Tract. III, Cap. 20

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

III,20. De festo purificationis

1. Post predictas festiuitates sequitur festum purificationis, quod est, sicut deus uenit in templum. Qui aduentus significat aduentum eius in ecclesiam et in mentem cuiuslibet 1 fidelis anime, que est templum spirituale. Hunc aduentum spiritualem 2 significat dominus per malachie tercium: "ecce ego mitto angelum meum, qui properabit uiam ante faciem tuam 3   a " et cetera A .

2. Dicitur uero festum purificationis, quia beata uirgo, licet purificatione non indigeret, quia nullo modo inmunda fuit B , tamen uoluit facere, quod faciebant alie 4 mulieres secundum legem in purificatione sua causa 5 humilitatis et liberalitatis 6 gerens eis morem. Dictum est enim in 7 leuitici xii: "mulier, si suscepto semine peperit masculum, inmunda erit septem diebus iuxta dies 8 separationis menstrue 9 . Die uero 10 octauo circumcidetur infans. Ipsa uero triginta tribus diebus manebit in sanguine 11 purificationis sue b ". Per hoc patet, quod beata uirgo non tenebatur, | quia non suscepit semen, unde "non ex uirili semine, sed mistico spiramine 12 uerbum dei factum 13 caro c ". Sed quando uenit plenitudo temporis, misit deus filium suum natum ex muliere factum 14 sub lege, ut eos, qui sub lege erant, redimeret. Et iterum: "non ueni 15 legem soluere, sed adimplere d   e ". Quod 16 uidebatur debere mater eius, reddidit. Ideo dicitur in euangelio: "ut offerret 17 secundum consuetudinem legis pro eo 18 par turturum f " et cetera 19 , sicut lex uidebatur exigere g .

3. Sequitur etiam festum illud 20   21 precedentia festa ratione misterii, secundum etiam rationem 22 misterii uoluit deus in templo presentari D . Nascitur enim per fidem in homine.

4. Et sequitur circumcisio, quia quando fides est in homine, unde in 23 actibus xu: "fide purificans corda eorum h ". Qui uero habet ueram fidem, relinquit omnia mala opera, et tunc apparet ei deus E . Et tunc 24 sequitur festum apparitionis in corde hominis post natiuitatem et circumcisionem. Quando non 25 uidet homo deum, indiget purificatione quadraginta dierum, id est perfecta penitencia, que per 26 quadraginta dies significatur, ut christus quiete et pacifice maneat in nobis. Etsi enim in nobis ante sit, non tamen ibi est tamquam in templo suo 27 , unde facienda est penitencia, ut in nobis maneat sicut in templo suo et tunc fit ibi 28 oblatio.

5. Offeruntur enim ibi 29 "par 30 turturum i ", id est mundicia mentis et corporis, quod non potest fieri nisi in iugi luctu, sicut turtur gemit pro cantu, "et duos pullos columbarum j ", id est geminam simplicitatem F .

6. Tres autem predicte oblationes comparantur tribus oblationibus factis 31 a iudeis. Prima, in qua offertur aurum, competit exodo, ubi 32 post exitum de egipto 33 filii israel obtulerunt aurum ad faciendum tabernaculum k . Hoc facit homo, quando uidet deum.

7. Postea uero purificatus per penitenciam offert hostias mundas, ut dictum est, quod pertinet ad leuiticum l .

8. In numeris uero habetur de uitula rufa m , que 34 proprie christi significat passionem, quam possunt tantum offerre illi, quorum "conuersatio in celis est 35   n ", qui perfecte possunt imitari deum patiendo martirium, postquam perfecte crucifixerunt carnem suam cum uiciis et concupiscentiis. Isti 36 enim sunt, qui perfectam deo simplicitatem 37 offerunt, non querentes nisi tantum 38 deum 39 .

9. Secundum misterium 40 in templum uenit in hac die, ut notetur aduentus eius in mentem cuiuslibet fidelis siue in ecclesiam. Paratus est enim 41 intrare, unde in introitu dicitur: "suscepimus, deus, misericordiam tuam", emphasis est, id est christum, "in medio templi tui o ", quia christus est lignum uite in medio paradisi, paratus equaliter omnibus subuenire et dona 42 sua 43 largiri. Sequitur: "secundum nomen 44 tuum ita 45 et laus tua in fines 46 terre p ", quia 47 sicut creasti omnia 48 et recreasti, ita laudandus es per totum mundum.

10. Et ut 49   50 | ueniat in mentem nostram, ortatur 51 ecclesia filios suos, ut occurrant ei. Vnde dicit in principio matutinalis officii in inuitatorio: "ecce, uenit ad templum sanctum suum dominator dominus, gaude et letare syon occurrens deo tuo q ", per fidem et bona opera. Et propter hoc festum istud dicitur ypapanti domini 52 , quod est obuiatio, quia 53 si uolumus, quod iste ueniat in mentem, accipiamus eius similitudinem.

11. Et hoc idem dicit primum responsorium: "adorna talamum tuum syon r ", id est uirtutibus 54 purifica te, "et accipe s " uirtutes et sic 55 ueniet 56 in te G . Omnia alia responsoria sunt 57 uel de oblatione uel de prophetia sancti symeonis preter ultimum, in quo est difficultas: "gaude, maria uirgo 59   t ".

12. questio. Solet autem queri, cum adhuc pullulent infinite hereses, quomodo beata uirgo omnes interemit.

13. solutio. Ad quod dicimus, quod hoc fecit, quantum in se 61 fuit, quia ipsa ostendit illum uisibilem, qui inuisibilis erat. Primum enim non poterat inueniri. Quidam enim ipsum querebant in deliciis carnis, quidam in diuiciis, quidam 62 in libris philosophorum, et non erat ibi. Vnde eum ibi non poterant inuenire, quia eum non uidebant. Vnde in canticis: "quesiui et non inueni illum 63   u ". Modo uero non potest aliquis errare in uia, si uelit. Vnde manifeste 64 habetur in ysaia: "hec erit nobis uia directa v ", ut etiam stultus non erret per eam. Et que erit illa uia? "Ecce, dabo in syon salutem et in ierusalem gloriam meam w   H ".

14. Hoc idem habetur in epistola de malachie 65 tercio: "ecce ego mitto angelum meum x ", id est nuntium iohannem baptistam, qui fuit precursor domini. Vnde dicit in iohanne: "ego sum uox clamantis in deserto y ". Post uocem sequitur uerbi 66 intellectus, scilicet sermonis, et lucifer, post quem ortus est uerus sol 67 . Vnde iob: "numquid produces luciferum in tempore suo z ", "et statim ueniet ad templum sanctum suum dominator, quem uos queritis", per intellectum, "et angelus testamenti, quem uos uultis aa ", per affectum.

15. Vidit ipsum symeon, qui audierat in responsis "non uisurum se mortem, nisi prius 68 uideret christum deum 69   ab ". Statim uero, cum uidit, dixit: "nunc dimittis seruum tuum, domine 70   ac " et cetera.

16. Sequitur: "lumen ad reuelationem gentium", que illuminate sunt per fidem, "et gloriam plebis tue israel ad ". Qui eum 71 uidet, gloriatur. Ipse est lumen cecis, unde "populus gentium, qui ambulabat in tenebris, uidit lucem magnam ae " et gloriam plebis tue israel, id est uidentium te uere per fidem. Isti enim sunt israel.

17. Hec est diffinitio ipsius christi, quia 72 difinitiue notificauit eum symeon dicens: "lumen ad reuelationem 73   af " et cetera. "Et 74 accepit eum in ulnas suas ag ". Debemus enim eum portare non tantum corde, sed etiam 75 brachiis. Vnde in canticis: "pone me super cor tuum pone me ut signaculum super brachium tuum 76   ah ", et prima corinthiorum 77 ui: "empti 78 estis precio magno, glorifi|cate et portate deum in corde et 79 corpore uestro ai ".

18. Et debemus portare non tantum deitatem uel humanitatem, sed utrumque, quod significatur per candelam, quam ferimus in processione, que sit ad ostendendum, quod debemus eum ferre sicut 80 symeon I . Per ceram enim humanitas, per lumen deitas intelligitur J   aj .

19. Benedicuntur autem, ut digne ferant omnes. Sunt enim multi habentes intus tenebras, licet extra luceant. Digne ferentes 81 sunt, qui sicut extra lucent per lumen, quod ipsi ferunt in manibus, ita lucent interius per ueram fidem.

20. In hoc etiam festiuitas et gaudium magnum 82   K .

Lesarten
1 cuiuslibet: cuiusque P2, T
2 spiritualem: om P2, T
3 tuam: et statim ueniet ad templum sanctum suum dominator P2, T
4 alie: om P2, T
5 causa: P2, T ; causam P1
6 liberalitatis: libertatis T
7 in: om P2, T
8 dies: P2, T ; om P1
9 menstrue: P2, T ; menstrua P1
10 uero: om P2, T
11 manebit in sanguine: in sanguinem (!) manebit T
12 spiramine: P2, T ; spiramine et cetera P1
13 factum: om P2
14 factum: et tamen P2
15 non ueni: quia non uenit P2, T
16 Quod: om ('...' vacat) T
17 offerret: P2, T ; facerent P1
18 pro eo: om P2
19 cetera: id est add T
20 illud: istud P2, T
21 etiam festum illud: istud etiam festum T
22 secundum etiam rationem: sicut etiam ratione P2 ; sicut et ratione T, Dur
23 in: om P2
24 tunc: sic T
25 non: uero P2, T
26 que per: per quam T
27 suo: om P2, T
28 fit ibi: ibi fit (ex ibi est corr) P2
29 ibi: ei P2, T
30 par: paria P2, T
31 factis: ante isti P1
32 ubi: P2, T ; ibi P1
33 egipto: egiptum P1
34 que: quę T
35 in celis est: est in celis T
36 Isti: illi P2
37 deo simplicitatem: simplicitatem deo P2, T
38 tantum: om T
39 deum: om P2 ; christum T
40 misterium: est add P2, T, Dur
41 est enim: enim est P2, ( est ss) T
42 dona: bona P2, T
43 sua: vacat (aufgrund schlecheter Beschreibbarkeit des Pergaments) P1
44 nomen: deus add P2
45 ita: vacat (aufgrund schlechter Beschreibbarkeit des Pergaments) P1
46 fines: fi ; P2, T
47 quia: quasi P2
48 omnia: omnes P2, T
49 Et ut: ut autem add P2, T, Dur
50 ut: ultimae lineae uacant (codex mutilatus) P1
51 ortatur: hortatur P2
52 ypapanti domini: ypapantis P2, T
53 quia: quasi P2, T
54 id est uirtutibus: uirtutibus id est P2, T
55 sic: ss T
56 ueniet: e venit corr T
57 sunt: om T
58 questio: om P2, T
59 uirgo: et cetera add P2, T
60 solutio: om P2, T
61 in se: om P2
62 quidam: alii P2, T
63 illum: eum P2, T
64 manifeste: manifestissime P2, T, Dur
65 malachie: malis P2
66 uerbi: uerbum T
67 ortus ... sol: sol uerus ortus est P2 ; sol uerus est ortus T
68 prius: om P2, T
69 deum: dominum P2, T
70 seruum tuum domine: om P2, T
71 eum: cum P2, T
72 quia: qua P2, T
73 ad reuelationem: om P2, T
74 Et: symeon autem P2, T
75 etiam: in add P2, T
76 super cor ... brachium tuum: ut signaculum super cor tuum P2 ; ut signaculum super cor tuum, pone me ut signaculum super brachium tuum T
77 corinthiorum: ad corinthios P2, T
78 empti: enim add P2, T
79 corde et: P2, T ; om P1
80 sicut: fecit add P2, (ante dicit expunxit) T
81 ferentes: fentes P1
82 magnum: maximum P2, T

Quellen
a ecce ... faciem tuam: Mal 3,1
b mulier ... purificationis sue: Leu 12,2-4
c non ... caro: Ambrosius Mediolanensis, Hymnus 5,3 (ed Fontaine)
d non ueni ... adimplere: Matth 5,17
e Dicitur uero ... adimplere: cf Iohannes Beleth, Summa de ecclesiasticis officiis 81a (CCCM 41A, p 148sq)
f ut ... turturum: cf Luc 2,24
g dicitur ... exigere: cf Sicardus Cremonensis, Mitrale V,11 (PL 213,242D)
h fide ... eorum: Act 15,9
i turturum: cf CAO 4104 (Hesbert 3, p 379); cf CAO 7307 (Hesbert 4, p 326); cf Leu 12,8; cf Luc 2,24
j columbarum: cf CAO 4104 (Hesbert 3, p 379); cf CAO 7307 (Hesbert 4, p 326); cf Leu 12,8; cf Luc 2,24
k exodo ... tabernaculum: cf Ex 35,5-11
l purificatus ... leuiticum: cf Leu 12,6-8
m In numeris ... rufa: Num 19,2-9
n conuersatio ... est: Phil 3,20
o suscepimus ... tui: AMS 29b (Hesbert, p 38); cf Ps 47,10
p secundum nomen ... terre: AMS 29b (Hesbert, p 38); Ps 47,11
q tuo: CAO 1072 (Hesbert 3, p 8)
r adorna ... syon: CAO 6051 (Hesbert 4, p 12)
s et accipe: CAO 6051 (Hesbert 4, p 12: ' et suscipe ')
t gaude maria uirgo: CAO 6759 (Hesbert 4, p 191)
u quesiui ... illum: Cant 3,1
v hec ... directa: Is 35,8
w Ecce ... meam: Is 46,13 (Vulgata: '... et Israheli gloriam meam ')
x ecce ... meum: Mal 3,1
y ego ... deserto: Ioh 1,23
z numquid ... suo: Iob 38,32
aa et statim ... uultis: Mal 3,1
ab non ... deum: Luc 2,26
ac nunc ... domine: Luc 2,29
ad lumen ... israel: Luc 2,32
ae populus ... magnam: cf Is 9,2
af lumen ad reuelationem: Luc 2,32
ag Et accepit ... suas: Luc 2,28
ah pone me super ... brachium tuum: Cant 8,6 (Vulgata: ' Pone me ut signaculum super cor tuum ut signaculum super brachium tuum ')
ai empti ... uestro: 1 Cor 6,20
aj Et debemus ... intelligitur: cf Sicardus Cremonensis, Mitrale V,11 (PL 213,243B-244A)

Rezeption
A Qui aduentus ... et cetera: Durandus, Rationale VII,vii,5,60-65 (CCCM 140B, p 36)
B Dicitur uero ... inmunda fuit: Durandus, Rationale VII,vii,6,67-69 (CCCM 140B, p 36sq)
C dicitur ... exigere: Durandus, Rationale VII,vii,8,129*-133* (CCCM 140B, p 39)
D Sequitur ... presentari: Durandus, Rationale VII,vii,9,150-152 (CCCM 140B, p 39)
E Nascitur ... deus: Durandus, Rationale VII,vii,9,154-158 (CCCM 140B, p 39)
F facienda ... simplicitatem: Durandus, Rationale VII,vii,9,158-162 (CCCM 140B, p 39)
G Secundum ... te: Durandus, Rationale VII,vii,10,163-182 (CCCM 140B, p 39sq)
H Solet ... meam: Durandus, Rationale VII,vii,11,190-200 (CCCM 140B, p 40)
I Et ... symeon: Durandus, Rationale VII,vii,12,212-219 (CCCM 140B, p 40sq)
J Et debemus ... intelligitur: redigit Durandus, Rationale VII,vii,12,219-221 (CCCM 140B, p 41)
K Benedicuntur ... magnum: Durandus, Rationale VII,vii,13,232-236 (CCCM 140B, p 41)

Zitiervorschlag: Guillelmus Autissiodorensis, Summa de officiis ecclesiasticis, tract. III, cap. 20, hrsg. v. Franz Fischer, Köln 2007-2013, guillelmus.uni-koeln.de/tcrit/tcrit_t3c20

Vergleichsstellen

Transkription P1

>> Folio anzeigen

>> Volltext anzeigen

Cambrai-Fassung

>> Kapitel anzeigen

>> Volltext anzeigen

Handschriftenseiten (Abb.)

B 26r, 26v, 27r, 27v
Br 278v, 279r
C 75r, 75v
D 25v, 26r, 26v
G 119v, 120r
M 23r, 23v, 24r
O 141v, 142r
P1 51v, 52r
P2 97v, 98r, 98v
S 55v, 56r, 56v
T 193r, 193v
Tr 77v, 78r
U 100r, 100v