Tract. IV, Cap. 7

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

IV,7. 〈De inuentione crucis〉

1. Fit autem duplex festum de cruce, inuentionis et exaltationis 1 . Inuentionis, quia inuenta fuit crux a beata helena mediante iuda, qui tunc iudeus erat A , sed postea uiso miraculo baptizatus dictus est quiriacus. Abscondita enim fuit crux ducentis annis, et ductu iude inuenit beata helena tres cruces. Crux uero domini inuenta est tali signo, quod 2 mortuum atulerunt, qui tactu utriusque crucis utriusque latronis non reuixit. Ad tactum uero crucis christi reuixit. Quod significat, quia 3 sola crux christi uiuificat mortuos in anima. Hoc | signo inuenta fuit crux domini, quo uiso iudas baptizatus est a .

2. Et 4 legitur euangelium: "simile est regnum celorum thesauro abscondito in agro b ", quia ad litteram inuenta est in agro crux domini. Vel allegorice in agro ecclesie inuenitur crux christi, que 5 dicitur thesaurus, quia ea emptum 6 est nobis 7 regnum celorum. Qui uidet hunc thesaurum in ecclesia, "uadit et uendit omnia, que habet c ", id est 8 omnes delectationes transitorias, et emit agrum istum 9 , ut sit de ecclesia B .

3. Et legitur epistola: "michi absit gloriari nisi in cruce domini nostri ihesu christi d ", que ita incipit: "confido in uobis e " et cetera C .

Lesarten
1 exaltationis: P2, T ; exaltionis P1
2 quod: quia P2, T
3 quia: quod P2, T
4 Et: ut P2
5 que: qui T
6 emptum: eptum P1
7 nobis: P2, T ; om P1
8 id est: om P2, T
9 istum: illum T

Quellen
a Fit ... baptizatus est: cf Iohannes Beleth, Summa de ecclesiasticis officiis 125a (CCCM 41A, p 239); cf Iohannes Beleth, Summa de ecclesiasticis officiis 151c (CCCM 41A, p 291)
b simile ... agro: Matth 13,44
c uadit ... habet: Matth 13,44
d michi ... christi: Gal 6,14
e confido ... uobis: Gal 5,10

Rezeption
A Fit ... erat: Durandus, Rationale VII,xi,3,15-18 (CCCM 140B, p 50)
B euangelium ... ecclesia: Durandus, Rationale VII,xi,6,50-56 (CCCM 140B, p 51)
C Et legitur ... et cetera: Durandus, Rationale VII,xi,6,46-49 (CCCM 140B, p 51)

Zitiervorschlag: Guillelmus Autissiodorensis, Summa de officiis ecclesiasticis, tract. IV, cap. 7, hrsg. v. Franz Fischer, Köln 2007-2013, guillelmus.uni-koeln.de/tcrit/tcrit_t4c7

Vergleichsstellen

Transkription P1

>> Folio anzeigen

>> Volltext anzeigen

Cambrai-Fassung

>> Kapitel anzeigen

>> Volltext anzeigen

Handschriftenseiten (Abb.)

B 76r, 76v
Br 294v
C 93r, 93v
D 73r
G 144r
M 60r
O 148v
P1 73r, 73v
P2 128r
S 93r, 93v
T 221v
Tr 108r