Tract. III, Cap. 115

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

III,115. Decima nona dominica post pentecosten 1

1. Dominica nona decima 2   3 respondet precedenti, in qua dictum est: "da pacem, domine, sustinentibus te ut prophete tui a ", id est prelati, "fideles inueniantur b ".

2. Fideles autem inueniuntur, si faciunt 4 , quod habetur in euangelio huius none decime dominice, in quo habetur, quod "adduxerunt ad ihesum 5 paraliticum. Ihesus autem uidens fidem illorum, qui offerebant c " et cetera. Paralitici sunt, qui in deliciis 6 ita dissoluti sunt 7 , quod non possunt facere bona opera et 8 merito fidei prelatorum sanantur d . Ideo bonum est 9 habere bonos prelatos. "Quidam autem de scribis 10 dixit: hic blasphemat, qui peccata dimittit. Videns autem ihesus 11 cogitationes eorum dixit e : ut sciatis 12 , quia filius hominis habet potestatem 13 dimittendi peccata, dixit paralitico: tolle grabatum tuum f ".

3. Et quia solus dominus est 14 , qui sanat paralisim 15 , incipit introitus: "salus populi ego sum g ".

4. Versus: "attendite, popule meus, legem 16   h ", per quam sanantur paralitici.

5. In epistola monet apostolus 17 paraliticos, ut erigantur a torpore 18 paralisis 19 ad bona opera i : "renouamini j " et cetera.

6. Sequitur 20 graduale in uoce paralitici: "dirigatur, domine 21 , oratio mea k   22 ".

7. Versus 23 : "eleuatio manuum 24   l ". Iste iam 25 eleuatur ad bona opera.

8. Et iterum 26 alleluia in uoce paralitici sanati: "dextera domini fecit uirtutem m ", quia sanauit me. |

9. Sed quia non sufficit 27 sanari 28 , nisi dominus custodiat, sequitur offertorium: "si ambulauero n ". Vbicumque 29 ambulent 30 sanati, dominus 31 custodit eos, quantum in se est A . Et sequitur 32 communio.

Lesarten
1 Decima nona ... pentecosten: om P2, T
2 nona decima: xuiii P1
3 Dominica nona decima: nona decima dominica P2, T
4 faciunt: faciant P2, T
5 ihesum: dominum P2, T
6 deliciis: suis add P2, T
7 ita dissoluti sunt: sunt ita dissoluti P2
8 et: ss P2
9 est: P2, T, Dur ; esset P1
10 de scribis: describit T
11 Videns autem ihesus: ihesus autem uidens P2, T
12 sciatis: sciant P2, T
13 habet potestatem: potestatem habet P2
14 est: ss T
15 paralisim: paralipsim (!) P2
16 legem: meam add P2, T
17 apostolus: ante nos exp P2
18 torpore: corpore P2, T
19 a torpore paralisis: corporaliter a paralisi Dur
20 Sequitur: et ante add P2, T
21 domine: om P2, T, Dur
22 mea: et cetera add P2, T
23 Versus: ut T
24 manuum: om P2, T
25 Iste iam: iam iste P2, T
26 Et iterum: tercium T
27 sufficit: me add T
28 sanari: sanare P2, T
29 Vbicumque: ubique T
30 ambulent: ambulauerint P2
31 dominus: a domino P2, T, Dur
32 Et sequitur: P2, T ; om P1

Quellen
a da ... tui: AMS 193 (Hesbert, p 192sq: R B K S); Eccli 36,18
b fideles inueniantur: AMS 193 (Hesbert, p 192sq: R B K S); Eccli 36,18
c adduxerunt ... offerebant: Matth 9,2
d Paralitici ... sanantur: cf Guillelmus Alvernus, Sermones de tempore, CCXCVI (CCCM 230A, p 593)
e Quidam ... dixit: Matth 9,3sq
f ut sciatis ... grabatum tuum: Matth 9,6
g salus ... sum: AMS 194a (Hesbert, p 192sq: R B K S)
h attendite ... legem: AMS 194a (Hesbert, p 192sq: R B K S); Ps 77,1
i erigantur ... opera: cf Beda Venerabilis, Expositio IX,34 (CCSL 121, p 27); Glossa Ordinaria, ad Marcum 2,3
j renouamini: Eph 4,23
k dirigatur ... mea: AMS 194a (Hesbert, p 192sq: R B K S)
l eleuatio manuum: AMS 194a (Hesbert, p 192sq: R B K S); Ps 140,2
m dextera ... uirtutem: AMS 199a (Hesbert, p 199: B C)
n si ambulauero: AMS 194b (Hesbert, p 194sq: R B K S); Ps 137,7

Rezeption
A Dominica ... est: Durandus, Rationale VI,cxxxvi,1sq,3-31 (CCCM 140A, p 572)

Zitiervorschlag: Guillelmus Autissiodorensis, Summa de officiis ecclesiasticis, tract. III, cap. 115, hrsg. v. Franz Fischer, Köln 2007-2013, guillelmus.uni-koeln.de/tcrit/tcrit_t3c115

Vergleichsstellen

Transkription P1

>> Folio anzeigen

>> Volltext anzeigen

Cambrai-Fassung

>> Kapitel anzeigen

>> Volltext anzeigen

Handschriftenseiten (Abb.)

B 71r, 71v
Br 293v
C 91v
D 68v
G 142r
M 57r
O 148r
P1 71r, 71v
P2 125v
S 90r
T 219r
Tr 105v