Tract. III, Cap. 109

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

III,109. Tercia decima dominica 1

1. Tercia decima dominica legitur liber tobie, per quem figuratur 2 humanum genus cecum factum per peccatum 3 primi 4 parentis, quod 5 non potuit sanari nisi 6 amaritudine passionis, que per fel significata est a . Christus uero per piscem, quia christus passus piscis assus 7   b . Cecum erat humanum genus, quia "habitantibus in regione umbre mortis lux orta est eis c ", ysaie ix 8 . Petit ergo, ut dominus ueniat, sicut promisit. Vnde dominica ista est de promissionibus.

2. Dicit ergo in introitu: "respice, domine, in testamentum tuum d ", id est, in promissionem tuam ueniat filius tuus, "et animas pauperum tuorum ne obliuiscaris in finem 9   e ". Hoc 10 est, quod dicit tobias filio 11 : "memento, filii 12 , quia pauperem uitam gerimus, habebis multa bona, si timueris deum f ".

3. Vnde sequitur oratio: "omnipotens sempiterne deus, de cuius munere uenit, ut tibi a filio tuo digne et laudabiliter seruiatur g   13 ".

4. In epistola habetur de 14 promissionibus: "abrahe facte sunt promissiones h ". "Ad quid ergo lex i ", dicit apostolus, si non potest sanare humanum genus, quod per 15 tobiam designatur 16 : "lex quidem propter transgressiones 17 posita est j " sicut pedagogus k .

5. Sequitur 18 responsorium: "respice, domine, in testamentum tuum l ", ubi 19 ostenditur uehemens effectus 20 orationis. Repetit, quod dixerat 21 introitu.

6. Versus: "ut quid, domine m ".

7. In alleluia ostenditur, quis est, qui potest illuminare: "quoniam deus magnus dominus et rex magnus n ".

8. In euangelio ostendit, quod lex non potest sanare: "multi reges et prophete o " et cetera, ubi habetur, quod sacerdos et leuita transierunt hominem, "qui inciderat in latrones p ", sacerdos, inquam, et leuita ueteris testamenti, sed solus samaritanus, scilicet 22 christus, qui est custos noster q .

9. Lex non sanat, quia 23 neminem ducit ad perfectum r , sed solus deus, in quo solo sperandum est 24 , unde sequitur offertorium: "in te domine speraui s ".

10. Quomodo autem sanauit illum cecum per panem angelorum, qui factus est lac hominum 25 , unde sequitur in communione: "panem angelorum t   26   A ".

Lesarten
1 Tercia decima dominica: om P2, T
2 figuratur: significatur (e significatus corr) T
3 per peccatum: om P2
4 primi: antiqui P2
5 quod: qui P2
6 nisi: in P2
7 christus ... assus: piscis assus est christus passus P2, Dur ; piscis assus christus passus (ante christus ai exp) T
8 ix: om P2, T, Dur
9 in finem: om P2, T
10 Hoc: hic T
11 filio: suo add P2, T
12 filii: fili T
13 seruiatur: et cetera add P2, T
14 de: om T
15 quod per: om P2, T ; sicut Dur
16 designatur: om P2, T, Dur
17 transgressiones: P2, T, Dur ; transgresssores P1
18 Sequitur: et ante add P2
19 ubi: P2, T, Dur ; et P1
20 effectus: affectus P2, T
21 dixerat: in add P2, T
22 scilicet: om P2, T
23 quia: lex add P2, T
24 est: om T
25 hominum: homini P2, T
26 angelorum: et cetera add P2, T

Quellen
a amaritudine ... est: cf Paschasius Radbertus, Expositio in lamentationes Hieremiae III,397 (CCCM 85 ??? )
b christus ... assus: Augustinus, In Iohannis euangelium, tract 123,2 (CCSL 36, p 676)
c habitantibus ... eis: Is 9,2
d respice tuum: AMS 185a (Hesbert, p 184sq: B K S)
e et animas ... finem: AMS 185a (Hesbert, p 184sq: B K S)
f memento ... deum: Tob 4,23
g omnipotens ... seruiatur: Supplementum Anianense 1165 (Deshusses I, p 399: '... a fidelibus tuis digne ...')
h abrahe ... promissiones: Gal 3,16
i Ad ... lex: Gal 3,19
j lex ... est: Gal 3,19
k pedagogus: cf Gal 3,24
l respice ... tuum: AMS 185b (Hesbert, p 186sq: M K S)
m ut quid domine: AMS 185b (Hesbert, p 186sq: M K S)
n quoniam ... rex magnus: AMS 180b (Hesbert, p 183: S); AMS 199a (Hesbert, p 199: B C K)
o multi ... prophete: Luc 10,24
p qui ... latrones: Luc 10,36
q samaritanus ... noster: cf Isidorus Hispalensis, Allegoriae quaedam sanctae Scripturae 205 (PL 83,124)
r neminem ... perfectum: cf Iohannes Scotus, Commentarius in Euangelium Iohannis IV,1 (CCCM 166, p 106)
s in ... speraui: AMS 185b (Hesbert, p 187: B K S)
t panem angelorum: cf Durandus, Apparatus Fontium (CCCM 140A, p 561, ad 40): "Non est repertus apud fontes"

Rezeption
A Tercia ... angelorum: Durandus, Rationale VI,cxxvii,1-4,3-40 (CCCM 140A, p 560sq)

Zitiervorschlag: Guillelmus Autissiodorensis, Summa de officiis ecclesiasticis, tract. III, cap. 109, hrsg. v. Franz Fischer, Köln 2007-2013, guillelmus.uni-koeln.de/tcrit/tcrit_t3c109

Vergleichsstellen

Transkription P1

>> Folio anzeigen

>> Volltext anzeigen

Cambrai-Fassung

>> Kapitel anzeigen

>> Volltext anzeigen

Handschriftenseiten (Abb.)

B 68v
Br 292v
C 90v, 91r
D 66r, 66v
G 140v, 141r
M 55r, 55v
O 147v
P1 70r
P2 124r
S 88r, 88v
T 217v
Tr 104r