Tract. III, Cap. 121

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

III,121. Vicesima quinta dominica post pentecosten 1

1. In uicesima quinta dominica agitur manifeste de illa uocatione 2 iudeorum. Vnde in epistola, que est de 3 ieremia: "ecce dies ueniunt, dicit dominus a ". "In diebus illis saluabitur iuda b ". Et post: "non dicetur amplius: uiuit dominus, qui eduxit filios israel de egipto c ". Sed congregabit eos 4   5 "de terra aquilonis et de cunctis terris, in quibus proieceram eos d   A ".

2. Euangelium uero est de refectione, quam fecit ioseph | fratribus suis, quando recepit eos ad 6 conuiuium: "uidens ihesus, quod multitudo magna e " et cetera. Quinque panes sunt spiritualis 7 intelligentia librorum moysi f , quos modo habent: nec possunt satiari, sed dominus eos saturabit. Duo 8 uero pisces sunt psalmus et euangelium g . Tunc reficiet eos dominus spirituali intelligentia legis et psalmorum et euangelii B .

Lesarten
1 Vicesima quinta ... pentecosten: om P2, T
2 manifeste ... uocatione: de illuminatione Dur
3 de: dee P1
4 congregabit eos: et P2, T
5 de ... eos: om Dur
6 ad: in T
7 spiritualis: P2, T, Dur ; om P1
8 Duo: duos P2

Quellen
a ecce ... dominus: Ier 23,5
b In ... iuda: Ier 23,6
c non dicetur ... egipto: Ier 23,7
d de terra ... proieceram eos: Ier 23,8
e uidens ... magna: Matth 8,18
f Quinque ... moysi: cf Augustinus, In Iohannem XXIV,5 (CCSL 36, p 246)
g Duo ... euangelium: cf Rupertus Tuitiensis, In Iohannem VI,8-9 (CCCM 9, p 306)

Rezeption
A In ... eos: Durandus, Rationale VI,cxlii,1,3-9 (CCCM 140A, p 581)
B Euangelium ... euangelii: Durandus, Rationale VI,cxlii,2,16-23 (CCCM 140A, p 582)

Zitiervorschlag: Guillelmus Autissiodorensis, Summa de officiis ecclesiasticis, tract. III, cap. 121, hrsg. v. Franz Fischer, Köln 2007-2013, guillelmus.uni-koeln.de/tcrit/tcrit_t3c121

Vergleichsstellen

Transkription P1

>> Folio anzeigen

>> Volltext anzeigen

Cambrai-Fassung

>> Kapitel anzeigen

>> Volltext anzeigen

Handschriftenseiten (Abb.)

B 74v
Br 294r
C 92v
D 71r, 71v
G 143r
M 59r
O 148v
P1 72v
P2 127r
S 92r
T 220v
Tr 107r