Tract. III, Cap. 9

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

III,9. In die1

1. Sequitur de officio natalis domini. Omnia autem2, que dicuntur3 in illa die, de exultatione festiuitatis suntA, et patent omnia preter tercium responsorium4, quod est: "descendit de celis christusa", id est de sinu patris, "ut appareret uisibilis5 b", unde illud: "egressus est a6 patrec", ab | occulto et intimo patris. Sequitur: "introiuit per aurem uirginis7", id est per fidem, que est8 ex auditu, romanorum decimi9 e B. Quando enim audiuit nuntium celestem dicentem: "aue mariaf", cogitauit, que esset ista10 salutatio. Et quesiuit modum credens, quod sic esset, unde cum angelus dixit: "spiritus sanctusg" et cetera, spiritui sancto acquieuit. Vnde in11 canticis: "pessulum hostii mei aperui dilectoh". Hostium est desiderium12, pessulum uero discretio. Quasi diceret13: per discretionem aperui dilecto meo desiderium meum14, cum15 audito hoc16 dixit: "ecce ancilla dominii". Non sicut eua, que fregit pessulum, quando uoluit esse sicut deusC. Ita17 dixi.

2. At ipse iam declinauerat, id est iam se humiliauerat factus homo "in18 regionem nostramj", id est in mundum secundum quosdam, et "exiuit per auream portam de mundok", id est per caritatem, quia per crucem "maiorem19 enim caritatem nemo habetl D" et cetera.

3. Sed secundum hoc uersus non competit "tamquam sponsusm" et cetera20. Idem responsorium cantatur in circumcisione quibusdam mutatis, in quo dicitur: "introiuit in uterum uirginis et exiuit per portam clausamn", unde sic erit intelligendum, id est21 in regionem nostram22 per portam auream23 uirginis, que tota fuit aurea propter caritatem. Vnde ezechiel: "clausa erit principio E", id est ad honorem principis. Sequitur24: "lux et decusp 25", quia facit germinare mundum et fecundare et fructum facere. Omnia alia patent.

4. In nocturnali officio26. In27 nocturnali officio tria euangelia leguntur28 et postea generatio christiq. Tria leguntur euangelia et tres misse cantantur, ut habeat ecclesia, quod intendit. Intendit enim ostendere utramque naturam in christo et propter hoc leguntur lectiones, in quibus augustinus et alii sancti inducunt infinitas29 auctoritates ad hoc ab eis, qui fuerunt ante legem, sub lege et post legemF, ut in ore duorum uel trium testium stet omne uerbum.

5. Euangelium uero, in30 quo31 exprimitur eius generatio, legitur propter hoc, ut ostendatur ipsum esse de generatione eorum patrum, quibus facta est promissio sicut32 de33 dauid et abraham. De34 dauid in psalmo: "de fructu uentris tui ponam35 r" et cetera, et primo36 paralipomenon: "cum dormieris cum patribus37 tuis38 suscitabo semen tuum post tes". Abrahe uero genesis xu39 40: "in semine tuo benedicetur omnes gentest". Et ideo dicit in principio41: "filiii dauid, filii abrahamu", quia illis specialiter42 facta est promissio. Et sic ostenditur, quod43 ipse44 erat messias promissus in lege et prophetisG. Descendit autem usque ad ioseph et idem est, ac si usque ad beatam uirginem processisset. Tribus enim non promiscebatur45 tribui46 et genealogie47 non solent distingui nisi per maresH.

6. Postea cantatur: "te deum laudamus", in gratiarum actionem omnium antecedentiumI.

7. De tribus missis48. In die autem ista cantantur tres misse ad ostendendum, quod natiuitas christi49 saluauit50 patres ante legem51, sub lege52, post53 legem.

8. Prima54 cantatur de nocte ad ostendendum, quod illi, qui fuerunt ante legem, non fuerunt illuminati aliqua lege, et alia de causa, quia scilicet dominus de nocte natus est, sicut dicit lucasv. Vnde sapientie xuiii: "dum| medium silentium tenerent omnia55 56 w" et cetera57. Hoc ad litteram exponitur de natiuitate christi58.

9. Secunda missa cantatur59 diluculo ad ostendendum, quod sancti60 patres, scilicet61 sub lege, aliquantulam cognitionem habuerunt de deo etsi non tantam, quantam nos62 habemus. Et ideo incipit a promissione, que facta est in ueteri lege: "lux fulgebitx" et cetera.

10. Et63 notandum64, quod ista65 missa66, que cantatur ante laudes67 matutinales, et68 laudes matutinales terminantur69 una oratione70 ad ostendendum, quod illud totum71 72 officium idem indicat73, natiuitatem scilicet eternam et temporalem. Vnde prima missa incipit: "dominus dixit ad me: filius meus74 y" et cetera75 76. Hoc tantum de generatione eterna intelligitur. Quod uero sequitur: "ego hodie genui tez", de utraqueJ. Versus de temporali: "quare fremuerunt gentesaa" et cetera, quasi diceret: pro77 nichilo, cum christus deus et homo sit.

11. Responsorium de eterna, in quo dicit dominus pater: "ego78 tecum principiumab", unde et79 idem, quod ostenditur "in die uirtutis tue80", id est in die81 resurrectionis, seu "in splendoribus sanctorum", id est in luce sanctorum82 omnium. Et dicit "splendoribus" pluraliter propter diuersos effectus; "ex utero83", id est ex intima bonitate mea; "ante luciferum genui te", id est ante omnes creaturas84 ab eterno.

12. Epistola uero et euangelium de temporali. Vnde in epistola dicitur85: "ex86 semine dauid secundum carnemac".

13. In euangelio87: "exiit edictum a cesare88 augusto" et cetera. Ante epistolam uero89 prophetia legitur, ut basis sit sub columpnaK, ut certius sit testimonium90, quod deus homo sit. Et in91 hoc uerum est, quod alius est qui seminat, et alius qui metit. Seminauerunt antiqui patres et apostoli92 introierunt in labores eorum.

14. Et ideo dicitur in simbolo, quod passus est et sepultus93 et resurrexit tercia die secundum scripturas, id est94 eo95 modo et96 ordine et eo tempore, quo97 predictum est in scripturis. Ita dicit radulphus super leuiticum: hoc idem ostenditur per duo98 cherubim: ipsa99 100 101 respitientia se mutuo respiciunt tum in propiciatorium, id est christum, quia duo testamenta in se concordantia christum102 adnunciant103 ad.

15. Secunda non104 repetitur, quia cum res habetur, cessat promissio. Tercia uero repetitur, quia ueritas stat. Tamen secunda dicitur in uigilia epiphanie propter aliquam causam, propter manifestationem stelle105. Vnde non intelligitur "lux fulgebit" de luce natiuitatis tunc, sed de luce stelle106 magorum.

16. Tercia uero dicitur de clara die107, quia "uelum templi scissum est108 ae", matteus, et prouerbia109: "aperta sunt prata et apparuerunt110 herbe uirentesaf".

17. Epistola uero et euangelium locuntur de eterna111 generatione. Vnde in epistola dicit: "filius meus es tu112". Et de temporali habetur ibi: "multipharie113" et cetera.

18. In euangelio uero de eterna: "in principio114" creaturarum "erat uerbumag". Cetera patent.

Lesarten
1 In die: om P2, T
2 autem: omnia T
3 dicuntur: dicitur T
4 tercium responsorium: responsorium iii P2, T
5 uisibilis: post visibilis expunxit T
6 a: ab P2
7 introiuit ... uirginis: per aurem uirginis introiuit T
8 est: est add T
9 romanorum decimi: ad romanos P2, T
10 esset ista: est*** i** T
11 in: om P2, T
12 est desiderium: desiderium est T
13 diceret: om P2, T
14 dilecto ... meum: desiderium meum dilecto meo P2, T
15 cum: tamen modo P2; cum modo T
16 hoc: et add P2, T
17 Ita: om T
18 in: ss P2
19 crucemmaiorem: cru cem ma io T
20 cetera: et preterea add P2, T
21 id est: om P2, T
22 nostram: id est in uterum uirginis in quo accepit carnem nostram et exiuit add P2, (id est ss.) T
23 auream: dominus illuminatio me in margine inferiori T
24 Sequitur: * add T
25 decus: et cetera add T
26 In nocturnali officio: om P2, T
27 In: om P2
28 euangelia leguntur: leguntur ewangelia P2, T
29 infinitas: post *** erasit P1
30 in: ex P2
31 quo: alio T
32 sicut: scilicet P2, T
33 de: om P2, T
34 De: om P2, T
35 ponam: om P2, T
36 primo: ii T
37 patribus: P2, T, Dur; fratribus P1
38 tuis: om T
39 xu: xl T
40 genesis xu: xu genesis P2
41 dicit in principio: in principio dicit T
42 specialiter: spiritualiter P2, T
43 quod: quia P2, T
44 ipse: om P2
45 promiscebatur: promiscebantur P2; promittebantur T
46 tribui: om P2, T
47 genealogie: genelogie P2
48 De tribus missis: om P2, T
49 natiuitas christi: christi natiuitas P2, T
50 saluauit: sanauit T
51 legem: et add P2, T
52 sub lege: sublege P1
53 post: et ante add P2, T
54 Prima: autem add P2, T
55 omnia: om T
56 omnia: et nox in suo cursu medium iter perageret omnipotens sermo tuus domine a regalibus sedibus uenit P2, T
57 et cetera: om P2, T
58 christi: domini P2, T
59 cantatur: in add P2, T
60 sancti: secundi T
61 scilicet: patres add P2, T
62 nos: nunc P2, T
63 Et: om P2, T
64 notandum: est etiam add P2
65 ista: ia T
66 missa: missio T
67 cantatur ante laudes: ante laudes cantatur T
68 et: ss P1
69 matutinales terminantur: matutinantur T
70 oratione: uoce T
71 totum: om P2
72 illud totum: totum illud T
73 indicat: indicatur T
74 meus: es tu add P2; cau add T
75 et cetera: om P2, T
76 cetera: et add P2, T
77 pro: propter P2
78 ego: sum add P2
79 et: ad add P2
80 tue: sue P2, T
81 id est in die: scilicet P2
82 id est ... sanctorum: P2, T, Dur; om P1
83 utero: utero add T
84 creaturas: id est add P2, T
85 dicitur: habetur P2; hec T
86 ex: ante exiuit expunxit T
87 euangelio: secundo add P2, T
88 a cesare: acesa T
89 epistolam uero: uero epistolam T
90 testimonium: testium P2
91 in: om T
92 apostoli: om P2
93 sepultus: est add P2
94 id est: om T
95 eo: ex eodem corr P2, T
96 et: eo T
97 quo: in ante add T
98 duo: om P2
99 ipsa: id est P2
100 cherubim ipsa: om T
101 ipsa: per duo que add P2, T
102 christum: deum T
103 adnunciant: scilicet christum add T
104 non: uero T
105 stelle: T
106 stelle: uel add P2, T
107 clara die: die clara P2, T
108 est: i add T
109 prouerbia: sapientia P2, T
110 apparuerunt: apparebunt P2
111 eterna: tercia P2
112 tu: ego hodie genui add P2; ego hodie add T
113 multipharie: multisque modis add P2, T
114 principio: * add P2

Quellen
a descendit ... christus: CAO 6410 (Hesbert 4, p 104: "Descendit de caelis deus verus")
b ut appareret uisibilis: CAO 6410 (Hesbert 4, p 104)
c egressus ... patre: CAO 6410 (Hesbert 4, p 104: F S L: "a patre genitus")
d introiuit ... uirginis: CAO 6410 (Hesbert 4, p 104: V: "introivit per uterum")
e fidem ... romanorum decimi: cf Rom 10,17
f aue maria: cf Luc 1,28
g spiritus sanctus: Luc 1,35
h pessulum ... dilecto: Cant 5,6
i ecce ancilla domini: Luc 1,38
j nostram: CAO 6411 (Hesbert 4, p 105)
k exiuit ... mundo: CAO 6411 (Hesbert 4, p 105)
l maiorem ... habet: Ioh 15,13 (Vulgata: 'Maiorem hac dilectionem nemo habet')
m sponsus: CAO 6411 (Hesbert 4, p 105)
n introiuit ... clausam: CAO 6411 (Hesbert 4, p 105)
o clausa erit principi: Ez 44,1
p lux et decus: CAO 6411 (Hesbert 4, p 105)
q generatio christi: cf Matth 1,1
r de ... ponam: Ps 131,11
s cum ... te: 1 Para 17,11 (Vulgata: ' cumque impleueris dies tuos ut uadas ad patres tuos ')
t in ... gentes: recte Gen 22,18
u filiii dauid filii abraham: Matth 1,1
v dominus ... lucas: Luc 2,8
w dum ... omnia: Sap 18,14
x lux fulgebit: AMS 10 (Hesbert, p 14sq: R B C K S)
y dominus ... meus: AMS 9a (Hesbert, p 12sq: R B C K S)
z ego ... te: AMS 9a (Hesbert, p 12sq: R B C K S)
aa quare ... gentes: AMS 9a (Hesbert, p 12sq: R B C K S)
ab ego ... principium: AMS 9a (Hesbert, p 12sq: R B C K S: "Tecum principium ...")
ac ex ... carnem: Rom 1,3
ad Ita ... adnunciant: cf Radulphus Flauiacensis, In Leuiticum I,2 (ed 1806, p 5); cf Ex 25,18-20
ae uelum ... est: Matth 27,51; cf Marc 15,38; cf Luc 23,45
af aperta ... uirentes: Prou 27,25
ag in ... uerbum: Ioh 1,1

Rezeption
A Sequitur ... sunt: redigit Durandus, Rationale VI,xii,1,3sq (CCCM 140A, p 180)
B descendit ... romanorum decimi: Durandus, Rationale VI,xiii,1,4-8 (CCCM 140A, p 180)
C unde cum ... deus: Durandus, Rationale VI,xiii,1,9-14 (CCCM 140A, p 180)
D etexiuit ... habet: Durandus, Rationale VI,xiii,1,17-19 (CCCM 140A, p 181)
E introiuit ... principi: redigit Durandus, Rationale VI,xiii,1,14-18 (CCCM 140A,p 180sq)
F ut habeat ... legem: Durandus, Rationale VI,xiii,13,156-161 (CCCM 140A, p 185)
G in quo ... prophetis: Durandus, Rationale VI,xiii,13,164-172 (CCCM 140A, p 185)
H Descendit ... mares: redigit Durandus, Rationale VI,xiii,14,175-180
I Postea ... antecedentium: Durandus, Rationale VI,xiii,16,204sq (CCCM 140A, p 186)
J notandum ... utraque: Durandus, Rationale VI,xiii,19,256-262 (CCCM 140A, p 187sq)
K Versus ... columpna: Durandus, Rationale VI,xiii,19,264-280 (CCCM 140A, p 188)
L Ita ... adnunciant: redigit Durandus, Rationale VI,xiii,20, 287-290 (CCCM 140A, 188)

Zitiervorschlag: Guillelmus Autissiodorensis, Summa de officiis ecclesiasticis, tract. III, cap. 9, hrsg. v. Franz Fischer, Köln 2007-2013, guillelmus.uni-koeln.de/tcrit/tcrit_t3c9

Vergleichsstellen

Transkription P1

>> Folio anzeigen

>> Volltext anzeigen

Cambrai-Fassung

>> Kapitel anzeigen

>> Volltext anzeigen

Handschriftenseiten (Abb.)

B 20r, 20v, 21r
Br 276v
C 72v, 73r
D 19r, 19v, 20r, 20v
G 116v, 117r
M 18v, 19r, 19v
O 140v, 141r
P1 48v, 49r
P2 93v, 94r, 94v
S 50v, 51r, 51v
T 189v, 190r
Tr 74r, 74v
U 98r, 98v