Tract. III, Cap. 118

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

III,118. Vicesima secunda dominica1

1. Si enim pugnauerimus, intererimus eternis nuptiis, si habuerimus uestem nuptialem, aliter non. Vestis nuptialis est caritas, unde in uicesima secunda dominica monemur et inuitamur ad habendam2 caritatem, ut non tantum bene3 faciamus proximo, sed etiam ei dimittamus iniurias nobis4 ab eo factas.

2. Vnde5 euangelium est de seruo, qui debebat6 centum milia7 talenta, cum quo8 posuit9 dominus rationema. Et ille dixit: "patienciam habe in me, et omnia reddam tibib A", et dimisit ei uniuersum debitum. Ille uero abiens obuiauit cuidam debitori suo et dixit ei: "redde, quod debesc", et suffocabat eum. Videntes autem conserui10 indignati sunt et nuntiauerunt hoc domino suo, qui dixit ei: "serue nequam, omne debitum dimisi tibi, quoniam rogasti me. Nonne oportuit et11 te misereri conserui tui, sicut et ego tui misertus sum? Redde, quod debesd". Et coegit eum reddere uniuersum debitum, quia nisi dimiserimus, non12 dimittetur nobise.

3. Euangelium ita13 incipit: "simile est regnum celorum14 homini, qui posuit rationem cum seruis suisf". In die iudicii ponet dominus15 rationem nobiscum, et nullus poterit conputare cum eo, quia de tempore, quomodo homo deo reddet16 rationem, quod tam bonum est, quod in quolibet eius momento potest homo fieri filius dei. Et tunc17 non poterit.

4. Et ideo incipit introitus: "si iniquitates obseruaueris, domine: domine, quis sustinebiturg", quasi dicat: nullus. Hoc est: "patienciam habe in meh".

5. Et sequitur uersus: "de profundis clamaui18 i".

6. In epistola inuitat nos apostolus ad perfectam caritatem, ut dimittamus fratri et deus dimittet19 nobis, quia sicut habetur in fine euangelii: "nisi dimiseritis fratri uestro de cordibus uestris, neque pater uester celestis dimittet uobisj". | Dicit igitur apostolus: "fratres, fiduciam20 talem habemusk 21". "Obsecro uos autem22, ut caritas uestra magis ac magis23 habundet, ut sitis sinceres et sine offensal". Et tunc est24 unitas in ecclesia, quando non offendimur25 propter iniurias, sed26 dimittimus.

7. Vnde sequitur responsorium: "ecce, quam bonum et quam iocundum habitare fratres in unumm". Illos autem, qui irascuntur, etiam sanat dominus ad preces27 aliorum28.

8. Vnde sequitur alleluia: "qui sanat contritos29 corden".

9. In euangelio monemur ad perfectam caritatem, et ut caute ambulemus ad nuptias cum ueste nupciali.

10. Et quia perfecta caritas non tantum impendit beneficia et dimittit iniurias, sed etiam30 orat pro inimicis, sequitur31 oratio hester, id est ecclesie ad assuerum32, qui interpretatur beatitudoo, id est ad christum: "recordare, dominep" et cetera, in qua orat pro33 reconciliatione peccatorum.

11. Et quia de hac reconciliatione gaudent angeli, sequitur communio34: " dico35 uobis: gaudium est in celoq 36 B".

Lesarten
1 Vicesima secunda dominica: om P2, T
2 habendam: habendum tantam T
3 bene: ss T
4 nobis: om P2
5 Vnde: post de exp T
6 debebat: debeat P2
7 milia: P2, T, Dur; om P1; decem Dur
8 quo: om T
9 posuit: possint T
10 conserui: e conseruati corr T
11 et: e te corr T
12 nisi ... non: P2, T; si dimittimus P1
13 ita: om P2
14 celorum: om T
15 dominus: om T
16 homo deo reddet: reddet homo P2, T
17 Et tunc: om P2, T
18 clamaui: ad te domine P2, T
19 dimittet: om P2, T
20 fiduciam: confidentiam P2, T, Dur
21 habemus: et cetera add P2, T
22 Obsecro uos autem: om T
23 ac magis: om P2
24 est: ss T
25 offendimur: offendimus Dur
26 sed: si T
27 preces: precem P2, T
28 ad preces aliorum: per caritatem dum penitent Dur
29 contritos: contrictos (!) T
30 etiam: ss T
31 sequitur: sequiturquitur P1
32 assuerum: assuetum T
33 pro: pro collatione peccato ante add P1
34 communio: postcommunio P2, T
35 communio: quia ante add P2, T
36 celo: et cetera add P2, T

Quellen
a seruo ... rationem: cf Matth 18,23sq; cf Matth 18,28 ('... centum denarios ...')
b patienciam ... tibi: Matth 18,26
c redde quod debes: Matth 18,26
d serue ... debes: Matth 18,32sq
e nisi ... nobis: cf Matth 18,35
f simile ... suis: Matth 18,23
g si ... sustinebitur: AMS 197 (Hesbert, p 196sq: R B K S); Ps 129,3
h patienciam ... me: Matth 18,26
i de profundis clamaui: AMS 197 (Hesbert, p 196sq: R B K S); Ps 129,1
j nisi ... uobis: Matth 18,35
k fratres ... habemus: Phil 1,6
l Obsecro ... offensa: Phil 1,9sq
m ecce ... unum: AMS 197 (Hesbert, p 196sq: R B K S); Ps 132,1
n qui ... corde: AMS 197 (Hesbert, p 196sq: R); AMS 199a (Hesbert, p 198sq: B C K S)
o assuerum ... beatitudo: Hieronymus, Liber de interpretatione hebraeorum nominum, Dan litt A (CCSL 72, p 129)
p recordare domine: AMS 197 (Hesbert, p 196sq: R K S); Esth 14,12
q dico ... celo: AMS 197 (Hesbert, p 196sq: B K S); Luc 15,10

Rezeption
A Si ... tibi: Durandus, Rationale VI,cxxxix,1-2,3-10 (CCCM 140A, p 577)
B incipit ... celo: Durandus, Rationale VI,cxxxix,3-5,18-45 (CCCM 140A, p 577sq)

Zitiervorschlag: Guillelmus Autissiodorensis, Summa de officiis ecclesiasticis, tract. III, cap. 118, hrsg. v. Franz Fischer, Köln 2007-2013, guillelmus.uni-koeln.de/tcrit/tcrit_t3c118

Vergleichsstellen

Transkription P1

>> Folio anzeigen

>> Volltext anzeigen

Cambrai-Fassung

>> Kapitel anzeigen

>> Volltext anzeigen

Handschriftenseiten (Abb.)

B 73r, 73v
Br 293v, 294r
C 92r, 92v
D 70r, 70v
G 142v, 143r
M 58r, 58v
O 148r, 148v
P1 72r
P2 126r, 126v
S 91r, 91v
T 219v, 220r
Tr 106r, 106v