Tract. III, Cap. 44

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

III,44. Secunda feria 1

1. In secunda 2 feria ostenditur, quod saluat per baptismum. Sed quia baptismus datur per trinitatem, ideo de trinitate est introitus: "in deo laudabo uerbum a ", et ter ponitur ibi "deus". Et est de tercio tono 3 propter hoc, quod 4 loquitur de trinitate.

2. Epistola uero est de naaman, ad quem misit eliseus giezi, seruum suum, ut sanaret eum. Et precepit ei, quod lauaret se in iordane 5 septies. Et facta est caro eius quasi pueri 6 .

3. Iordanis interpretatur descensus humilitatis b , in qua petit ecclesia mundari ter, ad preceptum domini, querit 7 salutem in aqua, que est inferior creatura.

4. Postmodum sequitur responsorium: "deus laudem meam c ", in quo ecclesia humiliat se per confessionem, et est de tercio tono similiter.

5. Vero in euangelio 8 ostendit dominus, quod non sunt missi prophete nisi ad humiles sicut heliseus ad naaman et elias ad uiduam, et ostendit superbiam iudeorum. Et dicit postea: "ihesus uero transiens per medium illorum ibat d ", ad significandum, quod humilis, quicquid ei fiat, uiam suam non derelinquit 9   A .

Lesarten
1 Secunda feria: om P2 ; *** add man rec in margine T
2 secunda: quinta P2 ; secunda (corr) T ; uero add P2, T
3 tono: dono P2
4 quod: om P2
5 lauaret se in iordane: se in iordane lauaret P2, T
6 eius quasi pueri: e quasi pueri eius corr T
7 querit: queritur T
8 Vero in euangelio: in ewangelio uero P2, T, Dur
9 derelinquit: derelinquet P2

Quellen
a in ... uerbum: AMS 54 (Hesbert, p 68sq: B C K S)
b Iordanis ... humilitatis: cf Ambrosius Mediolanensis, Explanatio psalmorum xii, 37,10 (CSEL 64, p 143); cf Hieronymus, Liber de interpretatione hebraeorum nominum, Gen litt I (CCSL 72, p 67) ; cf Hieronymus, Liber de interpretatione hebraeorum nominum, Luc litt I (CCSL 72, p 140); cf Bernardus Claraevallensis, Sententiae 3,34 (ed Leclercq et Rochais VI,2, p 87)
c deus laudem meam: cf AMS 54 (Hesbert, p 68sq: om fontes); cf Ps 108,1
d ihesus ... ibat: Luc 4,30

Rezeption
A In ... derelinquit: Durandus, Rationale VI,xlvii,1-3,5-26 (CCCM 140A, p 282)

Zitiervorschlag: Guillelmus Autissiodorensis, Summa de officiis ecclesiasticis, tract. III, cap. 44, hrsg. v. Franz Fischer, Köln 2007-2013, guillelmus.uni-koeln.de/tcrit/tcrit_t3c44

Vergleichsstellen

Transkription P1

>> Folio anzeigen

>> Volltext anzeigen

Cambrai-Fassung

>> Kapitel anzeigen

>> Volltext anzeigen

Handschriftenseiten (Abb.)

B 38r
Br 282v
C 79v
D 37r
G 125v
M 36r
O 143v
P1 56v
P2 105v
S 64v, 65r
T 200r
Tr 85r
U 103v