Tract. III, Cap. 92

 

 

 

 

Cambrai-Fassung

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

 

 

Tractatus III, Caput 92

 

 

 

De iiiia feria

 

 

In quarta feria celebrantur ieiunia exultationis, ut reddantur primicie estatis; et bene in septimana spiritus sancti, quia bene ieiunat, qui habet spiritum sanctum. Et est introitus misse: Deus dum egredieris et cetera. Egressus enim deus de inuisibilitate ad uisibilitatem, cum factus est homo. Similiter egressus est, cum spiritus sanctus datur usibiliter. Ante epistolam legitur lectio de principio libri sapientie i circa principium, in qua dicitur: Spiritus domini repleuit orbem terrarum et cetera. Epistola de secundo actuum circa principium: Stans petrus cum xi et cetera, ubi dicitur: Non enim sicut uos estimatis hii ebrii sunt, cum sit hora diei tercia. Per quod patet, quod ieiunis et sobriis datur spiritus sanctus. Tamen in quibusdam ecclesiis hec epistola legitur pro lectione, et epistola est de uo actuum ante medium: In diebus illis per manus apostolorum fiebant signa et cetera. Sequitur alleluia. In ieiunio enim exultationis cantatur alleluia, in aliis non. Sequitur euangelium de uio iohannis post medium: Nemo potest uenire ad me nisi pater, qui misit me et cetera, ubi dicitur: Erunt omnes docibiles dei. Quod fit per spiritum sanctum, qui docet omnem ueritatem, et est sumptum de liiiio ysaie circa finem, ubi dicitur: Ponam uniuersos |filios tuos doctos a domino.

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

fol. 149rb

 

 

Cambrai, Bibliothèque Municipale, Ms. 259 A,
fol. 130ra-152va