II,5. 〈De euangelio〉
1. Sequitur euangelium, id est 1 littere hereditatis eterne. Et legitur in medio ecclesie, ut audiatur ab omnibus et ut notetur, quod omnes communiter deum debent 2 laudare. Et liber 3 sumitur 4 a dextra parte altaris, "quia de syon exibat 5 lex et uerbum domini de ierusalem a ". Et, sicut dictum est, ecclesia de iudeis, a qua sumpsit exordium nostra 6 ecclesia 7 , fuit antiquitus a dextris b A .
2. Nota etiam, quod in quibusdam ecclesiis dicitur antiphona ante euangelium et incipitur a diacono et finitur a choro, ut notetur caritas. Et cantatur sine neumate 8 , ut notetur, quod deus non precepit nos habere nisi simplicem caritatem B .
3. Petit autem 9 benedictionem a sacerdote, ut notetur, quod non debent predicare nisi missi.
4. Precedit autem crux, ut notetur, quod debemus predicare crucifixum, et ut notetur, quod qui intuetur eum per fidem, sanatur a morsu antiqui serpentis 10 . Ipse enim est serpens in palo c C .
5. Item precedunt duo cerei, per quos significantur 11 lex et prophetia, uel enoch et helias, qui precedent secundum aduentum et interficientur in ierusalem ab antichristo d D . Item duos cereos precedit turibulum, ut simus bonus odor deo.
6. Item legitur euangelium in pulpito 12 , ut notetur eminencia uel altitudo euangelii. Lex etiam data est in monte.
7. Item supponitur puluinar euangelio, quia iugum christi suaue est 13 e . Huic iugo qui subicitur, omnia hec subiecta sunt 14 , ut dicit beatus augustinus f E .
8. Item ante euangelium salutat diaconus populum 15 dicens: "dominus uobiscum", ut scilicet ipsi suscipiant insitum 16 uerbum 17 , id est 18 ramus 19 boni operis possit 20 in 21 eis inseri, et ipsi sint bona terra 22 faciens fructum 23 . Resalutat eum populus, ut possit digne legere euangelium.
9. Item | responsorium et alleluia cantantur 24 uersa facie ad orientem, id est ad christum, qui noster oriens est, euangelium uero 25 uersus aquilonem, per quem 26 significatur diabolus, ut notetur euangelium esse tale et tantum 27 , per quod expellatur 28 diabolus. Nichil enim odit diabolus in tantum ut euangelium 29 . Et propter hoc legitur contra aquilonem. Diabolum enim debent expellere predicatores euangelii. Vnde in cantico 30 : "nasus tuus 31 sicut turris libani, qui respicit ad damascum g ", id est discreti prelati, qui intelliguntur per nasum, qui fissus est, debent esse turris, id est defensores populi. Debent etiam esse 32 succincti sicut libanus, qui habet ramos in alto et significat candorem. Et debent respicere 33 damascum, id est contra diabolum, ut pellatur, qui libenter potat sanguinem, id est peccatum. Damascus enim interpretatur potus sanguinis.
10. Item diaconus post salutationem dicit: "sequentia sancti euangelii 34 ", ut scilicet attente audiant bonum nuncium, id est euangelium nuncians uerbum 35 dei. Et statim populus glorificat deum audito bono nuncio, unde dicit: "gloria tibi, domine". Non enim loquitur moyses, qui impeditioris lingue fuit h , nec ysaias habens labia polluta i , nec ieremias, qui puer erat j , sed christus plenus gratia et 36 ueritate. Hic est enim, qui prius euangelizauit. Hic est "puteus aquarum uiuentium, que fluunt cum 37 impetu de libano k ".
11. Item facit crucem super librum, quia 38 euangelium est crucifixi. Postea facit in fronte, ut notetur ipsum non erubescere. In pectore, ut notetur se credere, quia corde creditur ad iusticiam. Similiter populus munit se signo crucis contra diabolum, ne noceat ei 39 ad audiendum 40 l . In fine etiam euangelii, ne semen euangelii suffocetur.
12. Terminatur autem euangelium 41 acuto fine, ut notetur euangelium esse de eternis, sicut econtrario prophetie finiuntur 42 uoce demissa, ut notetur, quod non dabant nisi temporalia 43 .
13. Stantes autem audimus 44 , ut notetur promptitudo, et capite nudato, ut notetur, quod 45 adsit intentio.
14. Legitur autem euangelium in ambone, id est in loco medio et eminenti. Et dicitur ab "ambio, ambis", ut notetur christum ambire omnes, qui custodiunt uerbum euangelii.