuum: Matth 22,37
j quid ... meo: Matth 22,42-44
k mortuorum ... deus: cf Matth 22,32
l Ergo ... deus: cf Heiricus Autissiodorensis, Homilia II,39 (CCCM 116B, p 377sq)
m sanctificauit ... domino: AMS 193 (Hesbert, p 192sq: R B K S); Ex 24,4
n tollite hostias: AMS 194b (Hesbert, p 194sq: R B K S); Ps 95,8

Rezeption
A Sequitur ... prelatis: Durandus, Rationale VI,cxxxv,1-3,3-35 (CCCM 140A, p 570sq)

Zitiervorschlag: Guillelmus Autissiodorensis, Summa de officiis ecclesiasticis, tract. III, cap. 114, hrsg. v. Franz Fischer, Köln 2007-2013, guillelmus.uni-koeln.de/tcrit/tcrit_t3c114

Vergleichsstellen

Transkription P1

>> Folio anzeigen

>> Volltext anzeigen

Cambrai-Fassung

>> Kapitel anzeigen

>> Volltext anzeigen

Handschriftenseiten (Abb.)

B 70v, 71r
Br 293r, 293v
C 91v
D 68r, 68v
G 141v, 142r
M 56v, 57r
O 148r
P1 71r
P2 125r, 125v
S 89v, 90r
T 218v, 219r
Tr 105r, 105v