Tract. III, Cap. 1

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

〈PARS SECVNDA〉

De officiis in speciali*

〈Tractatus III〉

〈De officiis dierum dominicarum〉

III,1. 〈De quatuor temporibus〉

1. Dicto generaliter de officiis horarum dicendum est specialiter de officio1 dierum dominicarum et festorum et de conuenientia officiorum matutinalium et misse officio, et2 postea de ordine librorum theologie, qui leguntur in ecclesia.

2. In principio igitur diuidimus tempus in quatuor tempora3. Est enim tempus renouationis4, deuiationis5, reconciliationis et peregrinationisa. Tempus6 renouationis incipit ab7 aduentu domini, quia per eius aduentum noua facta sunt omnia, et durat usque ad septuagesimam. Ibi incipit tempus deuiationis. Ibi enim recolit ecclesia casum primorum8 parentum. Tempus uero reconciliationis durat a pascha usque ad pentecosten, quia per paschalem agnum reconciliamur deo. Tempus uero peregrinationis protenditur a pentecoste usque ad9 aduentum domini, quia nobis deo reconciliatis non restat, nisi ut nos peregrinos reputemus cum psalmista dicente: "aduena ego sum et peregrinusb" et ceterac.

3. Questio10. Sed11 hic oritur questio, quare a tempore renouationis incipiunt officia ecclesie. Videtur enim quod deberent incipere a tempore deuiationis, quia prius est deuiatio quam renouatio illius deuiationis. Et iterum, quia in tempore deuiationis legitur primus liber theologie, genesis scilicet.

4. Solutio12. Ad hoc dicitur a quibusdam, quod hoc facit ecclesia, ne incipiat ab errore13 d A. Alii dicunt sic: quia14 per aduentum domini omnia noua facta sunt. Vnde apocalipsis15: "ecce, noua facio omniae f". Ideo in honore aduentus domini a tempore renouationis incipit ecclesia officium suumB. Sed si quis medullitus inspiciat, ibi est ratio iustissima16, nec ualet prima ratio, quia non dicitur tempus deuiationis sic, quia ecclesia in illo17 tempore deuiet, sed quia errorem primorum parentum18 recolit, ut ad penitenciam sic nos trahatC. Ideo enim recolit deuiationem suam, ut emundet se19 per penitenciam. Vnde tempus deuiationis intelligitur idem quod tempus penitentie. Sed quia gratie20 infusio antecedit contricionem21 g, que per primum aduentum habetur, ideo precedit tempus renouationis, quod est22 tempus gratie.

5. Postea sequitur23 tempus penitencie, in quo ecclesia corrigit errorem suum siue deuiationem suam. Postea sequitur tempus penitencie24, per quam reconciliamur deo, et hoc est tempus reconciliationis25, unde postea sequitur26 tempus reconciliationis. | Post tempus reconciliationis sequitur tempus peregrinationis, quia post reconciliationem ad deum debemus nos reputare filios dei et peregrinos in hoc mundo et pugnare pro patria siue hereditate superna27, unde tunc legitur liber regum, in quo de bellis habetur. Notandum28 igitur, quod tempore renouationis inchoat ecclesia ab aduentu domini, per quem omnia renouata sunt.

Lesarten
* De officiis in speciali: om P2, T; notandum de quibus hic in speciali add man rec in margine P2; de officiis dominicarum et festorum T
1 officio: officiis P2, T
2 et: ante add man rec in margine P2
3 tempora: om P2, T
4 tempus renouationis: renouationis tempus T
5 deuiationis: incipit deuiationis P2
6 Tempus: ante add P2
7 ab: in T
8 casum primorum: primorum casum T
9 ad: om T
10 Questio: om P2, T
11 Sed: ante add man rec in margine P2
12 Solutio: om P2, T
13 errore: horrere P2
14 quia: P2, T; quod P1
15 apocalipsis: iiio add P2
16 iustissima: uerissima P2, T
17 in illo: nullo P2, T; illo Dur
18 parentum: parenptum T
19 se: om P2
20 gratie: e grece corr P2
21 contricionem: contrictionem (!) T
22 tempus renouationis ... est: om P2
23 Postea sequitur: om P2, T
24 penitencie: pepenitencie P1
25 et ... reconciliationis: om T
26 et ... sequitur: om P2
27 superna: eterna P2, T
28 Notandum: ante add P2; de quadruplici aduentus add in margine T

Quellen
a In ... peregrinationis: cf Iohannes Beleth, Summa de ecclesiasticis officiis 55Ad-g (CCCM 41A, p 98-99)
b aduena ... peregrinus: Ps 38,13
c Tempus renouationis ... cetera: cf Praepositinus, Tractatus de officiis, Prologus (ed Corbett, p 5-6)
d Ad ... errore: cf Iohannes Beleth, Summa de ecclesiasticis officiis 55s (CCCM 41A, 101,133-136); cf Sicardus Cremonensis, Mitrale V, Prologus (PL 213,191D-192A)
e ecce ... omnia: Apoc 21,5
f Alii ... omnia: cf Petrus Cellensis, Sermo in tempore adventus V (PL 202,648D)
g gratie ... contricionem: cf Guillemus Autissiodorensis, Summa aurea, lib III, tract 10, cap 1, quest 1 u 2 (ed Ribaillier III/1,112-119)

Rezeption
A quare ... errore: Durandus, Rationale VI,1,12,168-173 (CCCM 140A, p 124)
B quia ... suum: Durandus, Rationale VI,1,12,177-180 (CCCM 140A, p 124); cf Iacobus de Voragine, Legenda aurea, Prologus, 16-18 (ed Maggioni I,4)
C nec ... trahat: Durandus, Rationale VI,1,12,174-176 (CCCM 140A, p 124)

Zitiervorschlag: Guillelmus Autissiodorensis, Summa de officiis ecclesiasticis, tract. III, cap. 1, hrsg. v. Franz Fischer, Köln 2007-2013, guillelmus.uni-koeln.de/tcrit/tcrit_t3c1

Vergleichsstellen

Transkription P1

>> Folio anzeigen

>> Volltext anzeigen

Cambrai-Fassung

>> Kapitel anzeigen

>> Volltext anzeigen

Handschriftenseiten (Abb.)

B 14v, 15r
Br 274v
C 70v
D 13v, 14r
G 113v
M 14r, 14v
O 139v, 140r
P1 46v
P2 90r
S 46r, 46v
T 186r
Tr 70v, 71r
U 96r, 96v