Tract. III, Cap. 107

Inhaltsverzeichnis | Volltext

Blättern:

<< | < |

| > | >>

III,107. Vndecima dominica1

1. Vndecima dominica incipit ecclesia legere librum iob, qui similiter liber exemplaris est2, sed est exemplum perfectionis, scilicet perfecte sapiencie, que non habetur3, nisi per refectionem doctrine precedentem. Spiritualis enim refectio facit spiritualiter fortes. Et ideo post librum salomonis sequitur4 liber iob. In ordine autem bibliotece5 omnes libri exemplares ut6 ruth, iob, thobias7, iudith et8 ester precedunt libros doctrinales salomonis propter predictam rationem.

2. Et quia unani|mitas facit fortes et patientes, sicut fuit iob, et concordes, sicut fuerunt filii iob9, qui "faciebant conuiuium, unusquisque in die suoa", ideo incipit introitus huius undecime dominice: "deus10 in loco sancto suob", id est in humilibus, unde ysaias11 ultimo12: "super13 quem requiescet spiritus meus, nisi super14 humilem et quietum15 c?" Et si deus est cum eis, nullus potest eis preualere. Sequitur: "deus, qui inhabitare facis16 unius moris in domod", concordes et unanimes, quales fuerunt filii iob, qui dabant ad comedendum sibi inuicem17. Sic18 facit quilibet sanctus. Suis enim19 uirtutibus delectat20 alium.

3. Versus: "exurgat deuse", quasi21 fortitudo nostra nichil ualet, nisi dominus nobis cooperetur, immo principaliter operetur.

4. In epistola ostendit beatus paulus humilitatem suam: "notum uobis facio euangelium, quod predicaui uobisf 22" et cetera; et post23: "nouissime autem apparuit24 michi tamquam25 abortiuo, qui non sum dignus uocari apostolusg". Post26 hanc humilitatem raptus fuit usque27 ad tercium celumh.

5. Et sequitur in responsorio uox humilium: "in deo sperauit cor meum et adiutus sumi". Versus: "ad te, domine, leuauij".

6. Et quia ex tali spe sequitur exultatio, ideo sequitur alleluia: "uenite, exultemus dominok".

7. Euangelium uero est de humilitate et de28 eius effectu: "duo homines ascendebant in templum, ut orarentl: unus phariseus et alter puplicanus29"; "et30 31 phariseus dicebat: domine, non sum sicut ceteri hominumm". Hoc32 superbia erat33. Alter uero humiliabat se34 "non audens oculos leuare ad celum35 n 36". Et ideo "abiit iustificatuso".

8. Quia uero37 humilitatem sequitur exaltatio, qui enim se humiliat, exaltabitur, sequitur offertorium: "exaltabo te, domine, quoniam suscepisti meq", id est, sursum cepistip: exaltabo te, quoniam exaltasti me38.

9. Et sequitur communio39: "honora dominum de tua substantiar 40". Hoc ad litteram facit humilis. Dat enim41 libenter pauperi42, uel "honora dominum43", id est, omnia bona tua deo atribue. Hoc est proprium humilisA.

Lesarten
1 Vndecima dominica: om P2, T
2 liber exemplaris est: est liber exemplaris P2, T
3 habetur: habet P2
4 sequitur: legitur P2, T
5 bibliotece: biblie Dur
6 ut: om P2
7 thobias: tobye P2, T
8 et: om P2
9 et ... iob: in margine P2
10 deus: deuss P1
11 ysaias: ùsa (?) T
12 unde ysaias ultimo: uersus P2; uersa uel T
13 super: ss man rec T
14 super: e spu corr P1
15 quietum: et trementem sermones meos add Dur
16 facis: facit T
17 ad ... inuicem: sibi inuicem ad comedendum P2, T
18 Sic: sicut P2
19 enim: om P2
20 delectat: delecta T
21 quasi: quia P2, T
22 uobis: tradidi enim uobis quod christus mortuus est et resurrexit qui apparuit add P2, T
23 et post: om P2, T
24 apparuit: et add P2, T
25 tamquam: tama-na T
26 Post: et propter Dur
27 usque: om P2, T
28 de: om P2, T
29 unus ... puplicanus: P2, T; om P1
30 et: ante et cetera P1
31 et: om P2, T
32 Hoc: hec P2
33 superbia erat: erat superbia P2, T
34 se: corr P1
35 leuare ... celum: ad celum leuare P2, T
36 celum: et cetera add P2, T
37 uero: ergo P2, T
38 suscepisti ... me: ( coram ante quoniam exp) P2, T; om P1
39 communio: postcommunio P2, T
40 substantia: et cetera add P2, T
41 enim: om P2, T
42 pauperi: pauperibus P2, T
43 dominum: et cetera add P2, T

Quellen
a faciebant ... suo: Iob 1,4
b deus ... suo: AMS 183 (Hesbert, p 184sq: R B K S)
c nisi ... quietum: Is 66,2; cf Is 11,2
d deus ... domo: Ps 67,7
e exurgat deus: AMS 183 (Hesbert, p 184sq: R B K S)
f notum ... uobis: 1 Cor 15,1
g nouissime ... apostolus: 1 Cor 8sq
h raptus ... celum: 2 Cor 12,2
i in ... sum: AMS 183 (Hesbert, p 184sq: M K S)
j ad ... leuaui: AMS 183 (Hesbert, p 184sq: M K S)
k uenite exultemus domino: AMS 179 (Hesbert, p 180: R)
l duo ... puplicanus: Luc 18,10
m et ... hominum: Luc 18,11
n non ... celum: Luc 18,13
o abiit iustificatus: Luc 18,14
p suscepisti ... cepisti: cf Huguccio, Derivationes C 40,74 (ed Cecchini)
q exaltabo ... me: AMS 183 (Hesbert, p 184sq: R B K S)
r honora ... substantia: AMS 183 (Hesbert, p 184sq: R B K S); Prou 3,9

Rezeption
A Vndecima ... humilis: Durandus, Rationale VI,cxxv,1-3,3-44 (CCCM 140A, p 557sq)

Zitiervorschlag: Guillelmus Autissiodorensis, Summa de officiis ecclesiasticis, tract. III, cap. 107, hrsg. v. Franz Fischer, Köln 2007-2013, guillelmus.uni-koeln.de/tcrit/tcrit_t3c107

Vergleichsstellen

Transkription P1

>> Folio anzeigen

>> Volltext anzeigen

Cambrai-Fassung

>> Kapitel anzeigen

>> Volltext anzeigen

Handschriftenseiten (Abb.)

B 67v, 68r
Br 292r, 292v
C 90v
D 65r, 65v
G 140v
M 54v, 55r
O 147v
P1 69v, 70r
P2 123v
S 87v
T 217r
Tr 103v