Tract. II, Cap. 11

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

II,11. 〈De silentio post orationem dominicam〉

1. Finita oratione dominica silet 1 presbiter, id est 2 in silentio orat, per quod significatur silentium mulierum, quod fecerunt in sabbato post crucifixionem domini. Non enim ea die, quia 3 sabbatum erat, uenerunt ad monumentum 4 , sed die crastina 5 . Christus uero non siluit, sed in anima ad inferos descendens uinctos eduxit de lacu, sicut dicit 6 zacharias ix 7 : "tu autem, domine, in sanguine testamenti tui eduxisti uinctos de lacu 8   a " et cetera. De quo lacu presbiter orat se liberari 9 et ecclesiam totam, dum 10 dicit 11 : "libera nos, domine b ".

2. Et notandum 12 , quod sicut per calicem notatur passio domini, ita dicimus, quod per patenam notatur dilatatio caritatis dei. In passione uero illi, apud quos christus passionem declarauerat 13 , ut apostoli, fugerunt eo relicto. Ad quod notandum 14 : circa principium remouetur patena et traditur subdiacono, qui tenet 15 eam longe et uelatam 16 ad notandum infidelitatis 17 cecationem, que contigit in apostolis. Dum autem dicitur oratio hec 18 , accedit diaconus ad subdiaconum 19 et dat ei patenam, et acceptam patenam tradit 20 sacerdoti. In quo notatur, quod post resurrectionem domini apostoli ad dominum redierunt.

3. Munit etiam se signo crucis, ut possit seruicium dei consummare sine impedimento.

4. Sacerdos uero patenam osculatur petens pacem corporis et anime a deo. Orandum est enim 21 pro pace temporali, quod habent quedam ecclesie in consuetudinem A .

5. Notandum autem 22 , quod hec oratio dicitur embolismus uel supercrescens 23 , quia nichil petitur hic, quod supra non peteretur 24 in dominica oratione. Tamen 25 bene locum obtinet hec oratio.

6. Notandum autem, quod 26 accessio diaconi et subdiaconi 27 ad sacerdotem significat illud, quod mulieres 28 mane uenerunt uidere sepulcrum. Hoc autem fit, quando traditur ei patena. Tunc enim ambo accedunt ad sacerdotem. Quod autem sacerdos statim accipit 29 patenam sibi oblatam, significat, quod christus omnes ad se redeuntes recipit cum desiderio. Quod patet etiam in hoc, quod statim apparuit marie 30 perseueranti et aliis B . Vnde | mulieres ille osculate sunt 31 pedes domini 32 .

Lesarten
1 silet: scilicet P2
2 id est: om P2, T
3 quia: quod T
4 ad monumentum: om P2, T
5 die crastina: crastina die T
6 dicit: dixit P2, T
7 ix: om P2, T
8 eduxisti ... lacu: om P2, T
9 presbiter orat se liberari: se liberari orat presbiter P2, T
10 dum: om P2, T
11 dicit: dixit P2, T
12 notandum: est add P2
13 declarauerat: dilatauerat P2, T
14 notandum: est add P2
15 qui tenet: quitenet P1
16 uelatam: uelatala T
17 infidelitatis: corr? P1
18 oratio hec: hec oratio P2, T
19 subdiaconum: subdiaconem P1
20 diaconus ... tradit: subdiaconus ad diaconum et acceptam patenam tradit eam P2, T
21 est enim: enim est T
22 autem: est add P2
23 supercrescens: suprascindens P2 ; supracrescens T ; e superquod corr P1
24 supra non peteretur: prius P2, T
25 Tamen: tam P2, T
26 quod: hec add T
27 et subdiaconi: om P2
28 mulieres: om P2, T
29 sacerdos statim accipit: statim accipit sacerdos P2, T
30 marie: mane T
31 mulieres ... sunt: osculate sunt mulieres ille P2, T
32 domini: eius P2, T

Quellen
a tui ... lacu: Zach 9,11
b Finita ... domine: cf Innocentius III, De missarum mysteriis V,28 (PL 217,906C) = V,14 (ed Wright, p 254sq)

Rezeption
A Sacerdos ... consuetudinem: Durandus, Rationale IV,50,3,60-62 (CCCM 140, p 523sq)
B Quod ... aliis: Durandus, Rationale IV,50,2,34-37 (CCCM 140, p 523)

Zitiervorschlag: Guillelmus Autissiodorensis, Summa de officiis ecclesiasticis, tract. II, cap. 11, hrsg. v. Franz Fischer, Köln 2007-2013, guillelmus.uni-koeln.de/tcrit/tcrit_t2c11

Vergleichsstellen

Transkription P1

>> Folio anzeigen

>> Volltext anzeigen

Cambrai-Fassung

>> Kapitel anzeigen

>> Volltext anzeigen

Handschriftenseiten (Abb.)

B 13r, 13v
Br 274r
C 70r
D 12v
G 113r
M 13v
O 139v
P1 46r
P2 89r, 89v
S 45r, 45v
T 185r, 185v
Tr 70r
U 96r