Tract. III, Cap. 100

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

III,100. Quarta dominica 1

1. Quarta causa, quare 2 defendimus regnum nostrum, sunt opera misericordie. Vnde in euangelio quarte 3 dominice 4 dicitur: "estote misericordes a ", et post: "mensuram bonam et confertam et coagitatam et supereffluentem 5 dabunt 6 in sinum uestrum b ".

2. Quia uero non 7 potest 8 homo facere opera misericordie, nisi illuminetur, ideo incipit introitus: "dominus illuminatio mea c ".

3. Et quia per opera misericordie est ecclesia 9 "terribilis ut castrorum acies ordinata d ", sequitur uersus: "si consistant aduersum me castra e   10 ".

4. Postea petit misericordiam et gratiam dandi elemosinas, cum dicit in oratione 11 : "protector in te sperantium, deus, sine quo nichil est ualidum, nichil sanctum f   12 ".

5. In epistola uero ostenditur premium: "non sunt condigne passiones 13 huius temporis g " et cetera. Et post: "omnis creatura ingemescit 14 expectans reuelationem filiorum dei h   A ". Et hoc ostenditur, ut libentius faciamus opera misericordie.

6. Postquam autem 15 epistola ostendit reuelationem filiorum dei, petit 16 in responsorio ueniam de peccatis: "propicius esto peccatis nostris 17   i ".

7. Et sequitur alleluia: "in te, domine, speraui", quia sperantibus in se est propicius B .

8. Adaptantur autem 18 iste quatuor dominice quatuor libris 19 regum sic: in primo enim libro habetur 20 , quomodo dauid inunctus est 21 ; unde incipit introitus: "domine, in misericordia tua speraui j "; unde in responsorio: "et inunxit me unctione misericordie sue et oleo exultationis k "; unde sequitur in introitu: "exultauit cor meum l "; et ita ostendit 22 se unctum oleo leticie per misericordiam dei.

9. In secundo libro habetur, quomodo 23 liberatus fuit 24 ab inimicis et unctus bis 25 , ut haberet 26 latitudinem regni; unde in secunda dominica incipit 27 introitus: "factus est dominus protector meus et eduxit me in latitudinem m ", ut late regnarem.

10. In | tercio habetur, quomodo mortuus fuit; unde utitur ecclesia uoce decedentium dicens: "respice in me et miserere mei n ", et in uersu: "in te domine speraui o ", in tercia dominica.

11. In quarto libro habetur de prophetis, qui illuminati sunt a deo, ut uiderent uentura; et 28 ideo in quarta dominica dicitur in introitu: "dominus, illuminatio mea p   29   C ".

Lesarten
1 Quarta dominica: om P2, T
2 quare: qua P2, T
3 quarte: tercie P2, T
4 dominice: diei add P2
5 supereffluentem: superfluam superfluentem T
6 dabunt: dabit P2
7 non: no (!) P2
8 potest: P2, T, Dur ; petit P1
9 ecclesia: est ecclesia add P2
10 castra: et cetera add P2, T
11 in oratione: om P2, T
12 sanctum: et cetera add P2, T
13 passiones: passionis T
14 ingemescit: ingeniscit P2
15 autem: in add T
16 petit: petet T
17 nostris: om P2, T
18 autem: etiam P2, T
19 libris: P2, T ; libri P1
20 libro habetur: e habetur libro corr T
21 est: fuit P2, T, Dur
22 ita ostendit: in offertorio P2 ; ita ostendet T
23 quomodo: P2, T, Dur ; quoniam P1
24 fuit: ante est expunxit P2
25 bis: P2, T, Dur ; om P1
26 haberet: habeberet (!) T
27 incipit: P2, T, Dur ; om P1
28 et: om P2, T
29 mea: et cetera add P2, T

Quellen
a estote misericordes: Luc 6,36
b mensuram ... uestrum: Luc 6,38
c dominus illuminatio mea: AMS 176 (Hesbert, p174sq: R B K S)
d terribilis ... ordinata: Cant 6,3
e si ... castra: AMS 176 (Hesbert, p 174sq: R B K S)
f protector ... sanctum: Supplementum Anianense 1138 (Deshusses I, p 392)
g non ... temporis: Rom 8,18
h omnis ... dei: cf Rom 8,21-23
i propicius ... nostris: AMS 176 (Hesbert, p 176sq: M B K S)
j domine ... speraui: AMS 173 (Hesbert, p 172sq: R B K S)
k et inunxit ... exultationis: AMS 173 (Hesbert, p 172sq: R B K S)
l exultauit cor meum: AMS 173 (Hesbert, p 172sq: R B K S)
m factus ... latitudinem: AMS 174 (Hesbert, p 174sq: R B K S)
n respice ... mei: AMS 175 (Hesbert, p 174sq: R B K S)
o in ... speraui: AMS 175 (Hesbert, p 174sq: R B K S)
p dominus illuminatio mea: AMS 176 (Hesbert, p 176sq: R B K S)

Rezeption
A Quarta ... dei: Durandus, Rationale VI,cxviii,1,1-21 (CCCM 140A, p 548)
B petit ... propicius: Durandus, Rationale VI,cxviii,1,22-25 (CCCM 140A, p 548)
C Adaptantur ... mea: Durandus, Rationale VI,cxviii,2,27-43 (CCCM 140A, p 548sq)

Zitiervorschlag: Guillelmus Autissiodorensis, Summa de officiis ecclesiasticis, tract. III, cap. 100, hrsg. v. Franz Fischer, Köln 2007-2013, guillelmus.uni-koeln.de/tcrit/tcrit_t3c100

Vergleichsstellen

Transkription P1

>> Folio anzeigen

>> Volltext anzeigen

Cambrai-Fassung

>> Kapitel anzeigen

>> Volltext anzeigen

Handschriftenseiten (Abb.)

B 65r, 65v
Br 291v
C 89v
D 62v, 63r
G 139r, 139v
M 52v, 53r
O 147r
P1 68v, 69r
P2 122r
S 86r, 86v
T 215v, 216r
Tr 102r, 102v