Tract. III, Cap. 58

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

III,58. Secunda feria1

1. Secunda uero2 feria3 de cruce nostra et maxime de ieiunio, quia debemus crucifigere membra nostra cum uiciis et concupiscentiis.

2. Sed quia non potest homo ieiunare, nisi liberetur ab inimicis uisibilibus et inuisibilibus, scilicet4 diabolo5, mundo et malis, quod6 idem est, et morte, ideo in introitu petit liberari ab inimicisa. Et est7 tercii toni8 propter liberationem a triplici9 inimico.

3. Epistola uero sequitur, in qua inuitamur ad ieiunium per exemplum niniuitarum10, qui ad solius ione11 unicam12 predicationem ieiunium indixerunt etiam iumentis, ut liberarentur a temporali subuersione. Quanto magis nos debemus penitenciam suscipere ad uocem ueri ione et apostolorum, ut a subuersione spirituali liberemur.

4. In responsorio13 similiter petit liberari14 ab inimicis et in uersu salutem: "deus in nomine tuo saluum me facb". Et est15 tercii toni propter uirtutem trinitatis et liberationem a triplici inimico.

5. Postmodum sequitur euangelium, in quo dicit dominus scribis16 et phariseis: "quid uultis me interficerec", et loquitur17 de resurrectione sua et ascensione et18 spiritus sancti missione propter hoc, ut illi, qui sunt in cruce19, qui sustinent multa a malis sicut ipse dominus, semper habeant respectum ad fructum, et causa20: "ascendam in palmam et apprehandam21 fructus eiusd".

6. In offertorio22 petit liberari ab inimicis in anima: "domine conuertere et23 eripe24 animam meame". Et est25 sexti toni, quia liberatio anime perfecta est liberatio.

7. Et post in communione26 atribuit deo27 liberationem suam: "dominus uirtutum28 est rex glorief". Et est29 tercii toni30, quia ille est deus trinitas31, qui liberatA.

Lesarten
1 Secunda feria: om P2, T
2 uero: om P2
3 feria: est add P2, T
4 scilicet: om P2, T
5 diabolo: et add P2, T
6 quod: ante idem cancelauit P1
7 Et est: om P2, T
8 tercii toni: iii tono P2, T
9 triplici: ante temporali P1
10 niniuitarum: in*** P2
11 ione: uacat P2
12 unicam: ex unam corr T
13 In responsorio: P2, T, Dur; responsorium P1
14 similiter petit liberari: petit similiter liberari P2; similiter liberari petit T
15 Et est: om P2, T
16 scribis: superbis P2
17 loquitur: om T
18 et: om P2, T
19 qui ... cruce: P2, T, Dur; om P1
20 et causa: T; unde in canticis P1, P2; est causa P2
21 apprehandam: apreprehendam P1
22 offertorio: P2, T, Dur; officio P1
23 et: om P2, T
24 eripe: ante a expunxit T
25 Et est: om P2, T
26 Et ... communione: in post communione P2, T
27 deo: om T
28 uirtutum: ipse add P2, T
29 Et est: om P2, T
30 tercii toni: iii tono P2
31 trinitas: trinitatis T

Quellen
a introitu ... inimicis: cf AMS 68 (Hesbert, p 68: xxx)(MMDB: Perugia, Biblioteca Comunale 'Augusta', Ms 2781, fol 68v)
b deus ... fac: AMS 68 (Hesbert, p 82sq: M B C K S)
c quid ... interficere: Ioh 7,20
d ascendam ... eius: Cant 7,8
e domine ... meam: AMS 68 (Hesbert, p 82sq: B C K S)
f dominus ... glorie: AMS 68 (Hesbert, p 82sq: C K S)

Rezeption
A Secunda ... liberat: Durandus, Rationale VI,lxi,1-3,4-32 (CCCM 140A, p 314sq)

Zitiervorschlag: Guillelmus Autissiodorensis, Summa de officiis ecclesiasticis, tract. III, cap. 58, hrsg. v. Franz Fischer, Köln 2007-2013, guillelmus.uni-koeln.de/tcrit/tcrit_t3c58

Vergleichsstellen

Transkription P1

>> Folio anzeigen

>> Volltext anzeigen

Cambrai-Fassung

>> Kapitel anzeigen

>> Volltext anzeigen

Handschriftenseiten (Abb.)

B 43v, 44r
Br 284v
C 81v, 82r
D 43r, 43v
G 128v
M 32v, 37r
O 144r
P1 59v
P2 109r, 109v
S 69v, 70r
T 203v
Tr 89r