Tract. IV, Cap. 2

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

IV,2. De festis beate uirginis1

1. Inter omnes autem2 sanctos primatum tenet et excellentissima est beata uirgoa, de qua ecclesia in quatuor anni temporibus quatuor celebrat festiuitates sollempnes, quia in omni tempore debemus eam habere in memoria. Due autem sunt ei generales cum domino nostroA.

2. Quarum3 prima est purificatio4 siue ypapanti, id est obuiatio, quia in illa sollempnitate5 obuiauit6 ei anna et symeon, dum iret offerre filium suum in templumB. De hac autem superius dictum est.

3. Secunda7 est autem8 adnunciatio9 dominica, quando angelus atulit ei bonos rumores10 et ipsa concepit saluatorem. Et tunc implete sunt prophetie. Et11 ideo legitur de prophetis12 et cantatur de prophetiis13, scilicet aduentus.

4. Vnde incipit introitus: "rorate celi desuperb" de ysaia, "et nubes14", id est predicatores, "pluant iustumc", id est christum antonomasice15. "Aperiatur terra16 d" beate uirginis, id est beata uirgo. De alia enim terra non potest intelligi. "Aperiatur17" inquam per consensum "et germinet saluatoreme", id est concipiatC.

5. Et competit tempori18 ueris19. Fuit20 enim in uere: quando enim21 deus22 factus est homo, omnia noua facta suntf.

Lesarten
1 De ... uirginis: de beata uirgine (man rec in margine) P2; om T
2 omnes autem: P2, T; autem omnes P1
3 Quarum: de festo purificationis add rubro in margine P1
4 purificatio: pururificatio P1
5 sollempnitate: sollepnitate P1
6 obuiauit: obuiant T
7 Secunda: et ante add P2; de annunciacione domini add rubro in margine P1
8 autem: om P2, T
9 adnunciatio: est ante add P1
10 rumores: rumore P2
11 Et: om P2
12 prophetis: P2, T; prophetiis P1
13 prophetiis: prophetis T, Dur
14 nubes: nupbes T
15 antonomasice: antonomastice P2
16 terra: ante b exp T
17 Aperiatur: ante et P1
18 tempori: scilicet add P2
19 ueris: iii T
20 Fuit: sit P2, T
21 enim: P2, T; om P1
22 deus: dominus P2

Quellen
a Inter ... uirgo: cf Decretales Gregorii IX, lib 5, tit 38, cap 10 (Friedberg II,887): Innocentius III VAlentino et Burgensi Episcopi et Abbati de N. Cisteciensis ordinis
b rorate celi desuper: AMS 33a (Hesbert, p 43: S); Is 45,8
c nubes ...pluant iustum: AMS 33a (Hesbert, p 43: S); Is 45,8
d Aperiatur terra: AMS 33a (Hesbert, p 43: S); Is 45,8
e et germinet saluatorem: AMS 33a (Hesbert, p 43: S); Is 45,8
f quando ... sunt: cf 2 Cor 5,17

Rezeption
A Inter ... nostro: redigit Durandus, Rationale VII,vii,1sq,3-11 (CCCM 140B, p 35)
B ypapanti ... templum: Durandus, Rationale VII,vii,5,56-58 (CCCM 140B, p. 36)
C quando ... concipiat: Durandus, Rationale VII,ix,1,3-10 (CCCM 140B, p 46)

Zitiervorschlag: Guillelmus Autissiodorensis, Summa de officiis ecclesiasticis, tract. IV, cap. 2, hrsg. v. Franz Fischer, Köln 2007-2013, guillelmus.uni-koeln.de/tcrit/tcrit_t4c2

Vergleichsstellen

Transkription P1

>> Folio anzeigen

>> Volltext anzeigen

Cambrai-Fassung

>> Kapitel anzeigen

>> Volltext anzeigen

Handschriftenseiten (Abb.)

B 75r
Br 294v
C 92v, 93r
D 71v, 72r
G 143v
M 59r, 59v
O 148v
P1 72v
P2 127r, 127v
S 92v
T 220v
Tr 107r